Immagini della pagina
PDF
ePub

Plut.

Plut. Cat.

[ocr errors]

aquilas Nonius dicebat: Pompeio victoriam deberi Labienus, nescio quorum numinum oraculis. His quoque dicta reposuit Cicero: Nonio, recte eum confidere, si pugnandum sit cum graculis:' Labieno, hoc strategemate jam amissa castra esse.'

3. Catoni hæc animo sententia sederat, ut, siquidem Pompeius cecidisset, transportatis in Italiam quos secum habebat, patriæque restitutis, ipse exulatum proficisceretur quolibet: superanti autem copias ab eo acceptas Luc. 1x.30. cum fide servaret. Hoc animo navigavit Corcyram, ubi Dio, XLII. classis stabat. Erat omnino fugæ similis profectio. IgiAppian. Civ. 11. tur et frumentum ex horreis raptum vias angiportusque Cic. de constraverat: et quia non modo jam hostis, sed suæ quoDiv. 1. 32. que copiæ terrori Pompeianis erant, subito metu perterriti conscenderunt naves. Nec injustus ille timor fuit. Nam noctu ad oppidum ex cursu respicientibus, magnum incendium reluxit, flagrantibus onerariis, militum audacia, nolentium conscendere. Tum et Rhodia classis deseruit socios, domumque discessit.

et 11. 55.

Plut. Cic. et Cat.

Cic. pro

et ad Att.

XI. 4.

4. Hæc omnia paucis ante diebus Rhodiæ quinqueremis remigem, velut numine afflatum, prædixisse, C. Coponius, qui ei classi præerat, homo cum primis prudens atque doctus, tribus facile doctissimis Romanorum, M. Tullio, M. Catoni, M. Terentio Varroni exposuerat. Hoc ita ab ipso Cicerone narratum, non poëtarum modo, sed etiam Græcorum fabulas, qui revixisse hominem et a morte vaticinatum finxerunt, evidenter coarguit.

5. Corcyræ, cum iterum de præsentibus esset deliberatum, Cato nunquam non observans legum, Ciceroni se cedere professus est, quod ille consulari dignitate anteibat. At Cicero, qui semper pacis auctor fuerat, et omne Dejot.c.10. fugerat belli munus, tantum ab accipiendo imperio abfuit, ut potius' armorum non deponendorum, sed abjiciendoPlut. Cic. rum' suasor esset. Ibi gravis eum excepit Pompeianoet Cat. rum indignatio, fuissetque a Cnæo interfectus, ni Cato seductum paulisper adolescentem lenivisset. Ita navigio accepto Brundisium vectus, eo in oppido Cæsaris tempora Cas. Civ. expectabat. Interea loci et D. Lælius, qui objectam Brundisio insulam, quam antea Libo tenuerat, consilio

II.

pari, pervicacia majore insidebat, et C. Cassius, multis Julianis in Sicilia concrematis navibus, postquam acceperant de prælio, cum classe discesserunt.

et 15.

6. Neque piget principum virorum, etiam singulorum, consilia referre et fata. Duo ferme genera erant univer- Dio. sim. Qui Cæsaris clementia fidere poterant, ubivis loco- Appian. rum subsistebant, donec per deprecatores, quid fieri ille vellet, comperirent: ceteri quibus nimia odia quidlibet tutius quam Cæsaris arbitrium fecerant, ubilibet terrarum rebellionem meditabantur. Q. Cicero filius, cum Corcyra Cic. ad discederetur, Patras venit, ubi pater ejus tum agebat, qui Att. xi. 5. una cum multis aliis senatoribus ad Fufium Kalenum se contulit, quem a Cæsare missum fuisse in Achaiam præ- Supra, diximus. Ex eo numero Ser. Sulpicius, A. Torquatus, cx1. 42. M. Marcellus Athenis substiterunt: in Bithyniam se T. Fam. v1.1. Antistius ad hominem familiarem A. Plautium' recepit, pluresque alii per diversas Asiæ provincias victoris clementiam expectarunt. Atque his omnibus ocyus serius, sim. ut cuique sors fuit, ignovit Cæsar, quorundam etiam opera Sueton. deinceps usus est, magistratusque iis et provincias dedit. Cæs. 75. At quibus renovare bellum placuit, partim in ipso conatu extincti sunt, plerique in Africam se contulerunt.

Cic. ad

et iv. 12. et

XIII. 29. et alibi pas.

Luc.vIII.1.
Plut.Pomp.

Cæs. Plut.

