arcessendos commeatus. Huic decem longæ naves attributæ, mandatumque ut, priusquam in Siciliam trajiceret, ad conquirendas reliquas naves, quæ deerraverant, et tuendum ab hostibus mare, circumiret Africam. C. Sallustius prætor cum parte navium Cercinam ire jussus, quæ ab hostibus tenebatur, ubi magna dicebatur esse frumenti copia. Hæc ita imperabantur, ut suscipienda sine conditione, atque exequenda sine mora essent; neque ulla excusatio, fieri posset necne, recipiebatur. 6. Inter hæc occupata præsidioque sex cohortium firmata Lepti, Ruspinam regressus, frumentum in agris repertum, magnamque lignorum vim comportari in oppidum jubet. Ipse de suis qui nondum appulerant solicitus, cum septem admodum cohortibus circa vesperam conscendit naves; magno cum metu eorum, qui cum paucis Plut. Auct. de tironibus contra incredibilem multitudinem hostium expo- B. Afr. siti, ab imperatore relinquebantur. Sed fortuna Cæsaris hic quoque providit celeriter. Cum, una nocte consumta in navibus, jam luce prima constituisset vela facere, repente apparuit classis quam quærebat. Itaque militum equitumque non contemnendo numero auctior, Ruspinam protinus rediit. Inde cum cohortibus triginta expeditis, et equitibus quadringentis, sagittariorumque non magna manu frumentatum est profectus, pridie Nonas Januarias. 7. Ibi se Labienus et duo Pacidii cum Maurorum Numidarumque equitum octo millibus, Gallis Germanisque mille sexcentis, et sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus objiciunt. Struit aciem Cæsar: præmissis sagittariis, equitatum in cornibus collocat. Sed ille ab adversariorum multitudine repulsus, continuo cedit: Dio. legionarii circumventi in orbem pugnare coguntur. Ibi Labienus, galea detracta, suos hortari, appellare Cæsaria- Auct. de B. Afr. nos ; donec petitus a milite decumano, equo graviter saucio, averteretur. 8. Interim Cæsar omnibus viribus equitum peditumque Appian. connixus, divisam hostium coronam ab utroque latere Civ, 1!. Auct, de disjicit, neque longe insecutus, ad sua se præsidia insti- B. Afr. tuit recipere. Sed Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis mille centum electis, peditumque et levis arma turæ quatuor millibus supervenientes, mutare consilium, 9. Cum ita præliarentur hostes, ut cum equitatu levis quam ab hora diei quinta usque ad occasum solis dimica- Auct. de non sine crebris adversariorum vulneribus. Petreius etiam graviter ictus deseruit pugnam: sed necessitatem dissimulans, cum receptui cani jussisset, non esse frau dandum gloria victoriæ Scipionem imperatorem suum stris Adrumetum deportati sunt. Eo prælio quidam auc- conversumque fuisse, cum dicto, hic hostes sunt! at- illo esset, indubitanter perituris. 10. Inde Cæsar cum suis in castra se recepit ad RuspiB. Afr. nam, eaque modis omnibus communire instituit, vallo ab Dio, oppido ad mare, itemque altero a castris eodem perducto. Nam a paucioribus male acceptus, Scipionem haud in juria metuebat, qui post prælium factum die tertio, cum nuntiabatur. Is, postquam affuit, collaudatos qui prox• concione do- VIII. 14. 1 Ex Valer, Max. edidit Crev. In edd. præcc. legitur habetis. ad pedes Labieni. Mox dicente Scipione, · Imperator argenteis armillis te donat,' exultans gaudio abiit. Tanta inerat animo, etiam in humili fortuna, gloriæ cupiditas. 11. At perculsi cum adventu Scipionis Cæsaris milites Auct. de B, Afr. erant, tum etiam quia naves suæ onerariæ passim nuntiabantur expugnatæ; quia non prædicto loco ubi appellerent, errabant, et a compluribus adversariorum scaphis singulæ excipiebantur. Inter has deprehensa navis est, quæ fratres duos tribunos militum legionis quintæ vehebat, Titii Hispani dicebantur. Atque hi cum se C. Virgilio prætorio dedidissent, ad Scipionem deducti, tertioque post die interfecti sunt: cum major eorum, ut ante fratrem occideretur, a centurionibus impetrasset. Ad hæc, cognita Cæsaris necessitate, Juba rex spatium convalescendi non daturus, cum ingenti exercitu veniebat. 