Immagini della pagina
PDF
ePub

Lucan.

omnium modo terrarum gentiumque dominos, insolentissimum dominum pati.

7. Mihi certe fixum decretumque est, non modo quam semper in imperiis præstiti adhibere virtutem, fidem, diligentiam; sed etiam, si fieri posset, augere omnia, majoraque et intentiora præstare. Neque me sic antiquus ille deseret Deorum favor, ut fortunatum in omnibus, demum in optima causa jacere patiantur. Nam de apparatu nostro, quem juxta mecum scitis, quid opus est dicere? Tot civium Romanorum legiones, tot sociorum regum atque civitatum auxilia, tantæ toto mari classes, excitare vel ignavos possent. Vos modo, quod felix faustumque sit, eam adhibete curam atque industriam, quam tempora nostra et reipublicæ desiderant.' Similem deinde ad milites qui aderant concionem habuit, læta omnium acclamatione.

8. Eodem tempore laudati ab hoc senatu sunt sociorum promtissimi; donaque et honores decreti Rhodiis, Spartanis, Atheniensibus. Utque Massiliensium fidei Dio, p. 106. quod posset præmium redderetur, Phocæam, cui suam Cæs. et originem debebat Massilia, liberam esse jusserunt. Cotyi Lucan. quoque, qui Sadalem filium e Thracia cum equitibus quingentis miserat, actæ gratiæ, reguloque munera missa. Iisdem honoribus rex Dejotarus affectus est, qui sexcentos adduxerat equites, et Rhascipolis, quem secuti erant ex Macedonia ducenti. Sed effusa maxime in Jubam studia fuerunt, cujus victoria magnam civilis belli profliEutrop.vi. gatam partem credebant. Ptolemæus quoque Auletæ filius, cui tutor ab senatu datus Pompeius fuerat, rex appellatus est sororque Cleopatra abstinere regno jussa; Cæs. Civ. quod a propinquis et amicis pueri ereptum, in Syria colLiv. Epit. ligendo copias, repetitum ibat.

16.

L. Amp.

Lucan.

III. fin.

Strabo,

480.

9. His ita ordinatis, Pompeius, cum ob tempus anni XVII. 796. Appian. transmissurum mare Cæsarem non arbitraretur, ThessaloCiv. tt. nicæ hyemare constituerat. Eadem opinio præfectis clasDio,p. 112. sium fraudi fuit, quo negligentius littora custodirent. M. Cæs. Bibulus naves centum decem Corcyræ habebat: sed quia neque naves ornatas, neque remiges paratos tenuerat, prius ad continentem Cæsar appulit, quam occurri posset,

Neque Lucretius Vespillo et Minucius Rufus, qui cum octodecim Lælianis navibus erant Orici, opponere se ausi erant; quanquam Cæsar haud plures duodecim rostratas præsidio duxerat. Igitur Bibulus, comperto Cæsaris adventu, cum adhuc aliquas excipi naves posse speraret, vacuis occurrit, quas cum Fufio Kaleno legato Brundisium Cæsar ad transportandas reliquas copias remiserat. Ex eo numero nactus triginta, cum ipsis nautis dominisque navium combussit, ut supplicii fœditate ceteros absterreret. Summa deinde diligentia usus, a Salonis Oricum usque totum mare classibus prætexuit, ipse per asperrimam hyemem excubans in navibus, neque laborem ullum aut munus despiciens.

10. At Cæsar, misso ad Pompeium L. Vibullio Rufo, quem semel apud Corfinium, iterum in Hispania captum, præstiterat incolumem, ideoque ad perferenda de pace mandata judicabat idoneum; statim atque milites exposuerat, per asperos angustosque calles, sed ignorantibus. adventum ejus hostibus incustoditos, Oricum proficiscitur, ubi L. Torquatus præerat: qui cum frustra Græcos arma capere jussisset, quod contra consulem Romanum ea cap- Appian. turos negabant, aperuit portas, et a Cæsare conservatus Civ. 11.462. est. Inde protinus Apolloniam itum: et, profugiente L. Staberio, postquam itidem Apolloniatas ad Cæsarem inclinare senserat, id quoque oppidum voluntate incolentium receptum est. Nec mora fuit, quin Bullide, et Amantia, ceterisque finitimis civitatibus, et ex tota denique Epiro legati venirent ad Cæsarem, omnibus imperata facere paratis.

