Immagini della pagina
PDF
ePub

Romano per triennium penderent.' Conditionem omnes læti acceperunt (nam de salute sua putarant actum esse) seque illo demum die natos esse prædicantes.

Auct. de

61. Interim Juba cum Petreio Zamam fuga pervenit, quam duplici muro circumdato muniverat, regiamque sibi Vitruv. habuerat. Sed quia et ipse victus, et Sabura cum suis VIII. 4. copiis deletus a P. Sitio fuerat, contemtus est a suis ex- B. Afr. clususque. Nec caret defensione Zamensium perfidia : quod in medio foro pyram Juba construxerat, hoc proposito, ut in ultima desperatione civibus interfectis omnibus, rebusque pretiosis in rogum conjectis, ibi cum uxoribus liberisque cremaretur. Igitur, neque minis quicquam proficientibus, neque precibus, (nam et preces adhibere docuerat necessitas,) ne liberis quidem conjugibusque impetratis, in villam suam discedit: deinde similes expertus omnium civitatum animos, post magnificas epulas ferro Appian. cum Petreio concurrit, ut per virtutem interfecti videren- Flor. tur. Petreius valentior facile confecit Jubam: ipse servi Liv. Epit. Auct. de sui manu invenit necem.

62. Dum hæc aguntur, Cæsaris fortuna trahente omnia, Considius e Tisdritano oppido, cui præerat, cum Gætulis paucis in regnum profectus, a comitibus suis, qui succinctum pecunia senserant, interficitur: C. Virgilius Caninio Rebilo proconsuli, a quo Thapsi obsidebatur, se dedit: P. Sitius, qui plurimum eo bello Cæsari contulerat, vix leviter notus antea, dum per Mauritaniam ad imperatorem proficiscitur, in Faustum et Afranium incidit, qui cum equitibus Scipionis Utica discesserant. Is reliquos partim cædit, partim accipit in deditionem, Afranium et Faustum cum conjuge et liberis capit vivos.

Dio.

B. Afr.

16.

Auct. de

63. Uxori Fausti, quæ eadem Pompeii erat filia, duo- Appian. busque liberis ejus Cæsar incolumitatem suaque omnia concessit, et ad fratrem proficisci passus est. Afranius Liv. Epit. et Faustus, tanquam temere orta in exercitu seditione, Oros. VI. unaque Petreius filius, interficiuntur. Sed Cæsaris jussu factum non dubitatur, cujus etiam inter artes referunt, quod invisos sibi per milites clam curaverit occidendos, ne clementiæ simulationem omitteret. Sic et Tullium Rufum aliosque inter prælium cum Scipione perisse: sic

B. Afr.

Dio.

Cæs. c. 75.

Flor. Dio.

Sueton.

L. Cæsarem, quanquam receptum in gratiam, per insidias interfectum. Quippe judicii specie, quod libertos servosSueton que Cæsaris ferro et igni crudeliter enecuisse, bestjas quoque ad spectaculum venationis comparatas trucidasse dicebatur, militum objecisse ferocia, a quibus quasi per Eutr.Zonar. iram interficeretur. Afranium certe et Faustum imperio Cæsaris occisos neque dubium est apud auctores plerosque, neque adeo mirum, quia semel impetrata venia dimissi, denuo ad oppugnandum eum se converterant: cui generi hominum haud sine causa erat infensissimus. Servavit tamen hic quoque institutum suum, ut amicorum atque familiarium deprecationi condonaret" singulos. Et Octavius quidem adolescens, qui postea Augustus appellatus est, pro Agrippa sui fratre, qui eodem bello apud M. Catonem fuerat, avunculum exoravit.

Nic. Dam.
de Instit.
Aug.
Cic. ad
Fam. vi.13.

Dio.

Nicol. Damasc.

Oros.
Auct. de
B. Afr.

Dio. Oros.

III. 2.

64. Sed Scipio et T. Torquatus, unaque Damasippus et Plætorius Rustianus, cum duodecim navibus apertis multum diuque jactati, cum Hispaniam peterent, adversis ventis in Africam relati, apud Hipponem Regium a Appian. classe P. Sitii excipiuntur. Ibi Scipio, cum animadverVal. Max, teret navim, qua vehebatur, ab hostibus capi, gladio se transverberat: et, quærentibus qui interea irruperant, ubi Sen. Epist. 24. imperator esset, Imperator,' inquit, bene se habet.' Eodem tempore ceteri quoque a Sitianis militibus interimuntur. Quibus, ob navatam eo bello operam, cum alia præmia dedit Cæsar, tum Cirtam, olim regum domum, quam ceperant, habitandam concessit: unde colonia Sitianorum appellata.

Flor.
Liv. Epit.
Auct. de
B. Afr.

Appian.
Civ. IV.

Mela 1. 6.

Plin. v. 3.
Auct. de
B. Afr.
Appian.
Dio.

Cic. in
Sallust.

65. Ipse interim Zamæ pecunias cogit, cives Romanos qui contra se pugnaverant, mulctat; provinciaque ex regno facta, C. Sallustium Crispum pro consule præficit, qui tam avide dicitur expilasse provinciam, ut hoc ei fuisse injunctum a Cæsare quidam crediderint: alii pactum cum eo magna pecunia scripserunt, ne causam diceDeinde regressus Uticam, bona eorum qui sub Scipione duxerant ordines, vendidit. Thapsitanos Adrumetanosque pecunia, Leptitanos tricies centenis millibus

Auct. de ret. B. Afr.

11 Condonaverat edd. ante Crev.

pondo olei in annos singulos, Tisdritanos certo frumenti modo mulctat.

