Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors]

Civ. 11.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Plut. aquilas Nonius dicebat : Pompeio victoriam deberi La

bienus, nescio quorum numinum oraculis. His quoque
dicta reposuit Cicero: Nonio, recte eum confidere, si
pugnandum sit cum graculis :' Labieno, hoc stratege-

mate jam amissa castra esse.'
Plut. Cat. 3. Catoni bæc animo sententia sederat, ut, siquidem

Pompeius cecidisset, transportatis in Italiam quos secum
habebat, patriæque restitutis, ipse exulatum proficisce-

retur quolibet : superanti autem copias ab eo acceptas
Luc. 18.30. cum fide servaret. Hoc animo navigavit Corcyram, ubi
Dio, XLII. classis stabat. Erat omnino fugæ similis profectio. Igi-
Appian.

tur et frumentum ex horreis raptum vias angiportusque Cic. de

constraverat : et quia non modo jam hostis, sed suæ quoDiv, 1. 32.

que copiæ terrori Pompeianis erant, subito metu perter-
riti conscenderunt naves. Nec injustus ille timor fuit.
Nam noctu ad oppidum ex cursu respicientibus, magnum
incendium reluxit, flagrantibus onerariis, militum audacia,
nolentium conscendere. Tum et Rhodia classis deseruit
socios, domumque discessit.

4. Hæc omnia paucis ante diebus Rhodiæ quinquere-
mis remigem, velut numine afflatum, prædixisse, C. Co-
ponius, qui ei classi præerat, homo cum primis prudens

atque doctus, tribus facile doctissimis Romanorum, M. et 11.55. Tullio, M. Catoni, M. Terentio Varroni exposuerat.

Hoc ita ab ipso Cicerone narratum, non poëtarum modo,
sed etiam Græcorum fabulas, qui revixisse hominem et a

morte vaticinatum finxerunt, evidenter coarguit. Plut, Cic.

5. Corcyræ, cum iterum de præsentibus esset delibeet Cat,

ratum, Cato nunquam non observans legum, Ciceroni se
cedere professus est, quod ille consulari dignitate ante-

ibat. At Cicero, qui semper pacis auctor fuerat, et omne Dejot.c.10. fugerat belli munus, tantum ab accipiendo imperio abfuit, et ad Att.

ut potius armorum non deponendorum, sed abjiciendoPlut. Cic. rum'suasor esset. Ibi gravis eum excepit Pompeiano

rum indignatio, fuissetque a Cnæo interfectus, ni Cato
seductum paulisper adolescentem lenivisset. Ita navigio

accepto Brundisium vectus, eo in oppido Cæsaris tempora Cæs. Civ. expectabat.

Interea loci et D. Lælius, qui objectam
Brundisio insulam, quam antea Libo tenuerat, consilio

[ocr errors]

Cic. pro

Plant

XI. 4.

et Cat.

[ocr errors]

et 15.

alibi pas.

pari, pervicacia majore insidebat, et C. Cassius, multis Julianis in Sicilia concrematis navibus, postquam acceperant de prælio, cum classe discesserunt.

6. Neque piget principum virorum, etiam singulorum, consilia referre et fata. Duo ferme genera erant univer- Dio. sim. Qui Cæsaris clementia fidere poterant, ubivis loco- Appian. rum subsistebant, donec per deprecatores, quid fieri ille vellet, comperirent: ceteri quibus nimia odia quidlibet tutius quam

Cæsaris arbitrium fecerant, ubilibet terrarum rebellionem meditabantur. Q. Cicero filius, cum Corcyra Cic. ad discederetur, Patras venit, ubi pater ejus tum agebat, qui Att. xi. 5. una cum multis aliis senatoribus ad Fufium Kalenum se contulit

, quem a Cæsare missum fuisse in Achaiam præ- Supra, diximus. Ex eo numero Ser. Sulpicius, A. Torquatus, cxi. 42.

Cic, ad M. Marcellus Athenis substiterunt: in Bithyniam se T.

Fam. vi. 1. Antistius ad hominem familiarem A. Plautium' recepit, et iv.12. et

X111. 29. et pluresque alii per diversas Asiæ provincias victoris clementiam expectarunt. Atque his omnibus ocyus serius, sim. ut cuique sors fuit, ignovit Cæsar, quorundam etiam opera Sueton. deinceps usus est, magistratusque iis et provincias dedit. Cæs. 75. At quibus renovare bellum placuit, partim in ipso conatu extincti sunt, plerique in Africam se contulerunt.

