Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

omnium modo terrarum gentiumque dominos, insolentis-
simum dominum pati.

7. • Mihi certe fixum decretumque est, non modo quam
semper in imperiis præstiti adhibere virtutem, fidem, di-
ligentiam ; sed etiam, si fieri posset, augere omnia, majo-
raque et intentiora præstare. Neque me sic antiquus ille
deseret Deorum favor, ut fortunatum in omnibus. demum
in optima causa jacere patiantur. Nam de apparatu
nostro, quem juxta mecum scitis, quid opus est dicere ?
Tot civium Romanorum legiones, tot sociorum regum at-
que civitatum auxilia, tantæ toto mari classes, excitare
vel ignavos possent. Vos modo, quod felix faustumque
sit, eam adhibete curam atque industriam, quam tempora
nostra et reipublicæ desiderant.' Similem deinde ad mi-
lites qui aderant concionem habuit, læta omnium accla-

matione. Lucan. 8. Eodem tempore laudati ab hoc senatu sunt socio

rum promtissimi ; donaque et honores decreti Rhodiis,

Spartanis, Atheniensibus. Utque Massiliensium fidei Dio, p. 106. quod posset præmium redderetur, Phocæam, cui suam Cæs, et

originem debebat Massilia, liberam esse jusserunt. Cotyi Lucan,

quoque, qui Sadalem filium e Thracia cum equitibus
quingentis miserat, actæ gratiæ, reguloque munera missa.
Iisdem honoribus rex Dejotarus affectus est, qui sexcen-
tos adduxerat equites, et Rhascipolis, quem secuti erant
ex Macedonia ducenti. Sed effusa maxime in Jubam

studia fuerunt, cujus victoria magnam civilis belli profiliEutrop. vi. gatam partem credebant. Ptolemæus quoque Auletæ

filius, cui tutor ab senatu datus Pompeius fuerat, rex ap-
L. Amp.
Lucan. pellatus est: sororque Cleopatra abstinere regno jussa;
Cæs. Civ. quod a propinquis et amicis pueri ereptum, in Syria col-
Liv. Epit, ligendo copias, repetitum ibat.
Strabo,

9. His ita ordinatis, Pompeius, cum ob tempus anni Appian. transmissurum mare Cæsarem non arbitraretur, ThessaloCiv. 11.

nicæ hyemare constituerat. Eadem opinio præfectis clasDio,p. 112. sium fraudi fuit, quo negligentius littora custodirent. M. Cos. Bibulus naves centum decem Corcyræ habebat: sed quia

neque naves ornatas, neque remiges paratos tenuerat,
prius ad continentem Cæsar appulit, quam occurri posset.

[merged small][ocr errors]

16.

[ocr errors]

III. fin.

XVU, 796.

480.

Neque Lucretius Vespillo et Minucius Rufus, qui cum
octodecim Lælianis navibus erant Orici, opponere se ausi
erant; quanquam Cæsar haud plures duodecim rostratas
præsidio duxerat. Igitur Bibulus, comperto Cæsaris ad-
ventu, cum adhuc aliquas excipi naves posse speraret, va-
cuis occurrit, quas cum Fufio Kaleno legato Brundisium
Cæsar ad transportandas reliquas copias remiserat. Ex
eo numero nactus triginta, cum ipsis nautis dominisque
navium combussit, ut supplicii fæditate ceteros absterre-
ret. Summa deinde diligentia usus, a Salonis Oricum
usque totum mare classibus prætexuit, ipse per asperri-
mam hyemem excubans in navibus, neque laborem ullum
aut munus despiciens.

10. At Cæsar, misso ad Pompeium L. Vibullio Rufo,
quem semel apud Corfinium, iterum in Hispania captum,
præstiterat incolumem, ideoque ad perferenda de pace
mandata judicabat idoneum ; statim atque milites expo-
suerat, per asperos angustosque calles, sed ignorantibus
adventum ejus hostibus incustoditos, Oricum proficiscitur,
ubi L. Torquatus præerat: qui cum frustra Græcos arma
capere jussisset, quod contra consulem Romanum ea cap- Appian.
turos negabant, aperuit portas, et a Cæsare conservatus Civ. 11.462.

