Immagini della pagina
PDF
ePub

post cum omnibus copiis in regnum rediit. Hæc postquam in Urbem, et in Macedoniam nuntiata sunt, diversam pro dissensione animorum, a Romanis mercedem Juba tulit. Pompeius et qui cum eo erant, honorem ei Dio. habuerunt, regemque appellarunt: at Cæsar et urbani Lucan. v. judicarunt hostem, Bocchumque et Bogudem, quod ejus Dio. essent adversarii, reges appellandos esse censuerunt.

56.

III.

Oros.v1.15.

Cæs.

66. Interim in Dalmatia M. Octavius, post discessum Cæs. Civ. Liburnicarum navium, quibus Antonianos milites ad Pompeium Libo deducebat, Issam, insularum eo tractu Strabo, nobilissimam, ab amicitia Cæsaris avertit: Salonas, cum VII. p. 315. frustra tentasset, oppugnare statuit. At illi cum ob paucitatem resistere non possent, servos puberes manumiserunt, et mulierum præsectis crinibus ad tormenta sunt usi. Octavius, horum pertinacia cognita, quinque castris oppidum clausit. At cum obsessi negligentius agi excubias apud hostem cernerent, pueris atque mulieribus in muro collocatis, ut species propugnatorum servaretur, eruptionem in proxima castra faciunt: hisque perruptis (nam propter æstum multi milites ex stationibus discesserant,) eodem impetu cetera omnia expugnant, Octaviumque majore copiarum amissa parte, cum reliquis in naves compellunt. Octavius tantam cladem passus, cum de Salonis expugnandis desperasset, jamque instaret hyems, Dyrrhachium ad Pompeium reversus est.

Sarisb.

Plut. Cæs.

67. Dum hæc in Illyrico et Africa geruntur, Cæsar Joseph. deposita in speciem civilis animi dictatura, sub alio no- Polyc. 111. mine eadem omnia habiturus, Brundisium pergere statuit, 10. quo etiam legiones præmiserat, Pompeium petiturus: Appian. quem in usum tum aliis e fanis, tum ex ipso Capitolio Dio. donaria pleraque omnia sustulerat.

68. Neque mediocriter spem ejus erexerunt objecta tum et paulo post omina. Quippe dum adornat iter, in comitatum ejus lauream supervolans milvus injecit: et postea sacra eo faciente Fortunæ, taurus adhuc intactus effugit, paludemque nactus, eam tranavit. Responderunt haruspices Cæsaris fata sic adumbrasse Deos; manentique exitium, mare transeunti vitam victoriamque

Cæs.

Dio.

5198

Appian.

LIBRI CX. SUPPLEMENTUM.

Flor. Plut. portendi.' Quamvis igitur hyems esset, et ob tempestaAppian. Dio. Flor. tes difficilis trajectus speraretur; ordinatis a tergo omnibus, Brundisium intendit iter. Exeuntem prosecuta ingens hominum multitudo pacem orabat, et cum Pompeio reditum in gratiam: satis enim apparebat, si vi victus alteruter esset, eundem libertati quem bello finem fore. Profecto jam Cæsare, pueri ludicra pugna concurrerunt Romæ, superioresque extiterunt qui Julianorum sibi nomen indiderant.

Dio.

Cæs. Plut. et Appian.

430.

Appian.

[ocr errors]

69. Postquam Brundisium Cæsar venit, quo legiones duodecim, et omnem equitatum convenire jusserat, vix tantum reperit navium, ut quinque legiones transportari cum sexcentis equitibus possent. Igitur pro concione hortatus est milites, ut æquo animo relinquerent impedimenta sua, quo plures imponi pugnatorum possent:' atque ipsis alacriter acclamantibus, sine mora compleri Lucan. v. naves jussit. Ceterum ventis reflantibus per aliquot dies hæserunt ad anchoras: quo temporis intervallo et consulatum Cæsar iniit Brundisii, et aliæ duæ legiones supervenerunt.* Septem igitur legiones, sed infrequentibus signis, quia bellis Gallicis et longo ab Hispania itinere, ad hoc autumni gravitate in Calabria, valde erant deminutæ, in naves onerarias imposuit; rostratis, quarum babebat haud magnum numerum, ad præsidium Siciliæ Sardiniæque relictis. Hæc classis, cum pridie Nonas Januarias solvisset, tota nocte propter malaciam propinquis locis hæsit: postero die Græciam attigit, tempestatibus ad Ceraunios delata montes, ibique, navibus omniLiv. Epit. bus incolumibus, milites exposuit.

