Immagini della pagina
PDF
ePub

prohibere non poterant) ut, introducto in Urbem milite, cum reliquis tribunis, qui neutri partium se conjunxerant, rempublicam defenderet. Neque multum eo consilio profectum ad quietem erat, cum nihilo sequius duo tribuni suas quisque vires augendo, et inter sese, et cum Antonio patribusque decertarent: maxime postquam Antonius seditiose agere milites audiens, qui præmissi a Cæsare post Pharsalicam

pugnam duces suos Syllam atque Messalam Cic. ad exegerant, ad illos excucurrit, novo exemplo L. Cæsarem Att. xi.

21. et 22. avunculum Urbis præfectum declarang, qualem potestatem Dio. nullus unquam magister equitum habuerat. Tum vero, contemta senectute L. Cæsaris, atrocius inter se collisæ factiones, majore, quam unquam, tumultu atque sanguine concurrerunt. Sed audita C. Cæsaris victoria, qui, compositis Ægypti rebus, venire in Italiam nuntiabatur, paulisper continuit hominum audaciam : donec, decedente metu, cum adversus Pharnacem profectus Cæsar esset, pristinus furor rediit.

36. Inter hæc Antonius neutrarum partium studium præferens, Trebellium clam fovebat, potestatemque faciebat conciliandi assumendique militis. Sic tanquam e duobus castris debitores creditoresque ad pugnam prodibant e locis Urbis munitissimis, quæ præsidiis ceperant: cædesque et incendia patrabantur, eo terrore et tumultu, ut aliquando sacra Vestæ ex illius ædibus a virginibus efferrentur. Igitur alio senatusconsulto mandata est Antonio diligentior Urbis cura, majorque militum manus introducta.

37. Sed Dolabella, desperans veniam a Cæsare, hoc agebat ut claro aliquo facinore edito periret. Idcirco die dicta, qua de tabulis novis, et mercede habitationum abolenda (nam et hoc caput comprehenderat) perlaturus legem esset, paratos esse ad rogationem accipiendam suos jussit. Cum venisset tempus, et, occupato utrimque fori aditu, ligneisque turribus per opportuna loca erectis ad propugnandum, magna multitudo confluxiset; Antonius prima

Latinos pagani sunt ii qui non 27. et Galb. c. 19. et passim a
militant : quo sensú hæc vox jurisconsultis. Crev.
usurpatur a Suetonio, Aug. c.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

luce validam e Capitolio deduxit manum, interfectisque
Liv. Epit. e plebe circiter octingentis, concidit tabulas legum, reli-
Appian.
Civ, 11.

quos proposito locoque depulit, stationemque militum in Dio. foro collocavit.

38. Ne sic quidem solida quies ante Cæsaris adventum Plut. Ant. est Urbi reddita, quod Antonius auctoritatem dictatoris et Cic. Phil. II, 24. et

suamque potentiam magnitudine vitiorum debilitabat: 25. cujus nocturnæ comessationes, diurnus somnus, totius

vitæ turpitudo, sermonibus omnium notabatur: qui non
erubesceret, quo tempore Cæsari sub dio esset sæpe con-
tra ferocissimos hostes dimicandum, potare, scortari, alea,
somno, luxu non ferendo tempus consumere. Erat enim,
si quis alius, ingenio nequam et nepos, et paulo ante tri-
bunus plebis in essedo lictoribus præeuntibus per Italiam

vectus erat, mimam Cytheridem in aperta lectica secum Plin.

portans, cum turpissimorum hominum comitatu : quacum VII!. 16. aliquando et curru dicitur incessisse leonibus juncto. Sed Cic,

et occasione præsentium turbarum ad rapinas abusus, mag.

nam vim auri argentique, sed et vini diripiebat. Plut.

39. Hæc altera fuisse putatur causa, cur promtius igDio.

noverit Dolabellæ adveniens Cæsar, præter priora homi

nis merita, qui partibus ejus totum se dediderat ab initio, Cic. Phil. et in Thessalia quoque pro eo strenue pugnaverat. Et

erat alioquin ad tribuendam veniam facilis: nec ignora-
bat, difficulter ferri posse delicta aliena severe exequen-

tem, qui tam multa ipse peccasset. Interea, cum et Dio. pecunia indigeret infinita, et honores appeteret eminentis

simos, nolebat multos offendere: quo devincti beneficio
suo, patientius jubenti quidlibet obsequerentur.