7. Pompeius, uti diximus, e castris suis equo fugiens, Flor. iv. 2. Larissam; inde Thessalica Tempe, etiam per

Lucy: II. noctem per

Plut.Pomp. continuato cursu, cum equitibus triginta ad mare venit. Appian.

Cæs. Plut. Ibi conscenso parvo et fluviatili navigio, paulum pro

Oros.v1.15. vectus, in ostio Penei amnis onerariam conspexit præve- Plut. hentem, agnitusque a domino navis, tum maxime somnium suum exponente vectoribus, susceptus est. Quippe per quietem, Pompeium longe dispari quam esse consueverat cultu

opem suam exposcentem viderat. Transcenderunt cum eo L. Lentulus, qui superiore anno consul fuerat, et Vell. 11.53. P. Lentulus consularis, et M. Favonius prætorius. Deinde et regem Dejotarum, equo properantem ad littus conspi- Plut. cati, recepere.

8. Inde per Thermaicum sinum, et deinceps præter Macedoniam vecti, ad Amphipolim jecerunt anchoram : Cæs.

1 Plancium edd. ante Crev, correxit ille ex Cic. ad Fam, XIII. 29.

[merged small][ocr errors][merged small]

quam ad urbem edicto convenire juniores Græcos civesque
Romanos jusserat, reparandarum virium ergo, si spatium

habuisset; an magis, ut fuga quam moliebatur tanto esset Appian. occultior. Certe Cæsaris adventu cognito Lesbum transLuc Dio. misit, ubi initio belli Corneliam conjugem seposuerat. . .

Invitantibus in urbem suam Mitylenæis, atque offerentibus

omnia, non paruit, sed recepta Cornelia rebusque ejus, Cæs. biduum tantummodo moratus per tempestatem, quatuor Appian.

additis actuariis, quæ a Rhodiis et Tyro venerant, in CiLucan. liciam avectus est. Eo in cursu et Sextus filius eum Plut.

assecutus est, et magnus numerus senatorum: et naves

quædam cum militibus ex Cilicia occurrerunt.
Lucan. 9. Exposito igitur Dejotaro, qui ultimum orientem in

auxilium Pompeii commoveret, ipse præter Ephesum, et
Colophonem, interjacentesque insulas, Rhodum petiit

. Cic. ad Rhodii, postquam alius esse jam cæperat Pompeius, adFam. Xu.

versus illum iidem esse desierant. lgitur oppido portuque
14.
Cæs. prohibitum, missis ad eum et Lentulos nuntiis, ex iis locis
Plut.

discedere jusserunt. Primam urbium, nusquam prius ausi
consistere, Attaliam inierunt in Pamphylia : cum jam

recollecti ex fuga senatores circiter sexaginta essent.
Lucan, Deinde, quia Pompeius commodos aquationi rebusque
Flor. necessariis portus, simulque remotiores abstrusioresque
Lucan. sequebatur, Syedra concessit, desertum Isauriæ scopulum,
Stephan. quod navale Selinuntiorum erat.
Appian.

10. Ibi demum celatum hactenus consilium nudare

cæpit, se diffisum provinciis omnibus, externas opes quæPlut. rere. Cum in æstimationem omnia circum regna venissent, Lucan.

ad Parthum inclinabat sententia. Sed hic, amicitia PomDio.

peii rejecta nuper, etiam legatos ab eo missos habuerat in

vinculis : præterea ad interfectores Crassorum Corneliam
Plut.
Lucan.

adduci, quæ nupta Publio fuerat; et ad projectissimos in
Appian. libidinem, juvenem formosam, alienum videbatur. Jubam
Just. xl1.3.
Vell. 11.53. fidissimum partibus regem peti vetabat insolentia barbari,
Lucan.

et in Varo populi Romani despecta majestas, et levitas
insita genti. In Ægyptio rege ætas maxime displicebat,

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

d In Ciliciam avectus est) Non lophonem, Rhodum petiisse. Sed tunc venit in Ciliciam, qui mox rejectus a Rhodiis, postea prodicitur, præter Ephesum et Co- cessit versus Ciliciam. Crev.

CXI. 8.

6

Civ. II.

P. 472.

et quod tredecim annorum puer a nutriciis et pædagogis Appian. regebatur.

11. At Theophanes, quo plurimum Pompeius uti con- Plut. sueverat, insanum esse’ rebatur, si de alio ullo potius, quam Ægypti rege cogitaretur. Illum ea ætate esse, ut scire beneficia patri a Pompeio præstita, et intelligere possit: præterea reverentiam ei fore dati ab senatu tu. Supra, toris. Neque pueritiam ejus metuendam : adultos et usu

Lucan. tritos ex præsenti hominum fortuna favorem et odia temperare; adolescentibus honesta placere etiam cum periculo.' Hac probata sententia, Cyprum tendunt. Ibi Cæs. cognoscunt Antiochiensium civiumque Romanorum, qui ibi negotiarentur, consensu arceri finibus Pompeianos, nuntiis etiam dimissis in vicinas civitates, ne quis ex eo genere Antiochiam adiret; qui fecisset, magno capitis periculo facturum.