Cæs.

Appian.

Cæs.

Dio. Appian. Cæs.

* Quamvis.. hyems esset] Ap. pianus, Florus, Plutarchus Pompeio et Cæsare, magno consensu tradunt Cæsarem circa brumam Brundisio solvisse. Sed eos arguit Usserius in Annalibus ad annum mundi 3956. deceptos esse anni Romani ante Julianam emendationem perturbatione: docetque Nonas Januarias, quo die Cæsar se terram Cerauniorum attigisse scribit, respondis

se Juliani Octobris diei 15. Quod quidem optime congruit cum ratione temporum a Cæsare notatorum. Is enim Civil. 11. post transitum suum in Græciam 'jam hyemem appropinquavisse' significat: et paulo post, 'Pompeium iter ex Macedonia in hy berna Apolloniam Dyrrhachiumque habuisse.' Crev.

* A. U. C. 704. A. C. 48.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXI.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Cæs. de

B. Civ. III.

Appian.

Oros. VI.

III. 169.

1. INTEREA temporis, occupato per varia negotia Cæsare, Cn. Pompeius cum annum ad apparanda quæ vellet liberum habuisset, ingentes terra marique vires contraxerat. Quinque legiones cum adjunctis equitibus trajecerat Civ. 11. ab initio unam deinde effecerat ex Sicilia, quæ facta ex 15. duabus, Gemella vocabatur; et unam ex veteranis, qui Lucan. in Creta et Macedonia sedes fixerant: duas in Asia con- Vell. 11.51. scribendas curaverat Lentulus. Præterea cum duabus Plut.Pomp. Cæs. Syriacis legionibus, exercitus Crassiani reliquiis, Scipio Metellus expectabatur. Sagittarios tria millia habebat: funditorum cohortes sex: equitum septem millia, maximam Appian. partem ex regum auxiliis. Naves insuper rostratas instructas habebat sexcentas: quarum præstantissimæ centum Romani generis milites vehebant: onerariarum præterea maximus numerus aderat.

v. 420.

2. Eam classem per omnem maritimam oram distribu- Lucan. erat, quæ transitu Cæsarem prohiberet. Navibus Ægyp- Vell. 11. 51. tiis Cn. Pompeius adolescens præerat, Asiaticis D. Lælius, Cæs. C. Triarius; Syriacis C. Cassius; Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio; Liburnicæ atque Achaicæ classi Scribonius Libo, M. Octavius. Sed universæ rei maritimæ præfecturam M. Bibulus gerebat, cui omnes reliqui dicto audientes esse debebant. Civitates præterea Dyrrha

Lucan.

v. 8.
Dio, XLI.

chium, Apolloniam, ceterasque ad eam oram hybernis occupare decreverat.

3. At Lentulus Marcellusque consules, cum eorum in exitu annus esset, senatum convocarunt. Civilis enim discordia senatum quoque geminaverat, ut et qui Romæ, et qui Apolloniæ erant, hoc ad se vocabulum traherent. Nam apud Pompeium haud minus ducenti senatores erant: tantum ei paraverat auctoritatis suscepta, ut putaPlut.Pomp. batur, libertatis defensio. Igitur et quidam ætatis extremæ, præterea claudus altero pede, ad eum se contuet Bruto. lerat; et M. Brutus, quanquam ad id tempus Pompeium, cujus jussu pater Bruti fuerat interfectus, neque salutare, neque respicere solitus. Ut autem omnia quam fieri posset proxime morem majorum agerentur; Thessalonica per augures templum constituendum curaverant, ubi senatus cogi posset, quod alio loco facta senatusconsulta pro Varro ap. justis non habebantur.

