Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

simul agere necessum habebat; revocare ab opere milites,

arma jubere capere, instruere armatos, et quid ubique Dio. Hirt. fieri vellet ostendere. Interim falcati currus regis affu

erunt: et propter iniquitatem loci, quanquam a trepidan-
tibus, multitudine telorum haud difficulter oppressi sunt.
Secuta est acies hostium, neque turbata suorum casu,
conflixit acriter. Sed, quia in subeuntes pila ex edito
conjiciebantur, cito mutatą prælii est ratio: præsertim
dextro cornu, ubi sexta legio constiterat. Sinistro, me-
diaque acie, tardius, sed tamen profligati sunt regii

, et
per præcipitem vallem acti, multi hostili ferro, alii suorum
incidentium pondere procubuerunt. Qui autem celeritate
pestem utramque vitaverant, ut expeditius fugerent, armis
projectis ad sua castra contenderunt. At Romani non
contenti persequendis ad ima vallium hostibus, ad alteram
partem ascendere, vimque facere cæperunt: neque hostes
quanquam e superiore loco magnam moram injicere in-
ermes poterant. Sic enisi milites ab eadem alacritate
castra oppugnarunt, et, nequicquam defendentibus, quæ
præsidio fuerant relictæ, cohortibus, ceperunt.

23. Ea tamen mora spatium Pharnaci dedit paucis cum equitibus se proripiendi, ne vivus veniret in hostium po

Exercitus sane totus periit, omni aut occisa Hirt. regiorum aut capta multitudine. Rebus his præclarissime

gestis, magna lætitia Cæsaris fuit, quod et facilis victoria Liv. Epit.

ex difficillimo initio extiterat, et hostis non contemnendæ Appian.

opinionis sine ulla belli mora victus erat. Aiuntque • Pom-
peii prædicasse felicitatem, cui ex eo genere hostium cum

ingenti gloria cognomentum Magni partum esset.' Romam Plut. Flor. certe scripsisse creditur celebratum illud, velocitatem vicAppian.

toriæ cursu et brevitate verborum exprimens,' veni, vidi, Dio.

Sueton. viei : eundemque postea titulum inter fercula triumphi
Cæs. c. 37.

prætulisse.

24. At Domitius, ad insequendum Pharnacem missus,
Appian.
Mithrid. Sinopen delatum cum mille admodum equitibus, qui ad

eum ex fuga convenerant, accepto in deditionem oppido,
salvum abire permisit. Ille, magna suorum indignatione
equis interfectis, in naves se contulit, vagatusque circum
Ponticas gentes, e Scythis Sarmatisque contraxit medi-

[ocr errors]

Plut. Cæs. testatem.

[ocr errors][ocr errors]

ocrem multitudinem : Theodosiamque et Panticapæum
recepit. Inde vi adjungere proxima quæque Bospori co-
nantem, Asandri arma exceperunt; prælioque commisso,
cum, quod roboris habebat, equites pedestri pugnæ minus
assueti vincerentur ; Pharnaces fortissime pugnans inter- Dio.
fectus est, ætate quinquagenarius : cum Bospori regnum

Appian. annos admodum quindecim tenuisset.

25. Interea Cæsar, præda regia militibus concessa, Hirt. Dio. juxta tropæum Mithridatis, quod victo Triario erectum, ut rem Diis belli præsidibus sacram, evertere nefas habebatur, aliud de Pharnace opposuit. Ipse cum expeditis equitibus Hirt. profectus, legionem sextam decedere ad accipienda præmia in Italiam jussit, auxilia Dejotari remisit domum ; Cælium Vinicianum cum duabus legionibus reliquit in Ponto. Amisenis in calamitatis solatium concessit liber- Dio. .tatem : cetera quæ cuique Pharnaces eripuerat, antiquis dominis restituit, excepta parte minoris Armeniæ, quam Cic. Phil. Ariobarzanis esse jusserat. 26. Per Gallogræciam atque Bithyniam iter faciens,

Hirt. controversias earum provinciarum composuit, et, quæ quemque tenere vellet, constituit: Dejotaro, non solum Cic. Phil. propter lata adversum se arma, sed etiam quia sociis vic- pro Bejet:

Dej.13. toriæ donanda non aliunde cumulatius sumi poterant, iniquior. Idcirco licet ille deprecatores haberet plurimos, Cic. ad Att. et Nicææ defensus a Bruto esset enixissime, quæ postea xiv. 1. et

Brut. c. 5. oratio est edita ; Mithridati Pergameno, cujus Ægyptio Plut. Brut. bello præclara opera fuerat, tetrarchiam Gallogræcorum, Auct. de

Caus. Corr, pæne totam Dejotaro possessam, quasi jure gentis et cog- Eloq.c. 21. nationis adjudicavit Cæsar; eundemque regem appellavit Dio. Cic. Bospori, qua Pharnaces tenuisset, etiam mandato adver- et de Div. sus Asandrum, si cedere nollet, bello.