12. Hæc adversa demum gravissimos duos errores de- Plut. plorandi serum Pompeio sensum attulerunt; unum, quod Appian. procul mari, qua parte virium firmissimus fuerat, conflixisset ; alterum, quod fugam potius intendisset hæc in Plut. loca, quam ad classem suam, et exercitum, quem duce Catone jam in Africam pervenisse rumor ferebat. Sed inopinato prælii eventu semel perturbatus, neque confir- Dio. mare animum tam vetus imperator, neque providere quid in rem esset, ulla ex parte potuit : sæpe querens, ' tantum Cæs. se fuisse falsum opinione, ut a quo genere hominum victoriam speravisset, inde sibi enatum cladis initium fuerit.' Igitur contracta quanta poterat pecunia, armatisque hominum duobus millibus, cum uxore triremem Seleucidem Plut. conscendit. Reliqui partim longis navibus, alii onerariis sunt secuti.

13. Hoc modo Pelusium perventum, ubi tum magnæ copiæ Ptolemæi regis erant, bellum gerentis cum sorore Cæs. Cleopatra, cujus castra nec longe ab regiis aberant. Pom- Appian. peius id quod erat conjectans, certum hominem misit, Plut. Cæs.

Dio. demisse petens, ut sibi tutum apud regem perfugium esset.' Ipse, dum tutores pueri coacto consilio de præsentibus deliberant, in navi solicitus opperiebatur, se Pothinus spado, (hi erant capita rerum) et Ægyptius

quid de

Plut.

[ocr errors][ocr errors]

Appian. Achillas, et præceptor pueri Theodotus Samius decres-
Plut.

sent: princeps Romani nominis, et qui beneficio Cæsaris

servari miserum et deforme existimaret. Lucan.

14. Cum aliis recipiendum, aliis contra videretur; Plut.

Theodotus forte cupiens ostendere facundiam, erat enim
professione rhetor, ‘neutrum consilium salubre esse dis-
seruit: 'altera sententia dominum Ægypto, et bellum cum
Cæsare recipi : altera offendi Pompeium, nec iniri gra-
tiam ab Cæsare. Nihil melius, quam morte viri formi-
dinem ab ipso tollere, simulque demereri eum qui rerum
potiretur. Adjecisse et proverbio jactatam vocem dici-
tur, ' mortuos non mordere.'

15. Hæc ubi placuere omnibus, Achillæ negotium perCæs. Plut. mittitur, homini singularis audaciæ. Atque is cum par

vula navicula ad Pompeium accedit; littus excusans,
quod vadosum et infidum majora navigia non pateretur.
Minime placebat ea res amicis, qui prius expectassent, ut
ipse rex cum illustri comitatu procederet obviam : et ipse
Pompeius præsagium animi Sophocleo carmine fatebatur,
quod ex liberis servos fieri' dicit, ' quotquot tyrannorum
adierint domos.' Cum hoc dicto descendit in naviculam,

cum duobus tantum centurionibus, libertorumque et servoDio. Cæs. rum singulis, ubi, conspecto L. Septimio, qui bello prædo Plut. num apud se ordinem duxerat, deinde cum Gabinio pro

fectus Alexandriam, tribunum militum agebat : • Te qui-
dem hercle,' inquit, 'novi, commilito.' Atque is, nullo

responso dato, capite tantum annuit.
Appian. 16. Inter hæc appropinquabat littori, et motus in terra
Plut. exercitus, conspectaque in agmine regis purpura, spem

Corneliæ ceterisque dabat benigne receptum iri: cum as-
surgentem a L. Septimio primum, deinde ab Achilla per-
cuti vident. Id spectaculum tam necopinatum et atrox,
tantum excitavit in navibus luctum, ut gemitus fletusque
in littore exaudirentur. Jamque et triremes compleban-
tur, quæ ceteras quoque Pompeii naves comprehenderent:
sed illas, propere vulsis anchoralibus, favens a terra ventus

Cyprum retulit; Ægyptii a vano persequendi incepto
Liv. Epit.
Plut. destiterunt. Pars tamen navium capta direptaque : et in
Dio. Oros. bis Q. Pompeius A. F. Bithynicus occisus.

2 prie

kapit

« IndietroContinua »