Immagini della pagina
PDF
ePub

Sueton. Cæs. 68.

Auct. de B. Afr.

et, ipso cum Numidis effugiente, Galli Germanique, quos adduxerat, post acrem pugnam interfecti.

20. Hinc propius oppidum progresso Cæsare, Scipio, ne locum opportunum amitteret, cum instructo exercitu, elephantisque in utroque cornu locatis, haud procul Uzita constitit. Cæsar, quod hostis inde non digrediebatur, minime committendum ratus, ut cum fessis militibus eodem tempore et exercitum hostium, et oppidum cum valido præsidio Numidarum oppugnaret, suos in castra reduxit. At Considius, qui Acillam magnis operibus oppugnabat, equestris prælii cognito eventu, discessit protinus, et per regnum Jubæ reductum exercitum cum Scipione partitus, Adrumetum rediit.

21. Inter hæc tam prospera Cæsar tamen parvis detrimentis ignominiaque carpebatur, quod ex secundo suo Siciliensi commeatu navis a Virgilio ad Thapsum capta, itemque alia ad Ægimurum a classe P. Vari et M. Octavii excepta est. In his deprehensi milites cum adducti ad Scipionem essent, atque is vitam concederet sub conditione, si militare adversus Cæsarem vellent,' centurio legionis XIV. gratiis actis, recusavit beneficium, ferociterque adjecit, ut intelligere Scipio posset contra quos viros suscepisset bellum, se cum decem veteranis suis, cum cohorte quam Scipio delegisset ex toto exercitu, pugnatu

[ocr errors]

Ibi Scipio irritatus annuit centurionibus, ut confestim hominem trucidarent. Veteranos captos, nefario scelere contaminatos, et saginatos cæde civium increpans, extra vallum cum cruciatu necari jussit. Tirones in suas legiones dispertitus est. Similis animus eventusque per Plut.Cæs. eosdem dies Petronio Granio quæstori designato fuit, qui et ipse capta navi, oblatam a Scipione salutem respuit, incumbensque gladio, hanc' ait dare Cæsaris milites, non accipere consuevisse."

c. 23.

Auct. de B. Afr.

22. Cæsar, his auditis, eos quos ad Thapsum cum longis navibus præsidio esse onerariis jusserat, gravissimo proposito edicto, cum ignominia dimittendos censuit.

4 Quos pro quibus in edd. præcc. emend. Crev. ex Auct. de B. Afr.

Cæs. 67.

B. Afr.

Erat enim militum suorum amantissimus, adeo ut, audita Sueton. P. Titurii clade, summisisse barbam capillumque dicatur, nec nisi post vindictam posuisse. 23. Per eos dies sub occasum Vergiliarum res mira Auct. de incidit in castris. Pauci habebant ex pellibus tentoria, nec enim portari ex Sicilia quicquam præter ipsos milites et arma Cæsar erat passus; neque parare in Africa potuerant, quod tota ferme regio ab hostibus aut tenebatur, aut exinanita direptaque fuerat. Plerique vestimenta tetenderant, atque arundinibus scopisque contextis utcumque se tegebant. Sed circiter secundam vigiliam, exortus cum grandine imber tentoria nimio pondere rupit, ut, extinctis ignibus, intempesta nocte milites per castra vagarentur, nihil habentes præter scuta quibus capita contegerent. Eadem nocte pilorum quintæ legionis cuspides ardere visæ.

24. Scipio inter hæc multis nuntiis Jubam evocabat, contantemque, omni promissa Africa, qua Romani juris Dio. esset, permovit tandem, ut cum tribus legionibus, et equi- Auct. de tibus frænatis octingentis, magnoque Numidarum equi- B. Afr. tum et levis armaturæ numero, ac triginta elephantis, regno egrederetur, Sabura cum parte exercitus contra Sitium relicto, qui nuper castellum omni rerum copia locuples de rege ceperat. Ejus adventu Cæsar consilii sui plenum fructum tulit. Cum enim haud procul Scipionis castris seorsim consedisset, simul ex propinquo vires ejus cognosci potuere, metus Julianorum versus in contemtum est.

25. Scipioni tamen crevit animus, ut instruere exercitum, et paulo longius a suis munitionibus progredi auderet. At Cæsar, non facta potestate pugnandi, opera sua promovebat, donec ab adversariis occupato proximo colle pergere prohiberetur. Sed collis vi receptus est, Dio. decusso Labieni præsidio, et irritis quas posuerat insidiis, Auct. de B. Afr. quia, priusquam Cæsar accederet, ex locis occultis Labieni milites metu profugerant. Ipse vix cum parte equitum evasit. Cum deinde opera continuaret Cæsar,

5 Ex Auct. de B. Afr. edidit Crev. In edd. priorr. est octoginta.

Athen.

VI. 20.

Auct. de B. Afr.

ad impediendum omnis adversariorum equitatus et leviter armati præcurrerunt sub vesperam, deductasque ab opere copias Cæsaris impetierunt. Et equitatum quidem multitudine sua summoverunt celeriter: sed ubi, converso itinere, Cæsar cum cohortibus affuit, equites confirmati repulerunt inter sequendum sparsos Numidas, multisque interfectis, eos rejecerunt in castra regis. Ne omnes internecione delerentur, et ipse rex cum Labieno deveniret in potestatem Cæsaris, nocte ingruente, et commoto venti vehementia pulvere, prospectum hosti adimentibus, erepti sunt.