Cæs.

11. Haud procul inde Dyrrhachium aberat, horreum Appian. Pompeii, quo omnis generis apparatus magnam vim contulerat. Hoc Cæsar ostendit militibus, et, quia fortuna tam favente essent usi, ut per infestum tempestatibus et hostibus mare incolumes transirent, totque civitates parvo tempore redegissent in potestatem; ne deessent favori Deorum' hortatus est, 'parumque adhuc laboris adderent, quo, priusquam advenire Pompeius posset, Dyrrhachio potirentur. Eam rem et abundantia hyberna præstituram in præsens, et ad summam belli magnæ utilitati fore.'

Cæs.

Dio.
Cæs.

Dio.

Cæs. Lucan. v. 471.

Cas.

12. Sed Pompeius, celeriter accepto nuntio, (quippe Vibullius, ut ei Cæsaris adventum cito nuntiaret, dies noctesque, mutatis etiam jumentis, iter continuaverat) nihil ad summam diligentiam reliqui fecit, quo conatum hostis præveniret. In eo itinere, cum neque diebus, neque noctibus intermitteretur, et vix ad cibum capiendum satis daretur spatii, Pompeii milites in eum metum venerant, ut adesse hostem ubique putarent: et in Epiro finitimisque regionibus signa prope omnes relinquerent, complures arma projicerent. Evasit tamen ad Dyrrhachium Pompeius prior, catrisque prope oppidum positis, exercitum ex vehementi consternatione recepit. Ibi Labienus princeps jurare cœpit, se eum non deserturum, eosdemque subiturum cum eo casus.' Idem deinceps tribuni, centurionesque, et postremo milites fecerunt.

13. Igitur, priusquam Antonius cum reliquis copiis se Cæsari conjungeret, huic noceri posse sperans, ad flumen Ptol.1.13. Apsum processit, quod fines Dyrrhachinorum Apolloniatiumque disterminat. Simili spe contra movet Cæsar. Sed ubi ventum ad flumen, majoresque Pompeii vires cognovit, in finibus Apolloniatium posuit castra ; ut inter duos exercitus flumen interesset, ceterum videre invicem, et colloqui possent. Eo loco Cæsar expectare Brundisinas copias statuit. Sed illæ cum a Fufio Kaleno adducerentur, literæ Cæsaris ad Kalenum allatæ sunt, quibus omnes portus littoraque teneri classibus adversariorum significabat. Igitur Kalenus, cum paulum progressus a portu fuisset, Brundisium repetiit. Una navis, quæ milites nullos vehebat, cum imperio contemto profecta esset, ad Oricum expugnata est a Bibulo, omnesque puberes qui in ea erant supplicio affecti. Cæsaris legiones, quas idem periculum expectabat, literis ejus tempestive perlatis, fortuna servavit.

Dio.

Cæs.

14. Per eadem tempora Cæsar, sive revera cupidus pacis, sive, quod magis est credibile, temporis ducendi gratia, donec auctiores habuisset copias; simul adversariorum pertinacia gnarus, et ex hac odium illis omnium parans, nullam occasionem tentandarum conditionum prætermisit. Ad Oricum legati Cæsaris M. Acilius, L. Sta

tius Murcus, cum Bibulo et Libone collocuti, (nam his mare, illis littus obtinentibus, ejus rei facultas inciderat) in spem eam venerant, aliquid ad concordiam profici posse, quia Pompeiani duces cupere cum Cæsare loqui dixerant. Idcirco Cæsar, cum forte cum una legione Buthrotum profectus literas legatorum accepisset, statim recurrit Oricum.

15. Sed cum neque Bibulus ad colloquium processisset, et Libo legatorum, quos Cæsar ad Pompeium mittere cupiebat, præstare periculum nollet; ne inducias quidem concedere voluit, nihil aliud ab hostibus quæri sentiens, quam ut aqua rebusque aliis quibus indigebant, induciarum obtentu, classem reficerent. Nam sicut illi mare, ita terram in potestate Cæsar habebat, stationibusque per littora dispositis, non aquandi, non lignandi, ne religandi quidem naves facultatem dabat. Unde et M. Bibulus, cum in summo frigore et inopia per multos dies, quanquam corpore æger, discedere ex navibus nollet, neque ibi curari posset, aucto morbo diem suum obiit. In ejus locum suffectus est nemo: sed singulis classibus præpositi, suo eas arbitrio regebant.

