Immagini della pagina
PDF
ePub

andrini, licet numero navium hominumque multo superiores, victi sunt. Paucas tamen amiserunt naves propter propinquum perfugium, et quia ex molibus et ædificiis. littori imminentibus defendebantur.

72. Idcirco Cæsar, quo hanc eis adimeret opportunitatem, omnino sibi conandum existimabat, ut Pharum, et, qua Pharus Alexandriæ committitur, molem in sua potestate haberet. Neque difficulter expugnata est insula : sed ad portum, quem oppido suo propinquiorem Alexandrini tuebantur, majoris certaminis res fuit: et, cum remiges classiariique Cæsaris, injussu imperatoris, pugnæ se miscuissent, deinde subito perterriti etiam pavorem injecissent militibus, fuga omnium ad naves facta, multi occisi sunt ab hostibus, magnus numerus inconsulte irruentium cum ipsis navibus demersi.

Dio.

484.et 523.

Plut. Cæs.

73. In hoc periculo Cæsar, cum profligatis succurrere cupiens, non ab hostibus modo, sed etiam suis navigium onerantibus, timeret, ejecit se in undas: et quia paluda- Oros. vi. mentum natatu prohibebat, illo relicto, per spatium du- 15. centorum passuum adnatavit ad eas quæ longius abstite- Appian. rant naves. Utrumque consilium salutare fuit. Nam et Civ. II. pp. navis, quam reliquerat, præ multitudine subsedit; et pa- Sueton. ludamentum hostes petierunt telis, dum ille ignoratus et C. neglectus evadit. Neque indignum relatu est, quod tra- Hirt. ditur: libellos quos forte manu tenebat, inter natandum Flor. iv. 2. supra aquam elevasse, ne madefierent; paludamentum' Plut. Dio. traxisse aliquamdiu mordicus, ne hostes eo potirentur. At Alexandrini victores eodem loco castellum cum mag- Hirt. nis munitionibus, multisque tormentis constituerunt: tropæumque erexerunt, in quo et paludamentum de Cæsare Appian. captum suspensum est.

Sueton.

Dio.

74. Hac clade non tam perturbati, quam erecti incen- Hirt. sique sunt militum animi: adeo quidem, ut post hoc incommodum formidabiliores fierent Alexandrinis, quam antea fuissent, quod neque secundis rebus quiescere, neque frangi adversis videbant. Igitur, legatis ad Cæsa- Oros. vI. rem missis, regem suum sibi remitti orant: pertæsos im- 16. perium puellæ et crudelitatem Ganymedis, quod regi pla- Hirt. cuisset facturos. Atque illius apud Cæsarem gratiam

[blocks in formation]

Dio. Plut.

15 M

[ocr errors]

Dio.

Sueton.

Tiber. c. 4.

præsidio sibi fore, quo tutius ad amicitiam officiumque redeant.' Ibi Ptolemæus flens orare Cæsarem cœpit, ne se dimitteret. Nihil sibi conspectu ipsius esse jucundius.' Sed adeo fictæ fuerunt eæ lacrymæ, ut adventu ejus Alexandrini, si quam antea cogitationem pacis habuissent, eam omnem deponerent, bellumque acrius, quam unquam prius, administrarent.

75. Jam ex Syria et Cilicia confluere auxilia ad Cæsarem cœperant, commeatusque navibus apportari. His intercipiendis Egyptii ad Nili ostia ignes excitabant; quibus decepti, cum ibi præsidia Cæsaris esse putarent, nonnulli inciderunt in hostium manus. Donec Hirt. Dio. quæstor Ti. Claudius Nero, pater ejus Tiberii qui postea imperavit, cum classe ad Canopum provectus, summovit Ægyptiorum stationes, plurimumque eo facto ad victoriam contulit. Amissus tamen ea expeditione cum sua quadriremi Rhodius Euphranor, rei bene gestæ tristem imposuit notam.

Sueton.

Hirt.

Strabo,

XIII. P. 625.

76. Inter hæc Mithridates Pergamenus, initio belli missus a Cæsare, validas in Syria atque Cilicia copias contraxerat. Erat enim magnæ apud civitates auctoritatis, propter singularem virtutem in bello, et summam nobilitatem domi. Quippe ad Gallogræciæ tetrarchas referebat genus, et quia pellice Mithridatis Magni erat editus, amici materni hoc ei nomen imposuerant, ut rege Plut. de prognatus existimaretur. Certe Mithridates cum Pergami magnam tetrarchici generis stragem edidisset, hunc parHirt. de vulum non servavit tantum, sed et transportavit secum in castra, multosque per annos disciplinis regiis educandum curavit.