Dio.

Gell.xiv.7.
Lucan.

[merged small][merged small][ocr errors]

4. Eo postquam convenit exul senatus, verba de republica facere Lentulus instituit: ante omnia decernendum huic cœtui, hunc esse verum justumque populi Romani senatum: qui Romæ sint, desertores causæ publicæ, amicos tyranni, purgamenta potius amplissimi ordinis; quam membra, nequicquam usurpare vocabulum Curiæ, cujus jura prodiderint. Proximum esse, ut provideant, quomodo et per quos in posterum gerenda sit respublica. Nec enim consulum haberi comitia attinere, quod de eorum imperio ferri lex' curiata nequeat. Idcirco reliquos quidem proconsulibus et proprætoribus, suo quemque loco reipublicæ navaturos operam: sed tamen unum summum constitui ducem oportere, neque dubitandum, quin Pompeius is esse debeat.' Erat sane jam anno superiore datum Pompeio summum imperium, sed consulibus adjunctis. Tum vero summam belli rerumque omnium uni permitti placuit. Atque is ut animos ad meliorem spem erigeret, hujusmodi orationem habuit:

5. Ego vero nullum pro vobis et republica laborem, nullum discrimen deprecor, patres conscripti: potesta

1 Lege pro lex legebatur ante Crev.

tem impositam recusarem, nisi vobis omnibus adjutoribus usuro neque consilium, neque collegæ defuturi essent. Idcirco magna mihi spes optimi eventus solicitum animum consolatur: modo vos quoque bono animo sitis, neque magis umbra rerum et vocabulis, quam rebus ipsis moveamini. Scio a multis consilium meum Urbem relinquendi reprehensum esse: cujus nunc quoque adeo non pœnitet, Appian. ut hoc uno modo conservari potuisse rem Romanam existimem; perdendamque nobis in perpetuum Urbem fuisse, nisi relicta ad tempus foret. Segregavimus a nobis improbos cives, segregavimus timidos: et qui manendo ab illis impetiti, ab his deserti, hostem instantem, copias ambiguas, consilia impedita habuissemus, egregie explicavimus omnia. Vires terrestres maritimasque maximas coëgimus pecunia, commeatu, regum atque populorum auxiliis abundamus. Neque corpora sua tantummodo nobis præstabunt hæ copiæ, sed animis etiam nobiscum votoque stabunt. Teneat sane vacuam ille Urbem, et Lucan. desertas a dominis domos: dum hic sit senatus, hic Romana civitas, quæ profecto non in ædificiis consistit, sed Appian. in civibus: quemadmodum et olim clarissimorum populorum exemplis præjudicatum est. Athenienses bello Medico urbem, perituram secum si mansissent, reliquerunt; ut salvi atque incolumes gloriosius reciperent haberentque. Quid majores nostri? Cum urbem Galli occupassent, nonne ab Ardea et Veiis Romanum exercitum eduxit Camillus, alter Urbis imperiique nostri conditor? Quid igitur vetat, quominus eadem secuti consilia, parem sperare eventum debeamus?

6. Cum eo homine nobis res est, qui summam et incredibilem cupiditatem imperandi ne nunc quidem tegere potest, manente bello, et incerto rerum exitu. Quid illum facturum censetis, quod omen Dii prohibeant! victorem, qui nunc arbitratu suo creat magistratus, distribuit exercitus, dilargitur provincias, omnia legum populique, omnia senatus jura sibi uni vindicat? Cum hoc tam superbo, tam impotente tyranno sic est decertandum, ut omnino victoriam vindictamque speremus, sed tamen, etiamsi contra daret fortuna, perire potius optemus, quam

« IndietroContinua »