Cæs.
est. Inde protinus Apolloniam itum : et, profugiente L.
Staberio, postquam itidem Apolloniatas ad Cæsarem in-
clinare senserat, id quoque oppidum voluntate incolenti-
um receptum est. Nec mora fuit, quin Bullide, et Aman-
tia, ceterisque finitimis civitatibus, et ex tota denique
Epiro legati venirent ad Cæsarem, omnibus imperata fa-
cere paratis.

11. Haud procul inde Dyrrhachium aberat, horreum Appian.
Pompeii, quo omnis generis apparatus magnam vim con-
tulerat. Hoc Cæsar ostendit militibus, et, . quia fortuna
tam favente essent usi, ut per infestum tempestatibus et
hostibus mare incolumes transirent, totque civitates parvo
tempore redegissent in potestatem; ne deessent favori
Deorum ' hortatus est, 'parumque adhuc laboris adderent,
quo, priusquam advenire Pompeius posset, Dyrrhachio
potirentur. Eam rem et abundantia hyberna præstituram
in præsens, et ad summam belli

magnæ

utilitati fore.'

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Cæs.

12. Sed Pompeius, celeriter accepto nuntio, (quippe Vibullius, ut ei Cæsaris adventum cito nuntiaret, dies noctesque, mutatis etiam jumentis, iter continuaverat) nihil ad summam diligentiam reliqui fecit, quo conatum hostis præveniret. In eo itinere, cum neque diebus, neque noctibus intermitteretur, et vix ad cibum capiendum satis daretur spatii, Pompeii milites in eum metum venerant, ut adesse hostem ubique putarent: et in Epiro finitimisque regionibus signa prope omnes relinquerent, complures arma projicerent. Evasit tamen ad Dyrrhachium Pompeius prior, catrisque prope oppidum positis, exercitum ex vehementi consternatione recepit. Ibi Labienus princeps jurare cæpit, 'se eum non deserturum, eosdemque subiturum cum eo casus. Idem deinceps tribuni, centu

rionesque, et postremo milites fecerunt. Dio. 13. Igitur, priusquam Antonius cum reliquis copiis se Cæs.

Cæsari conjungeret, huic noceri posse sperans, ad flumen Ptol.111.13. Apsum processit, quod fines Dyrrhachinorum ApolloniaDio.

tiumque disterminat. Simili spe contra movet Cæsar. Cæs.

Sed ubi ventum ad Aumen, majoresque Pompeii vires Lucan. cognovit, in finibus Apolloniatium posuit castra; ut inter v. 471.

duos exercitus fumen interesset, ceterum videre invicem,

et colloqui possent. Eo loco Cæsar expectare BrundisiCaos.

nas copias statuit. Sed illæ cum a Fufio Kaleno addu-
cerentur, literæ Cæsaris ad Kalenum allatæ sunt, quibus
omnes portus littoraque teneri classibus adversariorum
significabat. Igitur Kalenus, cum paulum progressus a
portu fuisset, Brundisium repetiit. Una navis, quæ mi-
lites nullos vehebat, cum imperio contemto profecta esset,
ad Oricum expugnata est a Bibulo, omnesque puberes qui
in ea erant supplicio affecti. Cæsaris legiones, quas idem
periculum expectabat, literis ejus tempestive perlatis, for-
tuna servavit.

14. Per eadem tempora Cæsar, sive revera cupidus

pacis, sive, quod magis est credibile, temporis ducendi Dio.

gratia, donec auctiores habuisset copias; simul adversari-
orum pertinaciæ gnarus, et ex hac odium illis omnium

parans, nullam occasionem tentandarum conditionum præCæs.

termisit. Ad Oricum legati Cæsaris M. Acilius, L. Sta

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

ibi cu

tius Murcus, cum Bibulo et Libone collocuti, (nam his
mare, illis littus obtinentibus, ejus rei facultas inciderat)
in spem eam venerant, aliquid ad concordiam profici
posse, quia Pompeiani duces cupere cum Cæsare loqui
dixerant. Idcirco Cæsar, cum forte cum una legione
Buthrotum profectus literas legatorum accepisset, statim
recurrit Oricum.

15. Sed cum neque Bibulus ad colloquium processisset,
et Libo legatorum, quos Cæsar ad Pompeium mittere cu-
piebat, præstare periculum nollet; ne inducias quidem
concedere voluit, nihil aliud ab hostibus quæri sentiens,
quam ut aqua rebusque aliis quibus indigebant, inducia-
rum obtentu, classem reficerent.