40. Igitur cum magnus in Urbe plurimorum metus ad-
ventu ejus fuisset, vindictam admissorum expectantium,
eaque res sermonibus agitata toto eo tempore esset; re-
pente receperunt animum, nihil de præteritis inquirente
Cæsare. Sed is ad cogendos nummos mentem adjecerat,
et præter magnam vim auri, quæ in coronas et statuas, et
alia hoc genus, tanquam a volentibus offerebatur; ingen-
tes summas mutui nomine congessit, cum neque negare
quisquam auderet, nec ipse de restituenda cogitare pu-
taretur.

II, 30.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

41. Sed ego, Cæsaris natura diligentius expensa, non dubitem, redditurum omnino cum fide fuisse, si diutius frui vita potuisset. Nec enim in tantis imperii opibus deesse, unde quantacumque debita quandoque expungerentur, poterat: et ipse solitus omnia famæ studiisque bominum postponere, ubi præsentium temporum angustias esset eluctatus, ob pecuniam profecto amittere ista noluisset. Habebat autem ejus rei hunc obtentum, ut ad hanc necessitatem reipublicæ temporibus adactum diceret, cujus utilitati facultates suas omnes impendisset. Ne tamen ad desperationem adigeret creditores, novas tabu- Sueton. las petente plebe constanter abnuit, se quoque obæratum Cæs. c. 42.

Dio. esse dictitans. Jussitque contentum esse his quæ prius in ea causa statuisset.

42. Inde proscripsit bona judicatorum hostium, hasta Cic. Phil. pro æde Jovis posita : et cum ea cupide emta essent a qui- 11: 26.

Dio. busdam, qui nunquam fore putabant ut a se exigeretur, ideoque minus fuerant soliciti quanti licitarentur, nihil cuiquam remisit. Inter quos et M. Antonius, Cn. Pompeii Magni sector, cum tanti viri copiosas facultates brevi Cic dilapidasset, appellatus est. Hanc offensam causari deinceps solitus est Antonius, cum Cæsarem ad bellum Afri- Plut. canum non sequeretur : quia sibi pro meritis prioribus non fuisset gratia reddita.

43. Ceterum Cæsari non defuerunt artes, et plebem, et Dio. socios victoriæ aliis rationibus conciliandi. Plebem, præ- Cic. ad ter ludorum voluptates, remissis a tempore cæpti belli Fam, xır. usuris, et habitationum commodo. Qui enim duobus mil- Dio. libus nummume conductas habitationes haberent, iis Ro- Sueton. mæ unius anni mercedem, in italia quadrantem ejus con- Gronov. donavit, quo tenuiores sublevarentur. Præterea publicatis de Pecun.

Vet, 11. 2. multorum facultatibus, emendarum rerum copiam atque Dio. vilitatem effecerat. Ducibus amicisque suis honores distribuit, multa præter veterem morem, quo pluribus referendæ gratiæ locus esset, instituendo. Nam et prætoriis comitiis decem creavit primus, et pontificum augurumque et quindecimvirorum collegiis singulos addidit: et

Cæs. 38.

e Duobus millibus nummum) unciis 6. semupcia 1. Crev. Mareis argenti nostratibus 7.

Civ, 11. p.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

equites Romanos aliquot, quorum opera erat usus," item

que ordinum ductores, in senatum allegit. M. Brutum Plut. Brut. Cisalpinæ provinciæ præfecit : Decimum ei, quæ trans Appian. Alpes est, Galliæ.

44. Sed et in reliquam partem anni consules fecit quos 497. Dio. diximus, Q. Fufium, P. Vatinium, cum pauci admodum

Macrob.
Sat, 11. 3.

dies superessent. Atque ea res facetis hominibus ridendi
causam præbuit; querentique Vatinio, quod se ægrotan-
tem non invisisset,' Cicero respondit, Venturus in con-
sulatu tuo fui, sed nox me comprehendit.' Circumfereba-
turque notabilis ejusdem urbanitas, 'in consulatu Vatinii
magnum ostentum factum : quod eo consule, nec bruma,
nec ver, nec æstas, nec autumnus fuisset.' Hæc gratiora
vulgo erant propter Vatinium, a quo consulatum pollui

judicabant, obscurum et pravum hominem, stomachante Cat. Epig. etiam in versibus suis Catullo. Sed quantum iis consuli50.

