Immagini della pagina
PDF
ePub

rumque devictarum gloria: quarum nationum altera prorsus inaccessa atque incognita majoribus; altera maximo perpetuoque terrori fuisset: et eadem adhuc arma, eadem corpora retinebat, quibus tantæ patratæ res fuerant.

Lucan.

et Cæs.

65. Steterunt tamen aliquamdiu quietæ acies, mutuo Appian. metu, an quia quantumvis atroces animos pudor et tædium Dio. fundendi cognatum sanguinem invaserat. Tandem pugna Cæs. Flor. cœpit a Crastini centurionis impetu, qui concionanti Cæ- Appian. sari futurum receperat, ut se aut vivum laudaret impera- Plut.Pomp tor, aut mortuum. Spatium erat inter duas acies, quod Cæs. utrimque sufficeret concursuris: sed consilio C. Triarii Pompeius immotos tenuit suos; rem minime probatam Cæsari, qui vires alacritatemque militum valde incitari cursu judicabat. At Juliani cœptum cursum, postquam adversarios stare viderunt, parumper intermiserunt: deinde iterum concitati pila miserunt in hostem, gladiosque celeriter strinxerunt. Idem et ab Pompeianis factum : eodemque tempore horum equites et levia arma Cæsaris dextrum cornu cœperunt impellere, quia Juliani tot partibus pauciores tantam procellam sustinere non pot

erant.

Frontin. IV. 7.

Appian.

Flor.

66. Igitur quartam suam aciem excitat Cæsar, eaque tam vehementem facit in effusos impetum, ut protinus terga vertant Pompeiani equites. Nam ex præcepto Oros. Flor. Cæsaris ora hostium oculosque petens miles, aversa facie cedere coëgit. Et hoc ita futurum Cæsar, atque hinc Plut. initium fore victoriæ, pro summo quem habebat rei milita- Lucan. ris usu, prædixerat. Funditores et sagittarii, ab equitatu Cæs. destituti, extemplo circumventi cæsique sunt. Pompeius, Cæs. Plut. victa parte suorum, in qua plurimum fiduciæ collocaverat, damnare spes suas cœpit, acieque relicta, fugere. Tum vero cæsis fugatisve ducibus, nulli rei præterquam tur- Flor. bando invicem idonea copiarum magnitudo, ad satietatem Luc. Flor. Appian. hostis cæsa est: donec misertus Cæsar parci civibus jus- Vell. 11.52. sit. Hoc imperio per ordines vulgato, milites, uti cui Sueton. Romano occurrerant, stare securum jusserunt: in auxilia Appian, tota belli ira incubuit, eorumque ingens concisa multitudo est.

Cæs. c. 75.

Cæs.

Plut. Appian.

Cæs.

Appian.

Plut. Cæs. et Brut. Dio. Vell.

67. Cæsar, quanquam fatigatus prælio miles æstu quoque aggravabatur, (nam ad meridiem extracta pugna erat,) tamen monendo, ni castra hostium expugnentur, imperfectam victoriam relinqui, perpulit ut eodem impetu vallo hostium succederent. Nam super auctoritatem imperatoris, et elatos successu animos, præda castrorum, quam sciebant amplissimam fore, incendebantur. Castra, aliquamdiu a Thracibus magis quam a Romanis (cohortes septem castris castellisque præsidio Pompeius reliquerat) defensa, venerunt in potestatem victoris. Tum vero Pompeium, qui hactenus in prætorio sederat tacitus, hæc verba locutum, Etiamne in castra?' mutato habitu fugisse tradunt. Interim et castella, dedentibus qui tenuerant, a P. Sylla capta sunt. Cæsar adhuc impetravit a suis, ut relicta præda novum insuper laborem susciperent, expugnandis Pompeianis, qui e castris refugerant in proximum montem, et, quia locus aquæ erat inops, jugis ejus Larissam versus se recipiebant. Id quoque eadem die perfectum est, quanquam et passuum aliquot emetienda millia, et præterea muniendo secludendus a monte alio, quem hostes ceperant, fluvius fuit. Tanta erat et imperatoris illius, et exercitus, tamque invicta armis et laboribus alacritas.

68. At Cæsar, sicut prædixerat, in castris hostium exacta nocte, captis deditisque omnibus ignovit: maxime lætus M. Bruto Cæpione servato, a quo postea interfectus est. Is a Larissa, quo se contulerat ex fuga, scripsit ad Cæsarem, cupidissimeque susceptus est. Sed et sinSueton. gulis amicorum potestatem fecit, unius quem quisque vellet adversæ partis servandi. Literas ad Pompeium a multis scriptas, atque inter prædam repertas, statim cremavit; ne forte deprehensis quorundam consiliis, irasci pluribus quam statuisset cogeretur. In summa moderationem et clementiam plane singularem atque admirabi

Cæs. 75.

Dio.
Plin.

VII. 25.
Dio.

Sen. de
Ira, 11.23.

Lucan.

Cæs.

lem exhibuit in omnibus.

