Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.

Appian.

Dio.

Appian.

Dio.

Appian.

Sueton.
Dio.

[ocr errors]
[ocr errors]

se

Unde major exortus clamor, maneret' orantium, pœ nasque, si vellet, sumeret.' Simul tribunus quidam militum propius accedens pro exercitu deprecabatur, jussu militum, an ut Cæsarem demereretur. Tum ille: quidem pœnas quamlibet meritis remittere. Moleste tamen ferre, quod et decumani seditiose egissent, semper prælati aliis et magno in pretio habiti. Dare tamen missionem petentibus, et carere posse invitorum opera.' Recepit et præmia exsoluturum, licet nullam ob necessariam causam se reliquo adhuc bello deserentibus. Sed et agros divisurum pace restituta, Non exemplo Syllæ,' inquit, ' ademtos aliis, vosque prioribus dominis immiscendo ad perpetuas inimicitias; sed qua publicus, quave meus ager est, assignabo, et quod deerit, a volentibus emam.' Et affuit dictis fides. Pecuniæ partem repræsentavit, reliquum daturum dixit paulo post cum fœnore.

[ocr errors]

50. Plausu omnium hæc excepta cum fuissent, decumani morebant, sibi nominatim iratum imperatorem esse. Neque destiterunt obtrudere operam, licet recusantem in Africam secuti. Sed ille, priusquam proficisceretur, ex omni numero excepit seditionibus miscendis aptissimos, quos in Italia relinqueret, agris statim datis, unde se tolerarent. Ceterum et his, et deinceps omnibus, non conSueton. tinuos assignavit agros, ne quis possessorum expelleretur, Cæs. c. 38. et ut distractis nihil in turbas virium foret. Notavit et ex iis, quos secum ducebat, fœdissimum quemque, quos postea, deductos in Africam, periculis objecit, utrimque compendium captans, occiderent illi, an occiderentur. Qui vero eorum superfuerunt casibus, eos sic quoque prædæ et agri destinati tertia parte mulctavit.

Dio.

Sueton.

Dio.

Sueton.

51. Nam in aliis delictis connivere solitus, et multa militi condonare, desertores atque seditiosos implacabiliCæs. c. 67. ter oderat: quod cetera, quæ peccare essent soliti, ad aliPolyæn. Strat. VIII. orum injuriam, hoc ad imperatoris periculum pertinebat, nequicquam dominationem affectantis, si exercitus, per quem ceteros in obsequio contineret, exuere obsequium ipse cœpisset. Insimulabatur tamen a plerisque, quod tantam exercitus licentiam non esset severius executus. Quin et amicorum vitia crimini dabantur, Dolabellæ

Fiut.

furor, ebriositas Antonii, intemperies, luxus, rapinæ plurimorum. Sed ista quanquam nec ignoraret Cæsar, nec probaret, quia meliores non habebat administros, his utebatur.

Sueton. Cæs. 72.

Cæs. 57.

Cæs. 59.

52. Jam bruma erat, et qui Africam tenebant hostes, Plut. Dio. cum occupationibus Cæsaris, tum anni tempore clausum ei mare putabant. Sed, ille solita celeritate, qua sæpe Sueton. nuntios de se prævenerat, processit Rhegium, ne religione Appian. quidem retentus, cum immolare volenti taurus aufugisset. Sueton. Omen etiam a nomine Scipionis, quod fatale ad victoriam Plut. Dio. in Africa terra suos quoque milites timere senserat, aut Sueton. vitando, aut eludendo, duxit secum e Scipionum genere contemtissimum quendam, cui Salutioni cognomen erat, ob opprobrium vitæ, quod ejus nominis mimo specie cor- Plin. poris, et infamia morum habebatur simillimus.

VII. 12.

Hirt, de B.

Afric.