bus potestatis auctoritatisve esse vellent, ipsi qui fecerunt,

facto ipso demonstrarunt satis. Quanquam enim Cæsar Dio, xlv. dictatura se abdicaret, nullius jam appellationis egens,

tamen M. Antonius magisterium equitum in totum eum XLVI. p. 200. annum retinuit. Dio, xlii. 45. Cum ista satis belle composita viderentur, præLiv. Epit: missi in Campaniam milites, quibus ad bellum Africanum Appian.

usurus erat, seditione inita curam Cæsaris adverterunt,

Promissa Pharsalico bello præmia omnes, veterani præ-
Dio.

terea missionem flagitabant. Cæsar ad hos C. Sallustium
Crispum misit, qui senatorii recuperandi ordinis gratia

prætura petita, designatus erat, ut doceret, hostium Appian. magno numero in Africa superstite nondum absolutam

esse victoriam : eo confecto bello Cæsarem, et promissa

ante donativa, et millenos insuper denarios 5 viritim rePlut. Cæs. præsentaturum.' Ad hæc adeo exarsit militum furor, ut Appian. Sallustium, vitandi exitii causa Romam refugientem, conDio,

[merged small][ocr errors]

p. 188. et

[ocr errors][ocr errors]

Civ. II. p.

485.

48

Dortu debie tile

[merged small][ocr errors]

' Equites Romanos] Nihil mi, id est, ut existimamus, equites
rum aut inusitatum erat equites legionarios. Creo.
Romanos in senatum allegi. Di. & Millenos ... denarios] Mar.
onis verba sunt, innéas TOÙ TÉAous, cas argenti 15. uncias 5. Crev.

manus.

1.9.

festim secuti, sine discrimine quibuslibet obviis afferrent

Duo quoque prætorii tum interfecti sunt, Cos. Plut. Cæs. conius et Galba.

46. Dubitavit tum Cæsar, num opponere prætorias Dio. cohortes tumultuantibus rectius foret. Sed contagium timens, has quidem secum retinuit, et milites, quos An- Appian. tonius nuper

introduxerat, circum ædes suas et portas Dio. Urbis disposuit. Seditiosis jam appropinquantibus, misit obviam sciscitaturos, quid igitur sibi vellent. Atque ii cum ipso Cæsare collocuturos esse responderunt. Tum denuntiari Cæsar jussit, uti, positis armis, præter gladios, Sueton.

Cæs. 70. ad Urbem accederent. Neque contatus est, licet dehor

Appian. tantibus vehementer amicis, adire tendentes in Campo Frontin. Martio, et tribunal erectum minaci vultu conscendere.

47. Hæc tam audax atque inopinata viri species ultro Appian. terruit militem, ut desideria sua exponere jussus, donativi mentionem facere non auderet, missionem tantum postularet: et suberat spes, quod opera militum Cæsar indigeret, sponte daturum quæ esset pollicitus. Sed ille sicut profusus in obsequentes, ita minantibus inexpugnabilis erat. Idcirco uno verbo dimittere se dixit; et cum velut Sueton.

Cæs, c. 69. fulminati hac voce silerent, adjecit, nihilo secius daturum

Appian. stipendia et præmia, quamprimum esset cum aliis triumphaturus.'

48. Mordebat eos hoc quoque dictum, et pudor simul metusque intrabat animos, si ad alios perveniret suæ operæ debitus honor; ipsi adversis partibus exosi, suis fastiditi, vile vulgus, spectarent triumphum, quem ducere debuissent. Simul existimabant lenius acturum Cæsarem, sive suum ingenium ille, sive præsentem necessitatem sequeretur. Sed ille, tacente milite, amicis orantibus, ne cum tam tristibus dictis discederet, iterum exorsus, Quirites appellavit. Hoc illi non ferentes, responderunt. se mili- Tac. 1.

Ann. 42. tes esse,' pænitentiaque priorum correpti, rogare coepe- Plat. Dio. runt, ut sibi militare liceret : se solos, sine aliis Sueton. copiis, bellum Africanum eo imperatore profligare para

Appian. tos esse.'

49. At Cæsar, licet ei gratius accidere nihil potuisset, Appian. vultum servans, avertere se, et descendere de tribunali.

porro

« IndietroContinua »