Virt. Mul.

c. 44.

B. Alex.

c. 78.

Dio.

XXII.

XVII. p.
804.
Dio.

77. Sed hic ostio Pelusiaco conatus ingredi, cum ab Marcell. Ægyptiis navibus prohiberetur, perrexit ad fossam, qualiStrabo, bus ea regio multis ex amne principe deductis irrigatur : atque in eam translatis navibus (nec enim ad mare pertingebat, sed iterum in flumen erat aversa) Nilo fluvio subvectus Pelusium venit. Ibi cum pacati responderetur nihil, firmum enim præsidium Achillas ibi collocaverat, ex itinere oppugnationem orsus, eodem die oppidum pugnando cepit. Insignis in ea victoria totoque deinde bello

Hirt.

Ant. XIV.

fuit Antipatri opera, qui ab Hyrcano tribus Judæorum Joseph. millibus adductis, primus murorum, quæ ipsi evenerat, 14. et de partem dejecit. Idem et Arabas hospites suos, Soæmi- B. Jud. que filium Ptolemæum, et Jamblichum regulos, multas- 1.7. que præterea Syrorum civitates ad mittenda Mithridati auxilia impulerat.

de B. Jud.

78. Ceterum deinde iter ad Cæsarem contendenti pacatius, præter nomen Cæsaris, et auctoritatem victoriæ, Hirt. idem Antipater præstitit, Ægyptios Judæos, conspectu Joseph. suo, et pontificis ostensa epistola, in partes pertrahendo. Ita et qui Oniæ regionem incolebant Judæi, arma quæ prohibendo itineri sumserant, posuerunt; et omnia hospitaliter præbuerunt exercitui. Ab Onia Simonis filio Ju- Joseph. dæorum pontifice, loci nomen deductum est, qui, vastante Hierosolymam Antiocho, in Egyptum fugiens, conce- Euseb. dente Ptolemæo templum ad similitudinem patrii in Heliopolitano pago exstruxerat. Haud procul inde Memphis aberat: (stadia centum octoginta intererant:) cognito- et 11. que successu Mithridatis, inde quoque legati venerunt, Adon. oppidum dedentes. Eo recepto, Mithridates ad Ægyp- Joseph. tium Delta processit.

VII. 37.

Chron.

num. 1856.

Hieron. in

Dan. c. 9.

Chron.

Joseph. Antiq. Hirt.

Strabo,

79. Insula est haud procul Alexandria, in ejus quam literæ formam, una parte mare, duabus Pelusiacum et Marcell. Canopicum Nili ostia constringunt. Appropinquanti XVII. 801. missæ a Ptolemæo copiæ occurrerunt. Eorum pars, non Hirt. expectatis subsequentibus, flumen quo Delta clauditur transgressa, tenentem se munitis Romana forma castris Mithridatem temere lacessivit. Sed improvisa Mithrida

tis eruptione magnus numerus cum duce Dioscoride occu- Dio. Hirt. buit. Ceteros notitia locorum texit, aut quibus flumen transierant navigia reportarunt. In hoc etiam prælio in- Joseph. signis Antipatri opera fuit, qui laboranti Mithridati subvenit, Ægyptiosque jam sua opinione victores pepulit.

80. Cum deinde cetera multitudo advenisset, Mithridates denuo cœptus oppugnari, nuntios ad Cæsarem de rebus suis misit. Ergo, sub idem tempus, et hic ad reci

• Stadia centum octoginta] Leucæ nostrates septem cum dimidia. Crev.

Ant. XIV.
15. et de
B. Jud. 1.7.

Hirt. et

Dio.

piendum Mithridatem, et rex ad opprimendum proficis cuntur. Neque Ptolemæus, quanquam venerat prior, operæ pretium facere potuit, antequam Cæsar adveniret; aut, hoc præsente, prohibere ne copiæ conjunge

rentur.

81. Hoc facto, cum jam metueret ne ad se iretur, equitatum omnem cum delecto pedite misit ad flumen ex Nilo deductum, quod superandum Cæsari erat: et, donec eminus pugnatum est, loco adjuti facile restiterunt. Postquam Germani equites vadis repertis tranarunt, legionarii, magnis excisis arboribus, quæ ripam utramque magnitudine contingerent, et aggere superinjecto, signa transtulerunt; terga vertunt hostes. Nequicquam : pauci enim refugerunt ad regem, ceteros celeritas victorum occupavit.

