Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

gratiam quatuor schænos agri ad priores sacerdotii pos-
sessiones adjecit Cæsar : et Ariarathi fratri regis Ariobar- Hirt.
zanis (is obtinuisse prius id sacerdotium videtur) quædam
attribuit : ne otiosus et egens fratri suspicionem, sibi peri-
culum crearet, præsertim cum et antea fuisset solicitatus Cic. ad

Fam, xv.2.
a quibusdam gentis principibus, ut regnare vellet. Ario-
barzani autem, pro his quæ imperio ejus decedebant, par- Dio.
tem Armeniæ minoris ademtam Dejotaro, dedit.

9. Cum enim ad Gallogræciæ fines accessisset, depo- Hirt.
sitis regiis insignibus, et supplicis habitu sumto, Dejotarus
occurrit, excusans quod in ea parte terrarum positus, ubi
nulla præsidia Cæsaris essent, præsentibus imperiis paru-
isset. Adversus ea Cæsar, commemoratis beneficiis suis,
tamen ætati ejus dignitatique et amicis deprecantibus dare
dixit ejus delicti veniam: de controversiis tetrarcharum
postea cogniturum. Interea legionem, Romana disciplina
constitutam a Dejotaro, equitatumque omnem adduci ad
bellum Ponticum jussit.

10. Pharnaces, intellecto Cæsaris adventu, omittere Dio.
Asandrum coactus, in Pontum recurrit; de pace legatos Hirt.
præmittens, quod imperatoris acerrimi timebat impetum,
licet exiguis sane copiis instructi. Nam sexta legio,
quam ex Ægypto deduxerat, adeo multis erat præliis di-
minuta, ut minus mille militum haberet: Dejotari legio,
nec genere hominum, nec usu rei militaris censebatur:
duas habebat præterea, quæ nuper sub Domitio cladem
passæ erant. Cæsar, legatos mitibus responsis ludificatus,
nihil de velocitate itineris remittebat. Cum uni, cum Dio.
alteri oratores sic ad regem redissent, ut verba Cæsaris
ad pacem, festinatio ad bellum spectare videretur, tertia Appian.
legatio venit, auream coronam afferens : petensque ut
socii atque amici regis donum acciperetur.

11. . Neque enim ullum adversus Cæsarem Pharnacis delictum extare, nisi quod contra vim Calvini jus suum

[ocr errors][merged small]

Civ. 11.

b Quatuor schonos] Schønus orum haberetur, modo sexagin. menstra est adınodum incerta. ta, modo etiam centum et viginStraboni, XI. p. 530. stadiorum ti. Si schænum quadraginta staest quadraginta. At idem XVII. diis parem faciamus, quatuor p. 804. in Ægypto eam ita vari. scheni respondebunt leucis nos. asse ait, at modo triginta stadi- tratibus amplius 6. Creo.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

coactus defendere, cum abstinere bello in totum maluisset, Dio. Hirt. injuriam propulsarit. Quanti enim fecerit amicitiam

tuam'inquiebant) . quo alio clariore documento cognosci
potuit, quam quod auxilia petenti Pompeio nulla misit;
atque ei Pompeio, cujus et in se liberalitatem, et in patre
vim atque potentiam largiter erat expertus ? Qui igitur
adversario tuo victore ne vivere quidem, nedum regnare
potuisset, eum a te conservari æquum est. Præsertim,
cum pro mirabili tua clementia iis etiam ignoveris, a qui-
bus durissimo tuo tempore es oppugnatus.

12. Quis acerbior tibi hostis, quam Dejotarus, ex

titit? Qui non contentus mittere quantas omnino potuit Cic. pro copias, ipse ad bellum profectus est, hac ætate, cujus exDej. c. 3.

cusatione, si non rex et amicus et hospes Pompeii, sed
libertus, aut unus de grege militum fuisset, uti potuisset.
Sed tamen hunc absolutum hoc delicto in numerum ami-
corum recepisti. Nec aut reprehendit ista Pharnaces,
aut Dejotaro felicitatem suam invidet. Tui te exempli,
tui moris admonet, oratque ut eo instituto uti pergas, quo
haud pauciores adversarios, quam quibus invictus es ar-
mis, superasti. Quod si propter commissum cum Domitio
certamen irascendum putas, at saltem regis satisfactionem
accipe. Aut docebit hæc a te vindicari non oportere;
aut quicquid imperaveris faciet. Hoc unum deprecatur,
ne hostili adventu ad summam se desperationem adigas.