Strab.xIII. 27. Inde transgressus Asiam Græciamque, in Italiam trajecit, nusquam diutius moratus, quam dum pecunias Hirt. Dio. quocumque titulo exprimeret, quæ per publicanos ei max- Appian. ima cum invidia cogebantur : quemadmodum erat et su- Dio.

II. 37,

II. 37.

p. 625.

c Pecunias... quæ per publica- rium. Verba Græca sunt hujus. nos ei maxima cum invidia coge- inodi : expnuárise Tais Tocow, bantur] Ηic interpres Appiani ενοχλουμέναις τε υπό των μισθου. in fraudem induxii et Freinshe. Mévwv Toùs pópovs. Sensus est : mium, et magnum illum Usse. jus dixit civitatibus, quæ a publi. Delph. et Vur, Clus.

Lirius.

15 N

Cic. ad

Liv. Epit.

periore anno factum. Namque cupidus et sciens impe-
randi, neque regimen rerum sine exercitibus retineri posse
noverat dicebatque, neque exercitus sine stipendiis ac
præmiis. Idcirco et quam a quaque civitate summam
promissam Pompeio cognoverat, exegit: et ab aliis, quæ-
sito undique colore, postulavit. Tyri certe sustulit e
sanctissimo Herculis fano donaria, per eam causam quod
fugientem cum privigno Corneliam Tyrii hospitaliter ex-

cepissent. Misit et in Urbem epistolas, collationem peCorn. Nep. cuniosis imperans. Quo tempore T. Pomponio Attico, Attic. c. 7.

propter egregiam integritatem vitæ, non modo molestus
non fuit, sed etiam remisit condonavitque Q. Ciceronem

Q. F. Attici sorore genitum, C. Trebonio, A. Hirtio pro
Att, xi, 20.

eo deprecantibus.
28. Dum ista

per

diversas provincias geruntur, magnas Dio.

Romæ turbas tribunatus P. Cornelii Dolabellæ excitavit,
Cic. Phil. de novis tabulis ferenda lege. Accedebat malis adversa-

rius pari audacia L. Trebellius, et deterior utroque M.
Antonius equitum magister. Inter hos infelix civitas
quotidianis terroribus vexabatur: aliunde satis inquieta
novæ dominationis timore et jam sensu, ac majores sub-
inde præteritis calamitates expectans. Nam et prodigiis,
et responsis haruspicum exanimabantur, quæ illo et supe-
riore anno acceperant.

29. Quippe C. Cæsare, P. Servilio consulibus, sub

exitum anni, cum forte sacra Isidi fierent, examen apum Ryck. de in Capitolio juxta colossum Herculis sedit. Ob eam Capit.c.25.

rem, de sententia vatum, omnia tum Isidis, tum Serapidis
sacella sublata sunt. Ea dum diruuntur, forte et Bello-
næ ædicula per errorem excisa, nefandorum sacrorum
crudelitatem patefecit, repertis ibi fictilibus humana carne
plenis. Hoc autem anno, quo Alexandrinos et Pharna-
cem vicit Cæsar, magnus terræ motus extitit, bubo con-
spectus est, fulmina Capitolium et fanum Fortunæ Publi-
cæ, Cæsarisque hortos, et in iis equum ex insignioribus
percusserunt: et Fortunæ templum sponte patuit. Præ-

x. 10. et XI. 6. Dio.

Dio.

[merged small][merged small][ocr errors]

terea sanguis e pistrino effusus ædem Fortunæ Primigeniæ attigit, et infantes aliquot sinistras in capitibus habentes nati sunt. Id maxime um esse versæ fortunæ præsagium, et deterioribus in meliores imperium dari haruspices asseverarunt, et populus credidit.

30. His rebus anxias mentes, magis etiam quæ videbant, terruerunt. Nam Kalendis statim Januariis M. Antonius magister equitum, senatu convocato, prætextatus et sex stipatus lictoribus, speciem quandam priscæ reipublicæ exhibebat. Sed quando nec consul usquam, nec prætor ullus erat, ad hæc gladio cinctus ipse multitudinem secum trahebat militum, et omnia pro potestate agebat; nemini dubium esse poterat, a priori forma civi. tatem ad extremæ servitutis vilitatem descivisse.