53. Rhegio transjecit Messanam, inde Lilybæum per- Appian. venit A. D. XIV. Kalendas Januarias, et ut paratos intentosque suos haberet, tabernaculum in littore maris sta- Plut. tuit, observandum se admonens, qui esset primo oblato vento conscensurus. Ibi factus de rebus Africanis certior, oppido et agro Uticensi, ubi Cato curabat, vitato, Appian. Adrumetum direxit cursum, quam partem obtinere Sci- et Dio. pionem intellexerat. Egressus e navi, magno cum ter- Sueton. rore militum impegit, prociditque humi: sed ille, verbo Cæs. 59. Dio. scavitatem ominis corrigens, complexus osculatusque Front. 1.12. terram, exclamavit, Teneo te, Africa.'

54. Sic exercitu ad Adrumetum exposito, qui in præ- Plut. Hirt. sens haud amplius peditum millibus tribus constabat, cum equitibus centum quinquaginta, diem atque noctem consumsit, dum L. Planci consilium experitur, qui ad C. Considium oppido præfectum scripserat. Sed postquam responsum non reddebatur, Cæsar, tentare Adrumetum non ausus, proficisci inde statuit. Sed abeuntem erumpens ex oppido multitudo insequitur. Nam duæ legiones

h Jam bruma erat] Ita scribunt Plutarchus et Dio. Sed illos fefellit anni Romani perturbatio. Dies xiv. Kalendas Januarias, quo Cæsar Lilybæum

pervenit, incidebat in diem 30.
et ultimum Septembris, notante
Usserio in Annal. ad annum
mundi 3958. Vid. not. ad l. cx.
c. 68. supra. Crev.

[blocks in formation]

LIBRI CXIII. SUPPLEMENTUM.

erant Adrumeti, et tria millia Maurorum equitum ducebat Cn. Piso, qui partes Pompeianas acerrimo ministerio juvabat.

55. Et eodem tempore Juba equites, qui forte ad stipendium accipiendum veniebant, castra, unde Cæsar erat egressus, moratoribus ejectis cæsisve, occupant, extremumque agmen consecuti lacessunt. Sed egregia Gallorum equitum virtute repulsi sunt, quorum tum minus triginta circiter duo Maurorum millia sæpius repulisse dicuntur. Nam illi intra munimenta compulsi, rursum abeuntibus instabant: donec non intermisso itinere longius avulsos infestare non ulterius ausi, destiterunt. Sic animo consilioque summi ducis, maximum discrimen minimo detrimento depulsum est.

56. Interim e propinquis oppidis legati venerunt ad Cæsarem, frumentum, et quicquid imperatum esset, pollicentes. Ita Ruspinam processum est, quod oppidum aperuit portas. Ibique castra Cæsar posuit Kalendis Januariis, quibus ipse dictaturam simul atque consulatum, utrumque honorem tertium, iniit, M. Æmilio Lepido magistro equitum, et consulatus collega. Hoc ei præmium deberi putabat, a quo primum dictator erat dictus: quanquam et triumphum ei decreverat, nulla re gesta, præterquam Longini et Marcelli compositis discordiis. Neque translatum est in eo triumpho quicquam, nisi raptæ ex sociis pecuniæ. Hæc eo anno gesta sunt: et cum novi magistratus inissent, lupus in Urbe visus, et scrofa fœtum, præterquam pedibus, elephanto simillimum, edidit.

* A. U. C. 706. A. C. 46.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXIV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

17.

Dio, XLVII.

1. CUM præter Africanos et Hispanienses motus nihil usquam timendum Cæsari videretur, repens e Syria tumultus Romæ adhuc agenti nuntiatus est. Ejus auctor Cic. ad Cæcilius quidam Bassus extitit, eques Romanus Pom- Fam. XII. peianarum partium. Is ex infelici prælio Tyrum se rece- Liv. Epit. perat, et in emporio latens bene secum putabat agi, quod Joseph. vita fruebatur. Sed ubi milites Sex. Cæsari propter Ant. xiv. adolescentiam et voluptates parum amicos atque fidos 7. et de esse cognovit, simulque Tyrios spoliatum a dictatore Cæ- Dio. sare fanum Herculis ægrius ferre, paulatim ad se con- Appian. trahere Pompeianos cœpit; militesque, uti præsidii causa iv. Supra, nunc hi, nunc illi Tyrum mittebantur, solicitare.

