Immagini della pagina
PDF
ePub

arcessendos commeatus.

Huic decem longæ naves attributæ, mandatumque ut, priusquam in Siciliam trajiceret, ad conquirendas reliquas naves, quæ deerraverant, et tuendum ab hostibus mare, circumiret Africam. C. Sallustius prætor cum parte navium Cercinam ire jussus, quæ ab hostibus tenebatur, ubi magna dicebatur esse frumenti copia. Hæc ita imperabantur, ut suscipienda sine conditione, atque exequenda sine mora essent; neque ulla excusatio, fieri posset necne, recipiebatur.

Auct. de

6. Inter hæc occupata præsidioque sex cohortium firmata Lepti, Ruspinam regressus, frumentum in agris repertum, magnamque lignorum vim comportari in oppidum jubet. Ipse de suis qui nondum appulerant solicitus, cum septem admodum cohortibus circa vesperam conscendit naves; magno cum metu eorum, qui cum paucis Plut. tironibus contra incredibilem multitudinem hostium expo- B. Afr. siti, ab imperatore relinquebantur. Sed fortuna Cæsaris hic quoque providit celeriter. Cum, una nocte consumta in navibus, jam luce prima constituisset vela facere, repente apparuit classis quam quærebat. Itaque militum equitumque non contemnendo numero auctior, Ruspinam protinus rediit. Inde cum cohortibus triginta expeditis, et equitibus quadringentis, sagittariorumque non magna manu frumentatum est profectus, pridie Nonas Januarias.

7. Ibi se Labienus et duo Pacidii cum Maurorum Numidarumque equitum octo millibus, Gallis Germanisque mille sexcentis, et sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus objiciunt. Struit aciem Cæsar: præmissis sagittariis, equitatum in cornibus collocat. Sed ille ab adversariorum multitudine repulsus, continuo cedit: Dio. legionarii circumventi in orbem pugnare coguntur. Ibi Labienus, galea detracta, suos hortari, appellare Cæsaria- Auct. de nos; donec petitus a milite decumano, equo graviter saucio, averteretur.

B. Afr.

Appian.

Civ. II.
Auct. de

8. Interim Cæsar omnibus viribus equitum peditumque connixus, divisam hostium coronam ab utroque latere disjicit, neque longe insecutus, ad sua se præsidia insti- B. Afr. tuit recipere. Sed Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis mille centum electis, peditumque et levis arma

Dio.

turæ quatuor millibus supervenientes, mutare consilium, et medio campo redintegrare pugnam adegerunt.

9. Cum ita præliarentur hostes, ut cum equitatu levis armatura Numidarum procurreret; coortis deinde Cæsarianis, equites refugerent, pedes exciperet certamen, donec illi, resumto cursu, iterum inveherentur; eaque pugnandi forma nova et terribilis Cæsarianis objiceretur ; Cæsar negotium suis dedit, ut omni conatu summoverent hostes, atque ultra postremos, qui apparebant, colles proturbarent. Tum demum pugnandi finis est factus, postquam ab hora diei quinta usque ad occasum solis dimicatum esset. Multi ex Cæsaris militibus interfecti sunt, non sine crebris adversariorum vulneribus. Petreius etiam graviter ictus deseruit pugnam: sed necessitatem dissimulans, cum receptui cani jussisset, non esse fraudandum gloria victoriæ Scipionem imperatorem suum Auct. de dictitabat. Saucii, quorum maximus fuit numerus, plaustris Adrumetum deportati sunt. Eo prælio quidam auctores sunt fugientem aquiliferum a Cæsare correptum conversumque fuisse, cum dicto, hic hostes sunt!' atque unius illius virtutem saluti fuisse ceteris, si absque illo esset, indubitanter perituris.

Auct. de B. Afr. Appian.

B. Afr.

Plut.
Appian.

Auct. de B. Afr.

Dio.

B. Afr.

Val. Max. VIII. 14.

