Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

erat, quo anni tempore mitius uritur ea regio, per æstatem
sole torrida, et sperari pluviæ poterant, divisis in partes
copiis, quo commodius aquarentur, periculosissimum iter
ingressus est. Ipse pedes ante signa ibat, laboris sitisque
præ aliis patiens, totique exercitui exemplum, et defici-
endi pudor. Per arenosa loca, in quibus plerumque vi-
arum notas violentissimi flatus abolent, ægre ad Ammonis
ædem perventum. Ibi refectis nonnihil copiis, reliquum
iter absolvit. Tricesimo, quam erat Cyrenis profectus,
die circumgressus est Syrtin : inde pari ferme temporis
spatio per cultiora paulo loca Leptin ventum, quæ Minor
vocatur, ibique reliqua pars hyemis ad quietem militi con-

Lucan. x.511. Strabo.

[ocr errors][merged small]

Lucan. X, 941.

cessa.

[merged small][ocr errors]

Sueton. 87. Sed Mithridatis filius Pharnaces, occasione tem-
Cæs. c. 35.

porum usurus, Phanagorenses diu oppugnatos, mox Col-
Appian.
Dith, fiue chidem omnem receperat: deinde in Pontum conversus,
Dio.

Sinope erat potitus. Atque, invitante successu, per ab-
Appian.
Dio. sentiam Dejotari regis, Armeniam minorem, et Cappa-

dociam Ariobarzanis regnum, vastare atque occupare
Hirt. de cæperat ; cum Dejotari precibus, et Amisenorum peri-
B, Alex, culo, qui interim oppugnari cæpti erant a Pharnace, Do-
Appian.
Hirt.

mitius Calvinus excitus, Pharnacem abstinere sociorum
regnis jussit, quo plus auctoritatis denuntiatio haberet,
cum omnibus copiis subsecutus. Eæ constabant ex le-
gione XXXVI. quam solam retinuerat, duabus ad Cæsa-
rem missis; duabusque Dejotari legionibus, quas ille
Romanum in morem armatas institutasque jam a com-
pluribus annis habebat. His accessit ex tumultuariis mi-
litibus in Ponto confecta legio, cum auxiliis Cilicum, et
centum Dejotari, totidem Ariobarzanis equitibus.

88. Pharnaces adventu Domitii paulisper territus, frau-
des moramque nectere, Cappadociam longius dissitam di-
mittere, non dimittere Armeniam: denique postulare ut
Cæsari res integra servetur. At Domitius indignum no-
nime Cæsaris et populi Romani putans intermittere ex-

peditionem, et Bosporano relinquere prædam, Nicopolin Dio. Hirt. processit, Armeniæ minoris oppidum.

89. Ibi cum castra vicina hostibus haberet, factum est, ut ex literis interceptis Cæsareni in magno esse discrimine

[ocr errors]

12

Pharnaces disceret. Idcirco futurum ratus, ut omnino
discedere Domitius cogatur, trahendi temporis causa, sine
detrimento auctoritatis, nunquam longius produxit copias,
quam quoad fossæ quibus ab utroque latere locum muni-
verat pertingerent. Equitatum, quo erat superior, extra
fossas habebat. Et processit ei consilium. Quippe Do-
mitius cum morari diutius non posset, infecta re discedere Liv. Epit.
turpe putaret, iniquo loco improsperum prælium fecit. Dio.

Appian.
Pontica legio tota ferme interiit: Dejotari copiæ vix Mithr. et

Civ. II. conspectum hostium tulerunt: sexta et tricesima legio,

Plut, Cæs. cum totus regis exercitus eam adortus esset, virtute se Hirt. defendit, amissisque militibus omnino ducentis quinquaginta, in loca situ tuta se recepit. Inde Domitius, collectis reliquiis suorum, per Cappadociam in Asiam rediit. 90. Pbarnaces, mire elatus hac victoria, multas extorsit Plut, et

Dio. populo Romano sociisque provincias, Bithynia, Cappadocia, finitimisque regionibus occupatis, pulsisque, qui beneficio Romanorum hæc obtinuerant, regulis. Recepit et Pontum, nullo jam defendente: Amisoque expugnata, Appian.