69. Hæc est nobilis illa Pharsalica pugna, quæ jam aperte libertatem populi Romani subruit; uniusque omnes subjecit potestati. Cæsar haud amplius ducentos,

aut, secundum alios, mille ducentos amisit milites, sed Appian. centuriones, viros fortes, circiter triginta.' Ipse militis Flor. simul imperatorisque partibus omnibus strenue obitis, præcipuam victoriæ suæ laudem retulit: inter legiones decu- Appian. manorum maxima extitit virtus: sed singulorum ante Crastinum nemo fuit. Idcirco cadaver ejus (nam adacto Cæs. Plut. in os gladio post ferocissimam pugnam ceciderat) mili- Appian. taribus donis ornatum Cæsar proprio sepulcro inferendum curavit, cum ceteri uno communi tumulo humarentur.

Cæs. Flor.

70. De Pompeianis circiter millia quindecim cecidisse Cæs. Cæsar affirmat; qui magis augent, viginti quinque millia: Appian. sed Asinius Pollio, qui rerum istarum historiam Græco Plut. sermone contexuit, sex omnino millia militum occisa tradidit; reliquam multitudinem servorum fuisse, interfectorum maxime dum castra capiuntur. Dedita sunt am- Cæs. Dio. plius millia viginti quatuor, quæ ferme apud victorem sacramento dixerunt. Equites Romani quadraginta cæsi Appian. sunt, de illustribus; senatores decem: in quibus L. Do- Cæs. mitium, ex castris in montana fugientem, Antonius cum equitibus suis occupavit. Signa militaria ad Cæsarem Cæs. relata sunt centum octoginta, aquilæ novem.

Cic. Phil.

11. 29.

71. Hæc victoria Cæsaris, qua pugnatum est die, in Dio. Plut. remotissimis terrarum nuntiata est. Nam et strepitus Jul, Obseq. armorum, pugnantiumque tumultus cum alibi locorum auditus est, tum Antiochiæ in Syria bis: idemque accidit Ptolemaide: et Trallibus ad statuam Cæsaris, quæ dedicata in fano Victoriæ fuerat, non ex humo, sed ex duro et strato silicibus solo, palma magnitudine matura enata est: et Pergami, in templo Liberi patris, in interiore parte ædis, quo præter sacerdotes aditus est nemini, tympanorum cymbalorumque sonitus increpuit. Elide in templo Minervæ simulacrum Victoriæ, quod Minervæ signo obversum fuerat, se convertit, valvasque templi respexit.

72. Sed nihil expressius, quam quod e municipe et familiari suo C. Cornelio auditum Livius tradidit.

7 Trecentos edd. ante Crev. correxit ille ex Cæs. et App.

Is

5230

Plut.

xv. 18.

Dio.

Lucan.

VII. 192.

LIBRI CXI. SUPPLEMENTUM.

forte sacerdos Patavii tum operam augurio dabat: cum, A. Gell. visis avibus nonnullis, vaticinantis in modum, prælium committi confirmare præsentibus cœpit idemque post Jul. Obseq. paulo videre cedentes alios, alios urgentes, variamque fortunam et instaurationem pugnæ: tandem exsiliens exclamavit, Vincis, Cæsar:' mirantibusque et fidem adhibere contatis, demta de capite corona, Hanc,' inquit, non ante resumam, quam certis nuntiis comprobata prædictio testimonium præbuerit arti.' Et tam exacte responderunt omnia, ut non modo prælii tempus, sed omnem vicissitudinem pugnandi, vaticinantis vocibus et motu expressam fuisse constaret.

[ocr errors]

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXII.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Cic. Phil.

Att. XI. 4.
Plut. Cic.

1. COGNITAM celeriter Pompeii cladem, nec enim celari res tanta poterat, passim trepidatio et fuga partium Liv. Epit. excepit. Primi, nam et proxime aberant, rem didicere, Plut. Cat. qui Dyrrhachii remanserant in prioribus castris. Quorum Plut. Cic. et M. Cicero fuit, vir nihil minus quam ad bella natus; et Liv. Epit. jam inde a principio Cæsaris causam, Pompeii consilia CXI. damnando, neutris partibus utilis, et molestior quibus ac- 11. 15. et ad cesserat. Nec enim abstinebat acerbis facetiis sensus suos prodere, habere quem fugiat' dictitans, quem se- Macrob. quatur non habere.' Sed et cum ad Pompeium accederet, Sat. II. 3. dicentibus sero eum venisse;' Nihil,' inquit, paratum Att. vIII.7. video.' Igitur neque usus eo Pompeius est, et aliquando dixisse dicitur: Cupio ad hostes transeat Cicero, ut nos timeat.' Quo facilius, cum a Dyrrhachio Pompeius mo- _Cic. ad veret, hic et relictus est, et mansit, præsertim cum accessisset corporis infirmitas.

[ocr errors]

2. Sed postquam ex prælio Pharsalico Labienus Dyrrhachium refugit, consiliumque vocavit Cato; diversæ præsentium sententiæ fuerunt. Multis adhuc bellum placebat, quia Labienus vera falsis miscendo, Cæsaris gravi vulnere fortunam partium æquatam fuisse confirmarat. Et conquirebantur alia inflandis animis. Superesse septem

Cic. ad

Macrob.

Fam.IX.18. et ad Att. XI. 4. Plut.

Cic. de

Div. 1. 32.
Dio, XLII.
Frontin.

Strat. 11. 7.

« IndietroContinua »