Immagini della pagina
PDF
ePub

simul agere necessum habebat; revocare ab opere milites, arma jubere capere, instruere armatos, et quid ubique Dio. Hirt. fieri vellet ostendere. Interim falcati currus regis affuerunt et propter iniquitatem loci, quanquam a trepidantibus, multitudine telorum haud difficulter oppressi sunt. Secuta est acies hostium, neque turbata suorum casu, conflixit acriter. Sed, quia in subeuntes pila ex edito conjiciebantur, cito mutata prælii est ratio: præsertim dextro cornu, ubi sexta legio constiterat. Sinistro, mediaque acie, tardius, sed tamen profligati sunt regii, et per præcipitem vallem acti, multi hostili ferro, alii suorum incidentium pondere procubuerunt. Qui autem celeritate pestem utramque vitaverant, ut expeditius fugerent, armis projectis ad sua castra contenderunt. At Romani non contenti persequendis ad ima vallium hostibus, ad alteram partem ascendere, vimque facere cœperunt: neque hostes quanquam e superiore loco magnam moram injicere inermes poterant. Sic enisi milites ab eadem alacritate castra oppugnarunt, et, nequicquam defendentibus, quæ præsidio fuerant relictæ, cohortibus, ceperunt.

Plut. Cæs.
Hirt.

Liv. Epit.
Appian.

Plut. Flor.
Appian.
Dio.
Sueton.

Cæs. c. 37.

Appian. Mithrid.

23. Ea tamen mora spatium Pharnaci dedit paucis cum equitibus se proripiendi, ne vivus veniret in hostium potestatem. Exercitus sane totus periit, omni aut occisa regiorum aut capta multitudine. Rebus his præclarissime gestis, magna lætitia Cæsaris fuit, quod et facilis victoria ex difficillimo initio extiterat, et hostis non contemnendæ opinionis sine ulla belli mora victus erat. Aiuntque Pompeii prædicasse felicitatem, cui ex eo genere hostium cum ingenti gloria cognomentum Magni partum esset.' Romam certe scripsisse creditur celebratum illud, velocitatem victoriæ cursu et brevitate verborum exprimens, veni, vidi, vici:' eundemque postea titulum inter fercula triumphi prætulisse.

24. At Domitius, ad insequendum Pharnacem missus, Sinopen delatum cum mille admodum equitibus, qui ad eum ex fuga convenerant, accepto in deditionem oppido, salvum abire permisit. Ille, magna suorum indignatione equis interfectis, in naves se contulit, vagatusque circum Ponticas gentes, e Scythis Sarmatisque contraxit medi

ocrem multitudinem: Theodosiamque et Panticapæum recepit. Inde vi adjungere proxima quæque Bospori conantem, Asandri arma exceperunt; prælioque commisso, cum, quod roboris habebat, equites pedestri pugnæ minus assueti vincerentur; Pharnaces fortissime pugnans inter- Dio. fectus est, ætate quinquagenarius: cum Bospori regnum Appian. annos admodum quindecim tenuisset.

25. Interea Cæsar, præda regia militibus concessa, Hirt. Dio. juxta tropæum Mithridatis, quod victo Triario erectum, ut rem Diis belli præsidibus sacram, evertere nefas habebatur, aliud de Pharnace opposuit. Ipse cum expeditis equitibus Hirt. profectus, legionem sextam decedere ad accipienda præmia in Italiam jussit, auxilia Dejotari remisit domum; Cælium Vinicianum cum duabus legionibus reliquit in Ponto. Amisenis in calamitatis solatium concessit liber- Dio. tatem cetera quæ cuique Pharnaces eripuerat, antiquis dominis restituit, excepta parte minoris Armeniæ, quam Cic. Phil. Ariobarzanis esse jusserat.

II. 37.

Cic. Phil.

II. 37. et

pro Dej.13.

26. Per Gallogræciam atque Bithyniam iter faciens, Hirt. controversias earum provinciarum composuit, et, quæ quemque tenere vellet, constituit: Dejotaro, non solum propter lata adversum se arma, sed etiam quia sociis victoriæ donanda non aliunde cumulatius sumi poterant, iniquior. Idcirco licet ille deprecatores haberet plurimos, Cic. ad Att. et Nicææ defensus a Bruto esset enixissime, quæ postea xiv. 1. et oratio est edita; Mithridati Pergameno, cujus Ægyptio Plut. Brut. bello præclara opera fuerat, tetrarchiam Gallogræcorum, Auct pæne totam Dejotaro possessam, quasi jure gentis et cog- Eloq. c. 21. nationis adjudicavit Cæsar; eundemque regem appellavit Dio. Cic. Bospori, qua Pharnaces tenuisset, etiam mandato adver- et de Div. sus Asandrum, si cedere nollet, bello.