Hirt. Dio. sævissime tractavit et cives Romanos qui ibi negotiabantur, et oppidanos ; interficiendo puberes, exsecando pueros, nullo prætermisso genere aut ignominiæ aut crudelitatis. Inde jam per Bithyniam paterna vestigia Dio et premens, Asiam cogitabat invadere : fecissetque, nisi,

Appian. Asandri nuntiata defectione, fuisset revocatus, quem Bosporano regno præfecerat. Hæc pro magnitudine rerum celeribus et calidis nuntijs ad Cæsarem delata, mersum voluptatibus, et Ægyptiis deliciis mancipatum, ad rempublicam capessendam, duobus acerrimis stimulis, excitarunt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

1. CÆSAR, Ægyptiis ad deditionem coactis, cum pro-
Sueton. vinciam facere posset, novarum scilicet rerụm metu, și
Cæs. c. 35. forte nacta violentioris ingenii præsidem fuisset, noluit:
Dio, XLII.
Plut. Cæs. revera præmium libidinum Cleopatræ dedit, juncto in

Hirt. de matrimonium regnumque superstite Ptolemæo, qui puer
B. Alex.
Appian. admodum mariti regisque sustineret nomen, opere poten-
Civ. 11.

tiaque Cæsari et Cleopatræ relicta : adeo non dissimulatus Dio.

adulter, ut, et continuo secum haberet reginam, et conSueton.

vivia sæpe in primam lucem cum ea protraheret: denique Cæs. c. 52.

per speciem cognoscendæ antiquitatis, eadem thalamego, Appian. sequentibus navibus quadringentis, Nilo Aumine subiit,

vel ad Æthiopiam penetraturus, ni sequi exercitus recuSueton.

sasset. Thalamegos princeps invenit Ptolemæus PhiloAthen.v.9.

pator, ea structura, quam accurata descriptione CalliDio.

xenus executus est. Neque dubitatur, aut diutius hæsurum
in Ægypto Cæsarem, aut secum deducturum illam fuisse,

nisi intervenisset coërcendi Pharnacis necessitas.
Hirt. 2. Idcirco, abducta ex regno Arsinoë, ne molesta so-

rori esset, legiones duas reliquit præsidio novis regibus,
simulque custodiæ, ne qua occasione mutare animum
possent. Ipse cum sexta veterana pedestri itinere con-
tendit in Syriam. Ibi civitatibus, quarum auxiliis adju-

[ocr errors]

et 8.

[ocr errors]

16. Tac.

tus fuerat, magna beneficia tribuit: Judæis præcipue, Joseph. quorum principatum firmavit Hyrcano, civitatem Roma- Ant. xiv.

15. et de B. nam cum immunitate dedit Antipatro, utrumque absolvit Jud. 1. 7. incusatos ab Aristobuli filio Antigono, procuratoremque Judææ declaravit Antipatrum. Hyrcano petenti potes. Joseph.

Ant. XIV. tatem concessit instaurandi muros urbis suæ, quos Pompeius dejecerat. Unde mox fædus cum legatis eorum Hist. v. 9.

Joseph. renovatum est senatusconsulto, cum ex literis Cæsaris ea de re in æde Concordiæ L. Valerius L. F. prætor retulisset, A. D. Idus Decembres.

3. His ita constitutis, tyrannisque et dynastis, ut me- Hirt. rita cujusque erant, itemque civitatibus donatis mulctatisve, et controversiis cognitis, gentili suo Sex. Cæsare legionibus præposito, cum classe quam sequi jusserat, in Ciliciam contendit, ad Pharnacis bellum iturus, quo maturius rebus in Urbe et per provincias undique motis posşet occurrere. Nam et ex Urbe seditiones nuntiabantur, et in Africa atque Hispania non contemnendæ Pompeia- Appian. norum vires coalescebant.