10. Inde Cæsar cum suis in castra se recepit ad Ruspinam, eaque modis omnibus communire instituit, vallo ab oppido ad mare, itemque altero a castris eodem perducto. Nam a paucioribus male acceptus, Scipionem haud injuria metuebat, qui post prælium factum die tertio, cum Auct. de legionibus octo et equitum millibus quatuor adventare nuntiabatur. Is, postquam affuit, collaudatos qui proximo prælio rem strenue gesserant milites pro concione donavit, ut alacritatem suorum honoribus et præmiis incitaret. Ibi res accidit non indigna relatu. Labienus equitem commendabat imperatori, aureas armillas meruisse confirmans. At Scipio nolebat dare, quia nuper ille servus fuerat, ne vilesceret castrensium donorum honor. Ibi Labienus armillas equiti dedit ex Gallica præda. Tum Scipio, Habebis,' inquit, donum viri divitis.' Ad quam vocem summisso vultu eques projecit aurum

[ocr errors]
[ocr errors]

1 Ex Valer. Max. edidit Crev. In edd. præcc. legitur habetis.

[ocr errors]

ad pedes Labieni. Mox dicente Scipione, Imperator argenteis armillis te donat,' exultans gaudio abiit. Tanta inerat animo, etiam in humili fortuna, gloriæ cupiditas. 11. At perculsi cum adventu Scipionis Cæsaris milites erant, tum etiam quia naves suæ onerariæ passim nuntiabantur expugnatæ; quia non prædicto loco ubi appellerent, errabant, et a compluribus adversariorum scaphis singulæ excipiebantur. Inter has deprehensa navis est, quæ fratres duos tribunos militum legionis quintæ vehebat, Titii Hispani dicebantur. Atque hi cum se C. Virgilio prætorio dedidissent, ad Scipionem deducti, tertioque post die interfecti sunt: cum major eorum, ut ante fratrem occideretur, a centurionibus impetrasset. Ad hæc, cognita Cæsaris necessitate, Juba rex spatium convalescendi non daturus, cum ingenti exercitu veniebat.

Auct. de

B. Afr.

12. Adversus hæc omnia Cæsar timorem militum nova Sueton.

[ocr errors]
[ocr errors]

ratione compescuit, augendo periculi famam. Quippe Cæs. c. 66. vocatis ad concionem militibus, Scitote,' inquit, pau- Strat. vIII. Polyæn. cissimis his diebus regem affuturum cum legionibus de- Sueton. cem, equitum triginta, levis armaturæ centum millibus, elephantis trecentis. Proinde desinant quidam quærere ultra, aut opinari, mihique qui compertum habeo, credant: aut quidem vetustissima nave, quocumque vento, in quascumque terras jubebo avehi.' Præceps videri hæc exaggeratio hostilium virium queat: sed in audaci cœpto plenoque periculorum plus oberat extenuare velle verbis, quod sensibus res ipsa ingerebat quotidie: et præstabat hanc in partem decipi milites, plus habituros spei, si obfirmatis ad graviora animis, minora opinione discrimina tractando comperissent.

Civ. 11. et

IV.

13. Ceterum Jubam vix regno egressum necopinatæ Dio. domi turbæ confestim revocarunt. Publius enim Sitius Nucerinus, junctis cum Bogude rege copiis, invasit Nu- Appian. midiam, Cirtaque maximo oppido paucis diebus expugnato, et uno atque altero capto oppido Gætulorum, ne- Dio. cessitatem ei sua defendendi imposuerunt. Igitur, ab- Auct. de ductis a Scipione suis auxiliis, reliquit tantum elephantos triginta, rudes adhuc, et multorum annorum usu vix edocendos. Plus ergo specie quam viribus nocebant: quia Delph. et Var. Clas.

Livius.

B. Afr.

15 O

Dio.

Auct. de B. Afr.

Plut. Cæs.

Auct. de B. Afr.

Dio.

Auct. de B. Afr.

perterriti hostium equi ad conspectum eorum pavore auferebantur. Sed ubi jussu Cæsaris transportati sunt ex Italia nonnulli, frequenti horum et innoxio visu equi timere desierunt.