13. ' Dejotarus ceterique finitimorum amicitia Pom-
peii freti, lacessere non desierunt, donec regem ad ea
arma cogerent, quibus et ipsorum comprimeret audaciam,
et bello victor, paternæ hæreditatis partem recuperaret.
Et quanquam difficile est in bello, præsertim felicibus ar-
mis, tenere modum, neque calore victoriæ supra fines juris
efferri; ea tamen modestia Pharnacis fuit estque, ut ne-
que plura quam appetere debuit attrectasse putet, et hujus
ipsius causæ judicium tibi deferat. Nec sane aliam ob
causam cum Domitio dimicatum est, quam quod ille rem
integram ad tuam cognitionem relinquere noluit; Phar-

naces præter te quenquam arbitrum pati non potuit. Hac Hirt. potius, quam armorum fiducia, licet egregium, et duobus

atquè viginti præliis expertum, omnibusque victorem ex

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

ercitum trahat, quietus in castris ad Zielam expectat responsum : quod a te moderatum amicumque referri, tum perpetuæ mansuetudinis tuæ, tum etiam rei Romanæ, præsenti quidem statu rerum, interest.'

14. Cæsar ad hæc reportari ad regem jubens coronam, tum se dona tanquam ab amico respondit accepturum, cum promissa præstitisset. • Frustra eum se venditare eo Dio, xus. quod amicum deseruisset in discrimine, auxiliumque non et XLII.

Hirt, misisset Pompeio. Neque Cæsari rem illam, sed ipsi profuisse, ne eodem victoriæ impetu cum ceteris, qui in præsidiis Pompeii fuissent, profligaretur : et, ut maxime fecisset in suam gratiam, non ideo se privatis meritis publicas injurias condonare. Tamen quia neque mortuis vita, neque virilitas exsectis restitui possit, quod possit imperare: uti Ponto confestim decedat, familias publicanorum remittat, eetera, quæ penes eum essent, sociis civibusque Romanis restituat.'

15. Sed Pharnaces, non ignarus necessitatum, per quas Cæsari ad Urbem erat properandum, callide agere, diemque decedendi longiorem postulans, et subinde mutans conditiones, tempus trahere occepit. Difficile erat hominem eo ingenio, eaque rerum peritia, fallere. Igitur Dio. fraude fraudem eludens Cæsar, dum alias admittit conditiones, alias rejicit, decepit Pharnacem, priusque conseruit manus, quam quisquam putavisset. Nam, positis Hirt. ab hoste circiter millia passuum quinque castris, situque locorum explorato, quam proxime ad eum statuit accedere.

16. Sed quia ferme eundem habebat exercitum, qui victus cum Domitio fuerat, oratione militum animos confirmandos ratus, concionem advocavit: causisque belli breviter enarratis, . Has igitur,' inquit, • Romani nominis injurias quisquam, cui modo manus et arma sint, patiatur ? nedum nos, quibus multo quam nunc sumus paucioribus, adhæc imparatis atque oppressis subito tumultu, Alexandria, fortissimum et nobilissimum oppidum, et rex multo potentior hoc Pharnace succubuit. Quid enim ad' Ægyptum est Bosporus ? Quanquam hic etiam Bosporo excidit, contemtus pulsusque a famulis suis, nec fiducia virium in

Appian. .

[ocr errors]

Ponto resistens, sed quia neque procedere nostri metu,
neque redire in regnum, Asandro prohibente, potest.

17. · Atque is quidem bono omine res gesturum putat,
quod eo loco castra posuit, unde progressus pater ejus
Triarium cum paucis et incompositis temere se objicien-
tem superavit. Sed si qua manium Mithridatis ullo loco
potestas est, quis dubitet, quin omnis a nobis statura sit
contra scelestissimum parricidam ? Quare mihi quidem
stulte delegisse locum videtur, qui patris memoriam ullam
retineat. Hæc, hæc nefandi facinoris conscientia saucium
exagitabit animum, consilia emovebit, audaciam depri-
met: hoc ei loco Mithridatis occurrent umbræ, hominique
damnato et deprehenso, vindictainque præsentem præsen-
tienti, errorem, consternationem, amentiam furiæ patris
impingent.