31. Urebat etiam animos supra acerbitatem præsentium instantis indignitatis expectatio. Mox enim affuturum Cæsarem victorem omnium, re dominum, nomine dictatorem. Quam igitur illi fore superbiam, si cliens ejus et magister equitum tam insolenter obtereret leges ? Sane clementiam hactenus insignem prætulisse, plerisque ignoscendo a quibus esset oppugnatus. Sed quem præstare posse mansuetudinem eandem mansuram victori et securo, quam validis adhuc diversarum partium rebus, et de exitu dubitans adhibuisset ? Tyrannos ingenium ad tempus tegere: donec, perfectis quæ optaverant, tam incipiant vacare metu, quam semper vacent verecundia.'

32. Ne minima quidem in malis consolatio miseris aderat, querendi invicem, mutuisque sermonibus sublevandi animos : cum suspecta fides etiam intimorum, et proditis certum periculum esset. Quin ultro cogebantur abdere sensus suos, et, cum alii essent, alios ostendere. Nec enim ferri tantum quæ fierent, auctores eorum volebant, sed laudari quoque: ac subinde supplicationes, velut ob rem bene gestam, edicebantur, et frequentibus ludis spectatorum postulabatur hilaritas : cum ille ipse conspectus esset acerbus et ignominiosus, quod, paucis exceptis, quos tribuni faciebant, ludis magister equitum præsidebat accinctus, et ne publicæ quidem lætitiæ condonans exprobrationem servitutis.

ton.

menti, quo

Plut. An. 33. Sic affecta civitate, P. Cornelius Dolabella exDio.

ortus est novarum tabularum auctor, adolescens audax, nobilis, obæratus, qualibus scilicet ad evertendum omnia nihil est paratius. Erat is nuper exemplo P. Clodii e

patriciis transgressus ad plebem, occasione forte testaCic. ad

Livia hæredem institutum mutare nomen jusAtt. vii. 8. serat : sed tribunatus petendi consilium fuerat, in quo Dio.

leges se laturum confidebat, quibus et ipse maximo ære

alieno liberaretur. Idcirco factus tribunus plebis, non Liv. Epit. diu distulit de tabulis novis promulgare rogationem plebi Cic. ad

gratissimam. Sed L. Trebellius collega Dolabellæ, C. Att. xi. 23. Dio. Asinii potentia adjutus, creditorum suscepta causa, opPlut.

timatibus et locupletiori parti civitatis erat jucundisAnton.

Cic. Phil. simus. VI. 4.

34. Ab horum concertatione magni tumultus initium Dio.

in Urbe fuit: cum utraque factio captis armis vim faceret, crebræque hinc inde cædes patrarentur. Igitur et senatus intercessit, rem integram in adventum Cæsaris servari jubens : et Antonius gestatione armorum in Urbe

interdixit paganis. Sed ille tamen in occulto Dolabella Plut. favebat, popularis favoris semper appetens, et in eadem

Cic. Phil. causa constitutus, qua ceteri, qui novas tabulas cupieId. ib. 38.

bant. Postquam autem uxorem, patrui sui C. Antonii et Plut, filiam, cum Dolabella stupri consuetudinem habere com

perit, aut comperisse ratus est; et illam exegit domo, et Dio. hunc oppugnare ab eodem odio statuit: plebi quoque jam

iratus, a qua pluris fieri Dolabellam quam se videbat, cum apud senatum communis culpæ majorem partem ipse sustineret.

35. Jam erat ei concessum ab senatu (juris enim quod amiserant? imaginem saltem tuebantur, jubentes quod

JI. 25.

2 Amiserat edd. ante Crev.

Paganis] Sic recte vertit sare Quirites vocatos esse, ad. Freinshemius idiúrny, quo voca dit όπερ έστι σύμβολον αφειμένων oulo hic utitur Dio. Εtenim της στρατείας και ιδιωτευόντων. Εt 18cô tai apnd Græcos opponun. similiter Dio de iisdem decu. tur otpatevouévois. Appianus in manis agens, eos missionem flanarranda seditione decumano. gitasse memorat, oủx Sti kai idiorum, postquam dixit eos a Cæ- TEūOGU ÜBoúhovto. Similiter apad

« IndietroContinua »