7. Pompeius, uti diximus, e castris suis equo fugiens, Flor. iv. 2. Larissam; inde per Thessalica Tempe, etiam per noctem continuato cursu, cum equitibus triginta ad mare venit. Appian. Ibi conscenso parvo et fluviatili navigio, paulum pro- Oros.v1.15. vectus, in ostio Penei amnis onerariam conspexit præve- Plut. hentem, agnitusque a domino navis, tum maxime somnium suum exponente vectoribus, susceptus est. Quippe per quietem, Pompeium longe dispari quam esse consueverat cultu opem suam exposcentem viderat. Transcenderunt

cum eo L. Lentulus, qui superiore anno consul fuerat, et Vell. 11.53. P. Lentulus consularis, et M. Favonius prætorius. Deinde

et regem Dejotarum, equo properantem ad littus conspi- Plut. cati, recepere.

8. Inde per Thermaicum sinum, et deinceps præter Macedoniam vecti, ad Amphipolim jecerunt anchoram: Cæs.

29.

1 Plancium edd. ante Crev. correxit ille ex Cic. ad Fam. XIII.

Appian.
Luc. Dio.

Plut. Luc.

Cæs.
Appian.

Lucan.
Plut.

Lucan.

Cic. ad Fam. XII.

14. Cæs. Plut.

quam ad urbem edicto convenire juniores Græcos civesque Romanos jusserat, reparandarum virium ergo, si spatium habuisset; an magis, ut fuga quam moliebatur tanto esset occultior. Certe Cæsaris adventu cognito Lesbum transmisit, ubi initio belli Corneliam conjugem seposuerat. Invitantibus in urbem suam Mitylenæis, atque offerentibus omnia, non paruit, sed recepta Cornelia rebusque ejus, biduum tantummodo moratus per tempestatem, quatuor additis actuariis, quæ a Rhodiis et Tyro venerant, in Ciliciam avectus est.d Eo in cursu et Sextus filius eum assecutus est, et magnus numerus senatorum: et naves quædam cum militibus ex Cilicia occurrerunt.

9. Exposito igitur Dejotaro, qui ultimum orientem in auxilium Pompeii commoveret, ipse præter Ephesum, et Colophonem, interjacentesque insulas, Rhodum petiit. Rhodii, postquam alius esse jam cœperat Pompeius, adversus illum iidem esse desierant. Igitur oppido portuque prohibitum, missis ad eum et Lentulos nuntiis, ex iis locis discedere jusserunt. Primam urbium, nusquam prius ausi consistere, Attaliam inierunt in Pamphylia: cum jam recollecti ex fuga senatores circiter sexaginta essent. Deinde, quia Pompeius commodos aquationi rebusque necessariis portus, simulque remotiores abstrusioresque sequebatur, Syedra concessit, desertum Isauriæ scopulum, Stephan. quod navale Selinuntiorum erat.

Lucan. Flor.

Lucan.

Appian.

Plut.
Lucan.

Dio.

10. Ibi demum celatum hactenus consilium nudare cœpit, se diffisum provinciis omnibus, externas opes quærere. Cum in æstimationem omnia circum regna venissent, ad Parthum inclinabat sententia. Sed hic, amicitia Pompeii rejecta nuper, etiam legatos ab eo missos habuerat in vinculis præterea ad interfectores Crassorum Corneliam adduci, quæ nupta Publio fuerat; et ad projectissimos in Appian. libidinem, juvenem formosam, alienum videbatur. Jubam Vell. 11, 53. fidissimum partibus regem peti vetabat insolentia barbari, et in Varo populi Romani despecta majestas, et levitas insita genti. In Ægyptio rege ætas maxime displicebat,

Plut.

Lucan.

Just. XLI.3.

Lucan.

d In Ciliciam avectus est] Non tunc venit in Ciliciam, qui mox dicitur, præter Ephesum et Co

lophonem, Rhodum petiisse. Sed rejectus a Rhodiis, postea processit versus Ciliciam. Crev.

et quod tredecim annorum puer a nutriciis et pædagogis Appian. regebatur.

[ocr errors]

CXI. 8.

Lucan.