Supra,

XCVI. 19.

66. Inter hæc rem summæ mansuetudinis, sed et pru- Dio. dentiæ, facit, cremandis quæ repertæ in scrinio Scipionis Plin. VII. erant variorum epistolis: sicut et apud Pharsaliam antea, 25. et olim Pompeius, debellato Sertorio, summa cum admiratione hominum atque laude fecerat. Ita multorum, Sen, de qui contra ipsum senserant, opprimere crimina, quam Ira, c. 23. exequi malebat: ne quos, mutata fortuna, animum mutaturos esse sciebat, permanere in odio et inimicitiis vel nolentes cogeret. Tantis rebus tam celeriter confectis, Auct. de Idibus Juniis Utica conscendit, et in Sardiniam trajec- B. Afr. tus, Sulcitanis, qui Nasidium classemque ejus receperant, imperat pecuniam: mox solvens a Caralibus ante diem III. Kalendas Quintiles, quia propter tempestates subinde hærendum in portubus fuerat, duodetrigesimo die Romam venit. Ibi cognoscit in Gallia quoque per absentiam suam a D. Junio Bruto legato rem fortiter felici- Liv. Epit. terque gestam, victosque prælio Bellovacos, qui cum vicinis aliquot populis rebellaverant.

Tricies centenis millibus pondo] Libris pondo Parisiensibus 234375. Crev.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Dio, XLIII. 1. REVERSUS in Urbem Cæsar, ut omnia suis armis

Sueton. Cæs. c. 76. Dio.

cessisse ostenderet, simul admiratione virtutis et metu potentiæ cives suos recipere servitutem et pati doceret; quatuor simul triumphos apparavit. Neque vero senatus cunctanter subibat jugum, jamque ultro plura prope, quam postulare Cæsar voluisset, decreverat: supplicationes dierum quadraginta, equos albos in triumphis, et lictores quos et tum haberet, quosque in prima et secunda dictatura habuisset. Præfectum quoque morum,' novo nomine reperto, quasi vetus illud censoris' usu viluisset, esse' jusserunt in triennium, dictatorem in deFlor. iv. 2. cennium: utque suggestus fieret in curia. Uti consuliDio. bus, qui quoque tempore essent, in sella curuli assideret, primusque sententiam diceret: ludis Circensibus omnibus mappam mitteret: magistratus a populo declaratos renuntiaret: utque currus statueretur in Capitolio, adversum Jovem spectans: utque simulacrum ejus eodem loco poneretur, orbem terrarum calcans: in basi inscribereretur, CAESARI HEMITHEO: utque, deleto Catuli nomine, instaurator Capitolii Cæsar scriberetur.' Neque

1 Jusserunt in decennium tantum exhibetur in edd. ante Crev. Ex Dioue correxit Crev.

hic stetit adulantium humilitas: multaque decreta sunt tam serviliter, ut ipsi quoque nimia viderentur.. Sed quæ memoravimus recepit. Catuli tamen nomen, dum pudore Tac. Hist. delere cunctatur, in Capitolii dedicatione mansit.

III. 72.

2. Sed honores tam prodige decretos sibi plurium metu Dio. quam benevolentia sentiens Cæsar, ad conciliandos firmius animos, in senatu verba hunc in modum fecit: 'Utinam mortalibus hunc animum Dii dedissent, ut a mutuis injuriis temperantes, amicitiam pacemque colerent: neque bella geri, etiam, quod tristissimum est, civilia necessum foret, neque ex bellis deinceps aut cruenta odia, aut occultæ suspiciones timerentur ! Sed quando contra potentiam et improbitatem paucorum defendi rempublicam oportuit, armisque vindicari quod amicitiæ jurique denegatum fuerat; in eam necessitatem incidi, ut aut mihi cadendum cum libertate fuerit, aut ii prosternendi qui nos perditos deletosque cupiebant.

3. Et fortuna quidem justiori affuit causæ, multorumque præliorum eventu declaravit, nondum abjecisse curam Romanæ rei Deos. Atque hoc etiam subinde apparebit clarius, cum facta consultaque mea dies aperiet, magnisque documentis palam fiet, qualem ei dederint animum, cui daturi victoriam belli arbitriumque pacis fuerant.

4. Nolim enim vestrum quenquam ita maligne de me judicare, patres conscripti, ut aliorum exempla, quam meos mores secuturum putet: neque, si mihi victoria contulit, ut possem, quæ cupiam, facere, aliud facturum credatis quam oporteat. Si Marium, et Cinnam, et Syllam, quorum naturam periculum texerat, nudaverunt vic

■ Catuli tamen nomen, dum pudore delere cunctatur, in Capitolii dedicatione mansit] Tacitus hoc solum memorat, Catuli nomen usque ad Vitellium mansisse. Quod hic Freinshemius addit, ex mera ipsins conjectura est: non illa quidem satis probabili. Neque enim is erat Cæsar, quem pudor a cupitis facile deterreret. Ryckius ad hunc Taciti locum suspicatur, erasum quidem fuisse Catuli nomen, sed

ita ut deletarum literarum ves-
tigia apparerent, quod sæpe in
antiquis marmoribus conspici
testatur. Sed si res ita esset,
Tacitus sane existimandus esset
negligenter admodum et impro-
prie locutus esse. Nobis veri-
similius videtur Dionem errasse,
illudque decretum de Catuli no-
mine delendo, et Cæsaris inscri-
bendo, aut factum non esse, aut
a Cæsare repudiatum.

« IndietroContinua »