[ocr errors]
[ocr errors]

Strabo,

XIII. 617.

16. Interea L. Vibullius, qui mandata Cæsaris exponendi otium nondum fuerat nactus, cum Pompeio agere instituit. At ille interfatus, Quid mihi,' inquit, aut vita, aut civitate opus est, quam beneficio Cæsaris habere videbor? Cujus rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum, reductus existimabor.' Bello perfecto, Cæsar hæc dicta cognovit ab iis qui interfuerant: interfuerunt autem Scribonius Libo, L. Lucceius, et scriptor historiarum Theophanes, quibuscum res maximas communicare Pompeius consueverat. Sed tum etiam alio et alibi. facinore Pompeiani declaraverunt aversam a pace tatem. Crebra inter milites utrimque colloquia fiebant, modico interfluente amne. Eo P. Vatinium mittit Cæsar, qui magna voce sæpius proclamaret, Liceretne civibus ad cives legatos de pace mittere, quod prædonibus et fugitivis licuisset?' Responsum est ab altera parte, A. Varronem postero die ad colloquium venturum.' Agitur una etiam utrimque, quemadmodum tuto legati venire, et quæ vellent exponere possent. Sed cum in constitutum

[ocr errors]

volun

Cæs.

Liv. Epit.

Dio, XLII.
Vell. 11. 68.

Cæs.
Cic. ad

Fam. VIII.
17.

locum P. Vatinius venisset, et cum eo loqui T. Labienus cœpisset, ex improviso tela sunt in Vatinium conjecta, quæ ille militum armis protectus vitavit. Centuriones aliquot militesque Cæsaris vulnerati sunt, exclamante Labieno, Desinite ergo de compositione loqui. Nam nobis, nisi relato Cæsaris capite, pax esse nulla potest.'

6

17. Iisdem temporibus Romæ M. Cœlius Rufus prætor novarum rerum materiam quærebat, non amore reipublicæ, aut quod æquum esse quod agebat crederet, sed dolore atque indignatione motus, sicut ipse confitetur. Homo erat eloquio animoque Curioni simillimus, cujus etiam Vell. Cic. pellectus amicitia, et odio Appii, quem sciebat in diversis partibus fore, ad Cæsarem simul ex Urbe profugerat ; idque ob meritum præturam nuper erat consecutus. Sed quia C. Trebonium prætorem urbanum non sors, sed Cæsar effecerat, omnibus in rebus illi se opponere instituit. Nisi forte homo ingeniosissime nequam, quasi honestiorem hanc causam prætexuit, potius æris alieni magnitudine, ut alii multi, ad res novandas impulsus, quod servari se posse in otio desperabat.

Dio.

Vell.

Cæs.

18. Idcirco, tribunali juxta sellam C. Trebonii collocato, si quis appellasset, auxilio fore pollicebatur debitoribus. Sed quia Trebonius juxta Cæsaris constituta judicabat, summamque in omnibus æquitatem atque moderationem adhibebat, nemo repertus est qui appellare vellet. Iis enim temporibus nondum tanta quisquam erat impudentia, ut cum se debere fateretur, integras tenere possessiones suas postularet.

19. Idcirco Cœlius, ne nihil effecisse videretur, legem promulgavit, 'sexenni die, sine usuris, creditæ pecuniæ solverentur.' Id quoque vanum inceptum fuit, consule Servilio magistratibusque reliquis repugnantibus. Tum Cœlius, ea lege sublata, duas promulgavit novas: unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donabat; alteram tabularum novarum. Hæc et grata tenuioribus erant, et ab homine diserto jamdudum seditiosis concionibus alienatam plebem inveniebant. Facile igitur inducta est, ut in C. Trebonium faceret impetum,

2 Erat... inveniebat edd. ante Crev.

« IndietroContinua »