11. At Theophanes, quo plurimum Pompeius uti con- Plut. sueverat,insanum esse' rebatur, si de alio ullo potius, quam Ægypti rege cogitaretur. Illum ea ætate esse, ut scire beneficia patri a Pompeio præstita, et intelligere possit præterea reverentiam ei fore dati ab senatu tu- Supra, toris. Neque pueritiam ejus metuendam: adultos et usu tritos ex præsenti hominum fortuna favorem et odia temperare; adolescentibus honesta placere etiam cum periculo.' Hac probata sententia, Cyprum tendunt. Ibi Cæs. cognoscunt Antiochiensium civiumque Romanorum, qui ibi negotiarentur, consensu arceri finibus Pompeianos, nuntiis etiam dimissis in vicinas civitates, ne quis ex eo genere Antiochiam adiret; qui fecisset, magno capitis periculo facturum.'

Civ. 11.

P. 472.

12. Hæc adversa demum gravissimos duos errores de- Plut. plorandi serum Pompeio sensum attulerunt; unum, quod Appian. procul mari, qua parte virium firmissimus fuerat, conflixisset; alterum, quod fugam potius intendisset hæc in loca, quam ad classem suam, et exercitum, quem duce Catone jam in Africam pervenisse rumor ferebat. Sed inopinato prælii eventu semel perturbatus, neque confir- Dio. mare animum tam vetus imperator, neque providere quid in rem esset, ulla ex parte potuit: sæpe querens, tantum Cæs. se fuisse falsum opinione, ut a quo genere hominum victoriam speravisset, inde sibi enatum cladis initium fuerit.' Igitur contracta quanta poterat pecunia, armatisque hominum duobus millibus, cum uxore triremem Seleucidem Plut. conscendit. Reliqui partim longis navibus, alii onerariis sunt secuti.

Dio.

13. Hoc modo Pelusium perventum, ubi tum magnæ copiæ Ptolemæi regis erant, bellum gerentis cum sorore Cæs. Cleopatra, cujus castra nec longe ab regiis aberant. Pom- Appian. peius id quod erat conjectans, certum hominem misit, Plut. Cæs. demisse petens, ut sibi tutum apud regem perfugium esset.' Ipse, dum tutores pueri coacto consilio de præsentibus deliberant, in navi solicitus opperiebatur, quid de Plut. se Pothinus spado, (hi erant capita rerum) et Ægyptius

Appian.
Plut.

Lucan. Plut.

Achillas, et præceptor pueri Theodotus Samius decressent princeps Romani nominis, et qui beneficio Cæsaris servari miserum et deforme existimaret.

14. Cum aliis recipiendum, aliis contra videretur ; Theodotus forte cupiens ostendere facundiam, erat enim professione rhetor, neutrum consilium salubre esse' disseruit: altera sententia dominum Ægypto, et bellum cum Cæsare recipi: altera offendi Pompeium, nec iniri gratiam ab Cæsare. Nihil melius, quam morte viri formidinem ab ipso tollere, simulque demereri eum qui rerum potiretur.' Adjecisse et proverbio jactatam vocem dicitur, mortuos non mordere.'

[ocr errors]
[ocr errors]

15. Hæc ubi placuere omnibus, Achillæ negotium perCæs. Plut. mittitur, homini singularis audaciæ. Atque is cum parvula navicula ad Pompeium accedit; littus excusans, quod vadosum et infidum majora navigia non pateretur. Minime placebat ea res amicis, qui prius expectassent, ut ipse rex cum illustri comitatu procederet obviam : et ipse Pompeius præsagium animi Sophocleo carmine fatebatur, quod ex liberis servos fieri' dicit, quotquot tyrannorum adierint domos.' Cum hoc dicto descendit in naviculam, cum duobus tantum centurionibus, libertorumque et servoDio. Cæs. rum singulis, ubi, conspecto L. Septimio, qui bello prædo num apud se ordinem duxerat, deinde cum Gabinio profectus Alexandriam, tribunum militum agebat: Te quidem hercle,' inquit, novi, commilito.' Atque is, nullo responso dato, capite tantum annuit.

Plut.

Appian.
Plut.

16. Inter hæc appropinquabat littori, et motus in terra exercitus, conspectaque in agmine regis purpura, spem Corneliæ ceterisque dabat benigne receptum iri: cum assurgentem a L. Septimio primum, deinde ab Achilla percuti vident. Id spectaculum tam necopinatum et atrox, tantum excitavit in navibus luctum, ut gemitus fletusque in littore exaudirentur. Jamque et triremes complebantur, quæ ceteras quoque Pompeii naves comprehenderent: sed illas, propere vulsis anchoralibus, favens a terra ventus Cyprum retulit; Ægyptii a vano persequendi incepto destiterunt. Pars tamen navium capta direptaque: et in Dio. Oros. his Q. Pompeius A. F. Bithynicus occisus.

Liv. Epit.
Plut.

« IndietroContinua »