Nam sicut illi mare,
ita terram in potestate Cæsar habebat, stationibusque per
littora dispositis, non aquandi, non lignandi, ne religandi
quidem naves facultatem dabat. Unde et M. Bibulus,
cum in summo frigore et inopia per multos dies, quanquam
corpore æger, discedere ex navibus nollet, neque
rari posset, aucto morbo diem suum obiit. In ejus locum
suffectus est nemo : sed singulis classibus præpositi, suo
eas arbitrio regebant.

16. Interea L. Vibullius, qui mandata Cæsaris expo-
nendi otium nondum fuerat nactus, cum Pompeio agere
instituit. At ille interfatus, · Quid mihi,' inquit, aut
vita, aut civitate opus est, quam beneficio Cæsaris habere
videbor? Cujus rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam,
ex qua profectus sum, reductus existimabor.' Bello per-
fecto, Cæsar hæc dicta cognovit ab iis qui interfuerant:
interfuerunt autem Scribonius Libo, L. Lucceius, et scrip-
tor historiarum Theophanes, quibuscum res maximas com-

Strabo,

XIII. 617, municare Pompeius consueverat. Sed tum etiam alio et alibi, facinore Pompeiani declaraverant aversam a pace volun- Cæs. tatem. Crebra inter milites utrimque colloquia fiebant, modico interfluente amne. Eo P. Vatinium mittit Cæsar, qui magna voce sæpius proclamaret, . Liceretne civibus ad cives legatos de pace mittere, quod prædonibus et fugitivis licuisset ?' Responsum est ab altera parte, ' A. Varronem postero die ad colloquium venturum.' Agitur una etiam utrimque, quemadmodum tuto legati venire, et quæ vellent exponere possent. Sed cum in constitutum

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

17.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

locum P. Vatinius venisset, et cum eo loqui T. Labienus
cepisset, ex improviso tela sunt in Vatinium conjecta,
quæ ille militum armis protectus vitavit. Centuriones
aliquot militesque Cæsaris vulnerati sunt, exclamante
Labieno, · Desinite ergo de compositione loqui. Nam

nobis, nisi relato Cæsaris capite, pax esse nulla potest.'
Liv. Epit. 17. Iisdem temporibus Romæ M. Cælius Rufus prætor
Dio, xlii.
Vell

. 11. 68. novarum rerum materiam quærebat, non amore reipublicæ, Cæs. aut quod æquum esse quod agebat crederet, sed dolore

Cic. ad atque indignatione motus, sicut ipse confitetur. Homo
Fam, VIII.

erat eloquio animoque Curioni simillimus, cujus etiam Vell. Cic. pellectus amicitia, et odio Appii, quem sciebat in diversis

partibus fore, ad Cæsarem simul ex Urbe profugerat; Dio. idque ob meritum præturam nuper erat consecutus. Sed

quia C. Trebonium prætorem urbanum non sors, sed Cæ

sar effecerat, omnibus in rebus illi se opponere instituit. Vell. Nisi forte homo ingeniosissime nequam, quasi honestiorem

hanc causam prætexuit, potius æris alieni magnitudine, ut
alii multi, ad res novandas impulsus, quod servari se posse

in otio desperabat.
Cæs. 18. Idcirco, tribunali juxta sellam C. Trebonii collo-

cato, si quis appellasset, auxilio fore pollicebatur debito-
ribus. Sed quia Trebonius juxta Cæsaris constituta judi-
cabat, summamque in omnibus æquitatem atque modera-
tionem adhibebat, nemo repertus est qui appellare vellet.
Iis enim temporibus nondum tanta quisquam erat impu-
dentia, ut cum se debere fateretur, integras tenere posses-
siones suas postularet.

19. Idcirco Cælius, ne nihil effecisse videretur, legem
promulgavit,“ sexenni die, sine usuris, creditæ pecuniæ
solverentur.' Id quoque vanum inceptum fuit, consule
Servilio magistratibusque reliquis repugnantibus. Tum
Cælius, ea lege sublata, duas promulgavit novas: unam,
qua

mercedes habitationum annuas conductoribus donabat; alteram tabularum novarum. Hæc et grata tenuioribus erant, et ab homine diserto jamdudum seditiosis concionibus alienatam plebem inveniebant.” Facile igitur inducta est, ut in C. Trebonium faceret impetum,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

2 Erat ... inveniebat edd. ante Crev.

« IndietroContinua »