18. · Et hæc quidem, quia viribus humanis superiora sunt, quamlibet egregium dejicere imperatorem possent. Pharnaces,' neque ulla re magna gesta, neque patri, qui tamen toties a Romano milite victus est, comparandus, furto quam bello melior, et soc" petius timendus quam hosti, quod cum Domitio tirones c ante, et meis temporibus festinare contra belli rationen, coacto, prælium prosperum fecit, aut viribus suis aut felicitate confidat? Quantula enim illa, si omnia reputes, victoria, aut cujus adeo laudis fuit! Ut enim de ea paucis disseram, una causa moveor, ne forte quidam eorum qui interfuerunt, viribus hostium, aut prudentia regis se victos arbitrentur. Nam plerique, satis novi, memoria pugnæ istius, non ad timorem, sed iram, sed cupiditatem ultionis, sed impatientiam moræ, commoventur. Hi quidem veterani mei, (sextæ legionis milites innuebat,) ab hoc sicut ceteris hostibus invicti, neque ista commemoratione, neque omnino cohortatione mea indigent. Sed et sexta et tricesima legio sola sustinuit totum exercitum regis; amissis paucis, frustra impedire conatis hostibus, se, quo voluit, recepit.

19. Quod autem acceptum est detrimenti, neque militibus imputandum est, neque ducis imperitiæ, neque

[ocr errors][merged small][ocr errors]

I In edd. ante Crev. præponitur et.

[ocr errors][ocr errors]

Pharnacis aut prudentiæ, aut viribus. Quæ igitur causa
istius ignominiæ fuit ? Tempora mea, uti prædixi, et
locus qui erat pro hostibus, et quod reverti Domitius, non
tentata pugna, indecorum, commorari diutius iisdem locis,
nullo pacto faciendum judicarat. Igitur numero militum
equitumque, ad hæc locorum situ munitionibusque supe-
riori, non tam gloriosum est, quod fossas transcendere
ausos in ipso conatu oppressit, quam turpe futurum erat,
si esset a paucioribus intra sua munimenta superatus.

20. Ceterum, quæ tunc maxime adjuverunt hostem,
hoc tempore nulla sunt. Non ab aliquo ducum meorum
administratur bellum, qui meas rationes respicere, atque
eo dirigere consulta omnia debeat: quæ res plerumque,
locis atque temporibus difficilibus intervenientibus, per-
quam est incommoda. Imperator vobis adest, et impe-
rator Cæsar, cujus promissa nunquam fefellerunt exer-
citum, cujus spem nunquam fefellit miles : locum autem
a Pharnace delectum, non magis hostilia castra, quam
nostra muniturum esse, propediem ostendam. Vos in- Hirt.
terea aggerem, celeriter usui futurum, intra vallum com-
portate.'

21. Castra Pharnacis eo situ erant, ut editissimo colli imposita præruptis vallibus munirentur. Easdem valles ei munimento pariter futuras qui diversa a parte castra opposuisset Cæsar videns, dubia adhuc luce in eum locum deferri comportatum aggerem jubet, ibique castra munire incipit. Ea re conspecta, Pharnaces, nam mille admodum passuum vallis intererat, productis copiis aciem instruit. Neque commovetur Cæsar, quia vallis iniquissima transitum impediebat, more magis militiæ, quam pugnandi consilio facere regem putans, ut opus prohiberet, aut ostenderet fiduciam. Sed ille, sive loci felicitate confisus, sive auspiciis, ut postea auditum est, sive contemtu copiarum quas vicerat prius, et veterani sui exercitus virtute, in præruptam vallem, qua nemo sanus demissurus copias credebatur, descendit; eamque permensus, eodem gradu ascendere per angustam et arduam semitam cæpit.

22. Cæsar, incredibili hostis audacia oppressus, omnia

[ocr errors]
« IndietroContinua »