Brut. c. 5.

Auct. de

Caus. Corr.

Phil. 11.37.

II. 37.
Strab.XIII.

p. 625.

27. Inde transgressus Asiam Græciamque, in Italiam trajecit, nusquam diutius moratus, quam dum pecunias Hirt. Dio. quocumque titulo exprimeret, quæ per publicanos ei max- Appian. ima cum invidia cogebantur: quemadmodum erat et su- Dio.

c Pecunias... quæ per publicanos ei maxima cum invidia cogebantur] Hic interpres Appiani in fraudem induxit et Freinshe. mium, et magnum illum Usse Delph. et Var. Clas.

rium. Verba Græca sunt hujus-
modi: ἐχρημάτιζε ταῖς πόλεσιν,
ἐνοχλουμέναις τε ὑπὸ τῶν μισθου-
μévwv Toùs pópovs. Sensus est:
jus dixit civitatibus, quæ a publi-
Livius.

15 N

periore anno factum. Namque cupidus et sciens imperandi, neque regimen rerum sine exercitibus retineri posse noverat dicebatque, neque exercitus sine stipendiis ac præmiis. Idcirco et quam a quaque civitate summam promissam Pompeio cognoverat, exegit: et ab aliis, quæsito undique colore, postulavit. Tyri certe sustulit e sanctissimo Herculis fano donaria, per eam causam quod fugientem cum privigno Corneliam Tyrii hospitaliter excepissent. Misit et in Urbem epistolas, collationem peCorn.Nep. cuniosis imperans. Quo tempore T. Pomponio Attico, propter egregiam integritatem vitæ, non modo molestus non fuit, sed etiam remisit condonavitque Q. Ciceronem Q. F. Attici sorore genitum, C. Trebonio, A. Hirtio pro eo deprecantibus.

Attic. c. 7.

Cic. ad Att. xi. 20.

Liv. Epit.
Dio.

XI. 6.

Dio.

28. Dum ista per diversas provincias geruntur, magnas Romæ turbas tribunatus P. Cornelii Dolabellæ excitavit, Cic. Phil. de novis tabulis ferenda lege. Accedebat malis adversax. 10. et rius pari audacia L. Trebellius, et deterior utroque M. Antonius equitum magister. Inter hos infelix civitas quotidianis terroribus vexabatur: aliunde satis inquieta novæ dominationis timore et jam sensu, ac majores subinde præteritis calamitates expectans. Nam et prodigiis, et responsis haruspicum exanimabantur, quæ illo et superiore anno acceperant.

Dio.

rem,

29. Quippe C. Cæsare, P. Servilio consulibus, sub exitum anni, cum forte sacra Isidi fierent, examen apum Ryck. de in Capitolio juxta colossum Herculis sedit. Ob eam Capit.c.25. de sententia vatum, omnia tum Isidis, tum Serapidis sacella sublata sunt. Ea dum diruuntur, forte et Bellonæ ædicula per errorem excisa, nefandorum sacrorum crudelitatem patefecit, repertis ibi fictilibus humana carne plenis. Hoc autem anno, quo Alexandrinos et Pharnacem vicit Cæsar, magnus terræ motus extitit, bubo conspectus est, fulmina Capitolium et fanum Fortunæ Publicæ, Cæsarisque hortos, et in iis equum ex insignioribus percusserunt: et Fortunæ templum sponte patuit. Præ

[merged small][ocr errors][merged small]

terea sanguis e pistrino effusus ædem Fortunæ Primigeniæ attigit, et infantes aliquot sinistras in capitibus ha bentes nati sunt. Id maxime certum esse versæ fortunæ præsagium, et deterioribus in meliores imperium dari haruspices asseverarunt, et populus credidit.

30. His rebus anxias mentes, magis etiam quæ videbant, terruerunt. Nam Kalendis statim Januariis M. Antonius magister equitum, senatu convocato, prætextatus et sex stipatus lictoribus, speciem quandam priscæ reipublicæ exhibebat. Sed quando nec consul usquam, nec prætor ullus erat, ad hæc gladio cinctus ipse multitudinem secum trahebat militum, et omnia pro potestate agebat; nemini dubium esse poterat, a priori forma civitatem ad extremæ servitutis vilitatem descivisse.