26. Interea cum Cæsar per colloquia militum, spargendisque literis, libertatem atque res suas Afris, præmia insuper Romanis ad se accessuris esset pollicitus, ex legionibus Scipionis quarta et sexta, in quibus Gætuli erant," cives Romani plerique omnes, permulti partim in castra Cæsaris, partim quo quisque potuit, perfugere. Equites etiam qui ex clade Curionis apud Varum remanserant, complures eodem consilio sunt usi. Sed et Gætuli, quos cum literis Cæsaris domum isse diximus, cives suos ad deficiendum a rege Juba perpulerunt.

27. Sub idem tempus nona et decima Cæsaris legiones ex Sicilia venerunt ob inopiam navium tardius. Quam nactus ansam Cæsar, C. Avienum tribunum militum legionis decimæ cum ignominia dimisit, quod navem familia 7 sua jumentisque et commeatu occupaverat, immemor sub eo se imperatore stipendia facere, qui maxima classe Britanniam petens, tres tantum servos suos imposuerat. Eadem et aliis quibusdam ignominia addita, quos ob seditionem rapinasque factas in Italia clam oderat.

6 Qua pro quo legebatur ante Crev.
7 Cum familia edd. ante Crev.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

28. Interesse arbitror ipsa referri verba præstantissimi imperatoris. Tribunis centurionibusque convocatis omnibus, Maxime vellem,' inquit, homines suæ petulantiæ nimiæque libertatis aliquando finem fecissent, meæque lenitatis, modestiæ, patientiæ rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum, neque terminum constituunt; quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rempublicam instigasti, rapinasque per municipia fecisti; quodque mihi reique publicæ inutilis fuisti; et pro militibus tuam familiam jumentaque in naves imposuisti; tuaque opera, militibus tempore necessario respublica caret; ob eas res ignominiæ causa ab exercitu meo te removeo, hodieque ex Africa abesse, et quantum potest proficisci jubeo. Itemque te, A. Fontei, quod tribunus militum seditiosus, malusque civis fuisti, ab exercitu dimitto. T. Saliene, M. Tiro, C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non virtute consecuti, ita vos gesseritis, ut neque bello fortes, neque pace boni aut utiles fueritis, et magis in seditione concitandi milites adversus vestrum imperatorem, quam pudoris modestiæque fueritis studiosiores; indignos vos esse arbitror, qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio, et quantum potest abesse ex Africa jubeo.'

29. Interea Cæsar, perfectis, quæ instituerat, operibus suis, et a vallo castrorum ad Uzitam usque duobus perductis brachiis, præter alia commoda hoc erat assecutus, ut ex propinquo solicitare hostium animos posset, et transfugere volentibus paratus receptus esset: evenitque ut simul Gætuli quidam nobiliores cum equis et calonibus circiter mille in castra Cæsaris perfugerent. Scipio ceterique, commoti hoc incommodo, ad M. Aquinium senatorem miserunt, quem forte sub idem tempus colloqui cum C. Saserna viderant. Sed ille, nihil motus nuntio Scipionis, colloqui perseverabat, donec missus a Juba viator, audiente Saserna, Vetat,' inquit, te rex colloqui.' Et homo Romanus, populi beneficio usus, cum imperatori suo parere noluisset, regi barbaro audiens

[ocr errors]
[ocr errors]

Dio.
Auct. de
B. Afr.

dicto fuit. Sed hunc excusat Scipio, quem aiunt ante regis adventum purpureo sagulo usum, tum ad album vestitum se contulisse, quod Juba negasset eodem illum cultu esse oportere quo ipse uteretur. At hic cum Cæsare dimicabat, cui si obtemperare vellet, primas post illum in Urbe tenere multisque Juba potentioribus imperare posset.

30. Postridie duo exercitus armati instructique a mane usque ad horam decimam, intervallo circiter passuum trecentorum stetere: nec tamen commissa est pugna. Tantummodo leve prælium equestre factum, minime dignum memoria. Ceterum per eos dies mari gesta res est, cum P. Varus de navibus Q. Aquilæ ad Leptim quasdam onerarias incendisset, vacuasque defensoribus quinqueremes abstraxisset duas. Hoc ubi Cæsari circumeunti opera sua nuntiatum est, protinus eques contendit Leptim, et instructis quæ aderant navibus, Varum celeritate tanta perterritum egit in fugam, quinqueremem unam recepit, triremem repugnantem cepit. Postridie profectus Adrumetum, quo se Varus contulerat, naves quotquot extra Cothonem erant, aut incendit aut subduxit: et cum classe dimicare non auderent hostes, in castra sua rediit. E captivis interfici unum jussit P. Ligarium Afranianum, qui dimissus in Hispania contra datam fidem iterum ad adversarios Cæsaris se receperat.

31. Paucis post diebus cum Cæsar circum villas, ubi rustici fruges in subterraneis specubus condiderant, frumentatum mitteret, Labienus insidias struxit. Sed re comperta Cæsar insidiatores, occisis ferme quingentis, dejecit loco, Labienumque suis cum equitatu venientem auxilio legionum objectu deterruit. Numidæ qui, loco amisso, in castra refugerant, imperio Juba crucibus affixi pependerunt.

32. Fatigabat tamen Cæsarem inopia frumenti, et quod eam ob necessitatem quacumque profectum equitatus et levis armatura Numidarum infestabat, velox hominum genus, et ad procurrendum, et telis conjectis ad refugiendum habile. Neque his resistere Cæsaris equitatus sine legionibus poterat. Idcirco licet veteranos haberet mi

« IndietroContinua »