12. Adversus hæc omnia Cæsar timorem militum nova Sueton. ratione compescuit, augendo periculi famam. Quippe Cæs. c. 66. Polyæn. vocatis ad concionem militibus, · Scitote,' inquit, ' pau- Strat. vill. cissimis his diebus regem affuturum cum legionibus de--Sueton, cem, equitum triginta, levis armaturæ centum millibus, elephantis trecentis. Proinde desinant quidam quærere ultra, aut opinari, mihique qui compertum habeo, credant: aut quidem vetustissima nave, quocumque vento, in quascumque terras jubebo avehi.' Præceps videri hæc exaggeratio hostilium virium queat: sed in audaci cæpto plenoque periculorum plus oberat extenuare velle verbis, quod sensibus res ipsa ingerebat quotidie: et præstabat hanc in partem decipi milites, plus habituros spei, si obfirmatis ad graviora animis, minora opinione discrimina tractando comperissent. 13. Ceterum Jubam vix regno egressum necopinatæ Dio. domi turbæ confestim revocarurit. Publius enim Sitius Nucerinus, junctis cum Bogude rege copiis, invasit Nu- Appian. Civ. 11, et midiam, Cirtaque maximo oppido paucis diebus expugnato, et uno atque altero capto oppido Gætulorum, ne- Dio. cessitatem ei sua defendendi imposuerunt. Igitur, ab- Auct. de B. . ductis a Scipione suis auxiliis, reliquit tantum elephantos triginta, rudes adhuc, et multorum annorum usu vix edocendos. Plus ergo specie quam viribus nocebant: quia Delph, et Vur. Clus. Livius, 15 0 IV. perterriti hostium equi ad conspectum eorum pavore au- Italia nonnulli, frequenti horum et innoxio visu equi ti. mere desierunt. Auct, de 14. Interim adventu suo per oppida nuntiari jusso, B, Afr. multos excivit Cæsar, ut ad eum adeuntes de acerbi- batur. Auct, de per aliquot continuos dies non longe a suis castris in- 16. In eo statu rerum licet superior Scipio videretur, tulique, quorum alii repetebant domos, alii se transferebant Dio. ad Cæsarem, quem C. Marii affinem esse didicerant, cuAuct. de jus magnis beneficiis ipsi majoresve eorum fuerant usi. B. Afr. Horum illustriores quosdam mittit cum literis, ut popu 2 Reliquis edd. ante Crev. lares suos ab obsequio hostium ad amicos sociosque transducerent. 17. Interim et Leptis a Saserra contra Labienum de- Strabo, fensa est; Acillani (libera civitas erat, Melitensium co XVI. p. 831. Stephan. lonia) recepto Cæsaris præsidio, quod C. Messius ædili- Auct. de B. Afr, tius introduxit, Considio Longo cum cohortibus octo venienti clauserunt portas, Adrumetumque redire nulla re gesta coëgerunt: et ab eodem paulo post cum Labieni equitibus regresso obsessi oppugnatique sunt. At C. Sallustius desertam fuga C. Decimii quæstorii Cercinam adeptus, magnum frumenti numerum in castra Cæsaris misit: et sub idem ferme tempus legiones 3 xill. et xiv. quas A. Allienus proconsule cum equitibus Gallis octingentis, et mille sagittariorum atque funditorum Lilybæi imposuerat in naves, prospero cursu ad Cæsarem pervenerunt. 18. Dum hæc variis locis administrantur, M. Cato sup- Plut, Cat. plementum, arma, commeatum cogebat Uticæ, atque Auct. de horum aliquid subinde in castra Scipionis mittebat. Con- B. Afr. Plut. silium quoque addidit non lacessendi Cæsaris, cujus impetus nulla re opportunius frangi, quam mora posset. Superbe rejectum hoc a Scipione, semelque rescriptum, sufficere debere Catoni tutum in oppido munito otium : ne aliorum quoque alacritatem opportunitate temporum usuram inhibeat.' Pupugit ea Catonem exprobratio, rescripsitque, paratum cum iis, quas adduxisset in Africam, copiis trajicere in Italiam, atque Cæsarem ad eam tuendam retrahere. Ubi hæc etiam irrisa est ab Scipione ratio, non obscure tulit Cato, pænitere, quod eo tempore, ubi summa respublica ageretur, honoratiori cessisset prudentior. 19. Sed Cæsar veteranas legiones nactus, omnibus con- Auct. de silii ignaris, præter Ruspinam cum toto exercitu versus B. Afr. Uzitam oppidum pergit, ante quod in edito colle Numi- Auct. de darum præsidium erat. Id postquam a Cæsare capi La- B. Afr. bienus animadvertit, cum multis equitibus accurrens subsidio, per Cæsaris equites ab exercitu suo est interclusus : Dio. 3 Légio in edd. ante Crev. legitur. |