14. Interim adventu suo per oppida nuntiari jusso, multos excivit Cæsar, ut ad eum adeuntes de acerbitate Pompeianorum quererentur. Hactenus enim non ipsum, sed aliquem legatorum ejus venisse crediderant. Ille motus hominum querelis, et vastationem Africæ, quæ miserandum in modum vexabatur, non ferens, literas in Siciliam misit, uti sine excusatione hyemis ventorumque confestim trajiceretur exercitus. Eratque is ardor viri, ut postridie quam nuntium miserat oculos mentemque ad mare directam tenens, moræ contationisque suos insimularet. Mordebat acerrimum imperatorem, quod neque suppetias ire fidem suam implorantibus poterat, et Scipionis insultationes aspicere quotidie atque ferre cogebatur.

15. Nam ille, superioribus præliis suorum elatus, cum per aliquot continuos dies non longe a suis castris instructa acie stetisset, neque Cæsar contra exiret, contemto tandem hoste ad castra illius cum explicata acie et elephantis processit. At Cæsar castris tenebat suos, quæ contra quamlibet vim hostium, operum tormentorumque multitudine et firmitate, et quia præsens ipse erat, satis muniverat. Neque de victoria male sperans intra vallum manebat. Sed quia cum paucis et tironibus vincere sine multo suorum sanguine nequibat, turpe rebatur, post tot devictos hostium exercitus, cum reliquiis pugnantem cruentam existimari retulisse victoriam.

2

16. In eo statu rerum licet superior Scipio videretur, multi tamen ex castris ejus profugiebant Numidæ Gætulique, quorum alii repetebant domos, alii se transferebant ad Cæsarem, quem C. Marii affinem esse didicerant, cujus magnis beneficiis ipsi majoresve eorum fuerant usi. Horum illustriores quosdam mittit cum literis, ut popu

2 Reliquis edd. ante Crev.

lares suos ab obsequio hostium ad amicos sociosque transducerent.

XVI. p. 831.

B. Afr.

17. Interim et Leptis a Saserra contra Labienum de- Strabo, fensa est; Acillani (libera civitas erat, Melitensium co- Stephan. lonia) recepto Cæsaris præsidio, quod C. Messius ædili- Auct. de tius introduxit, Considio Longo cum cohortibus octo venienti clauserunt portas, Adrumetumque redire nulla re gesta coëgerunt: et ab eodem paulo post cum Labieni equitibus regresso obsessi oppugnatique sunt. At C. Sallustius desertam fuga C. Decimii quæstorii Cercinam adeptus, magnum frumenti numerum in castra Cæsaris misit et sub idem ferme tempus legiones 3 XIII. et XIV. quas A. Allienus proconsule cum equitibus Gallis octingentis, et mille sagittariorum atque funditorum Lilybæi imposuerat in naves, prospero cursu ad Cæsarem perve

nerunt.

Plut.

18. Dum hæc variis locis administrantur, M. Cato sup- Plut. Cat. plementum, arma, commeatum cogebat Uticæ, atque Auct. de horum aliquid subinde in castra Scipionis mittebat. Con- B. Afr. silium quoque addidit non lacessendi Cæsaris, cujus impetus nulla re opportunius frangi, quam mora posset. Superbe rejectum hoc a Scipione, semelque rescriptum, 'sufficere debere Catoni tutum in oppido munito otium : ne aliorum quoque alacritatem opportunitate temporum usuram inhibeat.' Pupugit ea Catonem exprobratio, rescripsitque, paratum cum iis, quas adduxisset in Africam, copiis trajicere in Italiam, atque Cæsarem ad eam tuendam retrahere.' Ubi hæc etiam irrisa est ab Scipione ratio, non obscure tulit Cato, pœnitere, quod eo tempore, ubi summa respublica ageretur, honoratiori cessisset prudentior.'

[ocr errors]

B. Afr.
Dio.

19. Sed Cæsar veteranas legiones nactus, omnibus con- Auct. de silii ignaris, præter Ruspinam cum toto exercitu versus Uzitam oppidum pergit, ante quod in edito colle Numi- Auct. de darum præsidium erat. Id postquam a Cæsare capi La- B. Afr. bienus animadvertit, cum multis equitibus accurrens subsidio, per Cæsaris equites ab exercitu suo est interclusus :

3 Legio in edd. ante Crev. legitur.

« IndietroContinua »