82. Ægyptii horum clade suoque periculo anxii, legatos ad Cæsarem de pace mittunt. Ille perfidam et imbellem gentem cogitans, victoria finire bellum maluit : alteroque statim die castra regis undique simul adortus, quanquam, præter manufactas munitiones, hinc editissimo loco, inde palude aut Nilo tuta, expugnavit. Magna Dio. ibi cædes pugnantium fugientiumque est edita. Nam Oros.v1.16. viginti millia regiorum cæsa referuntur; quingenti ex Hirt. victoribus. Rex ipse cum, navigio conscenso, fugeret, Plut. Dio. præ multitudine adnatantium insilientiumque in Nilo naLiv. Epit. vicula subsedit. Cadaver expulsum fluctibus, limoque Flor. Oros. obrutum, indicio aureæ loricæ repertum. Nam id in bello gestamen erat Ptolemæorum regum.

Flor. IV. 2.

Capit. in Maxim. Jun.

Oros. Hirt,

Oros.

Appian.

83. Cæsar, lorica Alexandriam præmissa, cum equitatu statim subsecutus, per media hostium præsidia intravit urbem. Nec enim, audito eo prælio, amplius de bello cogitaturos prospexerat. Atque illi supplice veste gestuque, sacrisque prolatis omnibus, quorum religione deprecari offensorum regum iram consueverant, occurrerunt victori, fideique ejus sine exceptione se permiserunt. Duodecim adhuc armatorum millia erant, navesque longæ septuaginta. Hæ novem ferme mensium spatio gesta intra quod tempus, et in Africa Pompeianæ partes coaluerunt, et Pharnaces paternum regnum recuperavit.

Dio.

84. M. Cato cum ingenti numero navium Corcyra pro- Lucan. fectus, Cyrenen petierat: estque receptus a Cyrenensi- IX. 34. bus, quanquam Labieno, diebus aliquot ante advecto, Plut. Cat. portas clauserant. Eo in cursu naves ad eum venerunt, cum Sex. Pompeio noverca Cornelia crudeliter inter- Lucan. fecti viri triste nuntium perferens. Id auditum totaque classe mox vulgatum sic exterruit animos, ut plerique convertere vela, seque victori permittere cogitarent, extincto, pro quo arma tulissent, Pompeio. Sed Catonis oratione revocati sunt plurimi: pars (neque enim retineri quenquam invitum Catoni placebat) in Italiam abnavi- Plut. Cat. gavit cum Cornelia, cui nihil a victore metuendum constabat. Atque ea deinde, nescio quas Pompeii reliquias Dio. nacta, sepelivit in Albano.

Plut.Pomp.

Vell. 11.54.

85. Catoni cum ceteris petenda provincia Africa vide- Appian.batur, quo appulisse L. Scipionem audierat, Varumque Plut. Cat. habere magnas ibi copias, et fidum partibus Jubam. Sed Dio. neque mari tutus erat transitus; et pedibus circumituro Lucan. Syrtes per deserta et arida laboriosum iter, molesta sitis, x. 371. infesti serpentes, insuperabiles pæne difficultates objiciebantur. Catoni tamen nulla videbatur pœnitenda via, Dio. qua servitutem effugeret: tantumque abundavit ille vir Cic. ad animo, ut plerisque suorum ad eadem conanda inserere 15. posset audaciam. Dimissis enim qui sequi noluerant, Strabo, inter quos et C. Cassius recta profectus ad Cæsarem erat, xvii. 836. tamen plures decem millibus eduxit.

Fam. xv.

Plut.

Vell. Plut.

et Lucan.

86. Sed quia per squalentia loca proficiscenti timenda Liv. Epit. inopia aquarum erat, magnam asinorum multitudinem oneravit utribus: plaustra quoque multa secum traxit, et adversus venena serpentium Psyllos, qui et exsugere virus ex vulneribus erant soliti, et carminibus vim nocendi anguium hebetare. His ita præparatis, quanquam bruma

4 Atque et omnes ante Crev. edd. præter Cler. apud quem exhibetur quæ et.

P C. Cassius recta profectus ad Cæsarem erat] Hic est ille Cassius Cæsaris interfector. Atque ex iis quæ hoc loco, testibus Dione, atque inprimis Cicerone,

memorantur, clare apparet vera
esse quæ Freinshemius supra c.
22. argumentatus est adversus
eos qui illum in Hellesponto sese
dedidisse Cæsari tradidere. Crev.

« IndietroContinua »