Liv. Epit. 4. Jam ad ceteros duces qui in Africam erant transvecti Cato pervenerat, ejusque sapientia et auctoritate res ibi ex incertis, variaque æmulatione fluxis, constitutæ firmatæque erant. Quippe P. Varus, quod se jamdiu Dio. præfuisse Africæ, sociumque victoria Jubæ ferebat, nolebat nobilitati dignitatique L. Scipionis concedere : et Jubam uterque adulabatur, in hoc maxima spei parte re- Plut. Cat. posita : superbusque rex suo ingenio, eo pervenerat arrogantiæ, ut, primo congressu Catonis, inter hunc et Scipionem medius consideret. Sed Cato non ferens publicam ignominiam, in alterum latus transtulit sellam suam, Scipionemque in medium accepit ; quanquam invidum hominem et iniquum, et qui tanto melioris viri famam etiam scripto edito attrectare non fuerat veritus,

5. Sed et postea, deferentibus imperium omnibus, no- Dio. luit accipere, “turpe futurum' dictitans, ‘si pro legibus Vell. 11.54. dimicans, contra leges imperaret. Præsentibus enim con- Pub

Appian. sularibus, imperare prætorium non oportere.' Insistenti- Liv. Epit.

Dio, bus ut igitur, æquata cum Scipione potestate præesset rebus, id quoque recusavit; addens, unius auspiciis ad

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ministrari omnia consultius esse.' Sic ad Scipionem sumPlut. Dio. ma rerum rediit, nominis quoque favore adjutum, bellum

que terra marique haud segniter apparari cæptum. Nam
et Siciliam Sardiniamque infestabant classibus, captasque
naves abstrahebant, arma præcipue ac ferrum quærentes,
quibus rebus egebant: et in Africa quicquid adversum
partibus videbatur, validis præsidiis occupabant ; aut

vires nocendi detrahebant suspectis. Liv. Epit.

6. Maxime consultatum est de Utica, prævalida urbe, Plụt.

et in partes Cæsaris proniore. Infensissimus Uticensibus
Juba erat, eosque concidi omnes, urbem solo æquari ju-
bebat : ceterique metu aut assentatione concedebant in
sententiam. Ibi Cato, summis viribus obnixus, salvum
oppidum retinuit, sponsoremque obtulit pro Uticensibus :
eaque gratia custodiam Uticæ finitimique et maris et
agri, mandante Scipione, lubens recepit : utilemque par-
tibus, et rerum omnium velut horreum effecit, arma, com-
meatus, machinas hinc exercitibus ministrando, quam in-
consulta ceterorum ira deletam cupiverat. Ita crudelitas

et amentia sæpe in sua præsidia sæviunt.
Dio. 7. Ejusdem Catonis hortatu paulo post etiam in His-
Appian.

pania magnum bellum Cn. Pompeius adolescens excitaHirt, de B. Afr. c. 22. vit. Nam hominis gravissimi verbis stimulatus, pro

claritudine paterna, relictisque ab eo clientelis, magno animo jubentis rempublicam capessere; profectus ab Utica in

regnum Bogudis, repulsusque a Mauris, trajecit in BaleaCic. ad res insulas. Inde, cognitis Hispaniæ turbis, quarum ex Att. XII. 2.

Cassiano tumultu magnæ et acres reliquiæ erant, brevi
Dio.
Auct. de tempore insignes in ulteriore provincia progressus fecit:
B. Hisp.

et quia nec Afranius nec Petreius excipere delatum ab
c. 1.
Liv. Epit. ipso imperium voluerant, ulteriora subinde moliri, et per

se administrare bellum cæpit. Hirt. de

8. At diversis longe orbis partibus Cæsar, conventu B. Alex.

Cilicum Tarsi acto, per Cappadociam magnis itineribus Appian. Comana venit: ibique sacerdotio Lycomedi. tradito, qui Mithrid,

Strabo, e regio Cappadocum genere ducebat stirpem, hujus in XII. p. 558.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Lycomedi] Sic eum Strabo vocat: Hirtius et Appianus Nico. medem, Crev.

[ocr errors]
« IndietroContinua »