31. Urebat etiam animos supra acerbitatem præsentium instantis indignitatis expectatio. Mox enim affuturum Cæsarem victorem omnium, re dominum, nomine dictatorem. Quam igitur illi fore superbiam, si cliens ejus et magister equitum tam insolenter obtereret leges? Sane clementiam hactenus insignem prætulisse, plerisque ignoscendo a quibus esset oppugnatus. Sed quem præstare posse mansuetudinem eandem mansuram victori et securo, quam validis adhuc diversarum partium rebus, et de exitu dubitans adhibuisset? Tyrannos ingenium ad tempus tegere: donec, perfectis quæ optaverant, tam incipiant vacare metu, quam semper vacent verecundia.'

32. Ne minima quidem in malis consolatio miseris aderat, querendi invicem, mutuisque sermonibus sublevandi animos: cum suspecta fides etiam intimorum, et proditis certum periculum esset. Quin ultro cogebantur abdere sensus suos, et, cum alii essent, alios ostendere. Nec enim ferri tantum quæ fierent, auctores eorum volebant, sed laudari quoque : ac subinde supplicationes, velut ob rem bene gestam, edicebantur, et frequentibus ludis spectatorum postulabatur hilaritas: cum ille ipse conspectus esset acerbus et ignominiosus, quod, paucis exceptis, quos tribuni faciebant, ludis magister equitum præsidebat accinctus, et ne publicæ quidem lætitiæ condonans exprobrationem servitutis.

Plut. An

ton. Dio.

Cic. ad

33. Sic affecta civitate, P. Cornelius Dolabella exortus est novarum tabularum auctor, adolescens audax, nobilis, obæratus, qualibus scilicet ad evertendum omnia nihil est paratius. Erat is nuper exemplo P. Clodii e patriciis transgressus ad plebem, occasione forte testamenti, quo Livia hæredem institutum mutare nomen jusAtt. vII. 8. serat: sed tribunatus petendi consilium fuerat, in quo leges se laturum confidebat, quibus et ipse maximo ære alieno liberaretur. Idcirco factus tribunus plebis, non Liv. Epit. diu distulit de tabulis novis promulgare rogationem plebi gratissimam. Sed L. Trebellius collega Dolabellæ, C. Asinii potentia adjutus, creditorum suscepta causa, opPlut. timatibus et locupletiori parti civitatis erat jucundis

Dio.

Cic. ad

Att. xi. 23.

Dio.

Anton.

Cic. Phil. simus.

VI. 4.

Dio.

Plut.

34. Ab horum concertatione magni tumultus initium in Urbe fuit: cum utraque factio captis armis vim faceret, crebrææque hinc inde cædes patrarentur. Igitur et senatus intercessit, rem integram in adventum Cæsaris servari jubens: et Antonius gestatione armorum in Urbe interdixit paganis. Sed ille tamen in occulto Dolabellæ favebat, popularis favoris semper appetens, et in eadem Cic. Phil, causa constitutus, qua ceteri, qui novas tabulas cupieII. 25. bant. Postquam autem uxorem, patrui sui C. Antonii filiam, cum Dolabella stupri consuetudinem habere comperit, aut comperisse ratus est; et illam exegit domo, et hunc oppugnare ab eodem odio statuit: plebi quoque jam iratus, a qua pluris fieri Dolabellam quam se videbat, cum apud senatum communis culpæ majorem partem ipse

Id. ib. 38. et Plut.

Dio.

sustineret.

35. Jam erat ei concessum ab senatu (juris enim quod amiserant imaginem saltem tuebantur, jubentes quod

2

2 Amiserat edd. ante Crev.

.....

Paganis] Sic recte vertit Freinshemius idiúrny, quo vocabulo hic utitur Dio. Etenim idi@rai apud Græcos opponuntur σтpaτevoμévous. Appianus in narranda seditione decumanorum, postquam dixit eos a Cæ

sare Quirites vocatos esse, ad. dit ὅπερ ἐστὶ σύμβολον ἀφειμένων τῆς στρατείας καὶ ἰδιωτευόντων. Εἰ similiter Dio de iisdem decumanis agens, eos missionem flagitasse memorat, oùx örı kal idıwTevσa BoÚλOVTO. Similiter apud

« IndietroContinua »