B. Jud. 1.8.

Civ. III. et

CXIII. 27.
Dio.

2. Sed hæc initia cum spernenda viderentur, absterrere Cæsarem ab Africana expeditione nequiverunt: stimulum addiderunt tamen, ut eo celerius proficisceretur, quo, maturata ibi victoria, anteveniret orientes turbas, aut nondum confirmatis occurreret. Sed ubi Cæsarem in Africa Cic. pro periclitari fama tulit, simul, recepto more hominum fin- Dej. c. 9. gendi quæ facta quisque cupiat, T. Murcus perisse nau- Cic. ad fragio, Asinius vivus delatus in hostium manus, naves quinquaginta vi ventorum Uticam actæ prædicabantur; Dio. jam erectior apertiorque Bassus, sive Pompeianarum partium studio, sive privatim potentiam quærens, co

Att. x11. 2.

Joseph.
Strab. XVI.
p. 752.
Dio.

Plin. xv. 19.

pias colligere instituit, Sex. Cæsari, qui rationem actorum reposcebat, Mithridatem Pergamenum excusans, cui ad mandatum a Cæsare bellum milites conquirerentur.

3. Sed ubi vires placuerunt, vulgatis epistolis quibusdam, quas aiebat ex Africa misisse Scipionem, (interitus autem Cæsaris, et commissum ipsi a Scipione Syriæ imperium continebatur,) ducem partium professus, Tyrum occupat. Inde ad castra Sex. Cæsaris proficisci ausus, prælio vincitur, et vulnus accipit. Nec ultra vim experiri volens, ad corrumpendos Sexti milites se convertit, hoc eventu, ut et Sextus interficeretur, et milites ad Bassum transirent, exceptis qui Apameæ hyemaverant. Hos in Ciliciam transgressos frustra Bassus insecutus, postquam in Syriam rediit, prætoris assumto vocabulo, Apameam, quod erat situ atque opere munitissima, sedem bello cepit, et juventute non ingenua modo, sed et servorum centuriata, pecunias cogere, parare arma, denique rebus omnibus munire se instituit.

4. Interea Cæsar in Africa perdifficile bellum gerebat, contra maximas hostium copias, rebus omnibus impar, et Plut. Cæs. tantum fortunæ suæ animoque et consilio innixus. Sed et frumenti inopia urgebatur, cujus tenuis erat Ruspinæ annona, panis simul obsoniique vicem siccata implente Dio, XLIII. ficu. Et expediundi difficilis erat ratio, quia Cæsaris equitatus, nondum satis e maritima jactatione et nausea confirmatis equis, prælio non audebat contendere: conAuct. de tra Numidæ Maurique, velox et expeditus eques, indesinenter locis omnibus vagabantur, et quia numero etiam multo erant superiores, haud mediocriter Cæsarem angebant.

B. Afr.

Plut.

Auct. de B. Afr.

5. Forte accidit, ut Cæsaris equites, cum Afri cujusdam cantu atque saltatione deliniti, lixis custodiendos equos dedissent, subita Numidarum irruptione turbarentur, et vix insilire in equos atque in castra refugere possent. Quod nisi Cæsar ipse cum Asinio Pollione et instructis cohortibus progressi extra vallum eos recepissent, magna clades, et, ut nonnulli putant, ad summam victoriam efficax, accepta foret. Itaque Cæsar in Sardiniam nuntios, in Siciliam Rabirium Postumum mittit ad

« IndietroContinua »