Immagini della pagina
PDF
ePub

Plut.
Sueton.

Censorin.

Dio.

c. 10.

cit; tum mensem Mercedonium sive intercalarem, qui ex consuetudine in eum annum inciderat, consumsit: unde factum est, ut annus ille, qui confusionis erat ultimus, in Macrob. et dies quadringentos quadraginta quinque protenderetur. Hæc ferme a veteribus tradita nuper etiam assensum doctissimorum virorum meruerunt. Sed Dio plures septem et sexaginta diebus tribus his intercalaribus a Cæsare Putean. 1. consumtos esse negat:" cujus opinionem vir perquam erude Bissext. ditus e Gallia minime spernendis argumentis tuetur. Erat hæc res tam usu saluberrima, quam molitu difficilis : et XVIII. 25. ipse Sosigenes tribus de ea commentationibus editis seipsum in quibusdam corrigere necesse habuit. Præterea nihil in his Cæsar, nisi de consilio principum, aut etiam totius ordinis fecerat. Neque tamen effugere dicacitatem hominum potuit. Adeo ubi nimia taxandi licentia invaluit, non minus bene quam secus facta reprehenduntur. Sane Cicero, quasi potius a Cæsare quam a cœlo ea anni ratio indicta esset, cuidam dicenti, cras Lyram exorituram, Nempe ex indicto,' respondit.

Plin.

Dio.

Plut.

Cic.pro

M. Marcell.

Cic. ad

Fam. IV. 4. et pro Marc. 4.

Cic. ad

[ocr errors]

32. Sed idem Cicero magnis verisque præconiis Cæsarem extulit, cum is Marcello consulari, mentionem ejus inferente L. Pisone, et C. Marcello ad pedes se abjiciente, senatu etiam surgente, et rogante universo, nonnihil Liv. Epit. prius accusata ejus acerbitate, reditum cum summa illius dignitate concessisset. Quanquam illo beneficio Marcellus frui non potuit, cum a Mitylenis Urbem repeteret, Liv. Epit. Athenasque venisset, in ipso portu a P. Magio Cilone Fam.iv.12. familiari suo interfectus, qui, vetus Pompeianæ miliVal. Max. tiæ comes, aliquem amicorum ab eo sibi præferri non patiebatur,

Fam. iv. 4.

et vi. 6.

Cic. ad

IX. 11.

4 Plus edd. ante Crev.

Dio plures septem et sexaginta diebus tribus his intercalaribus a Cæsare consumtos esse negat] Immo nullam habet rationem Dio mensis illius, qui ex instituto Numæ intercalari debebat hoc anno, dum negat plures septem et sexaginta diebus a Cæsare in hunc anuum additos esse. Et merito illum mensem non annume

rat diebus a Cæsare additis. Is enim Cæsaris non erat, sed consuetudinis: dies autem sexaginta septem Cæsar a se, non a consuetudine, adjecit. Atque ita tuetur et explicat Dionis mentem Erycius Puteanus, vir perquam eruditus, sed e Belgio, non e Gallia nostra. Crev.

Att. XIII.

10.

33. Et asperserat Cæsarem suspicio: sed quibus aliqua Cic. ad yeri cura erat, cum constaret de Magio, non sustinebant quicquam de Cæsare credere: purgavitque eum scripta ad Ciceronem epistola M. Brutus, Marcelli præcipuus admirator. Neque alio luculentiore testimonio magnitudinem viri approbaverimus, quam quod in libro quem de Senec. virtute composuit Brutus ei reddidit, se vidisse Marcel- Consol, ad lum Mitylenis exulantem, et, quantum modo natura ho- Cic. Brut. minis pateretur, beatissime viventem, neque unquam bona- c. 71. rum artium cupidiorem quam illo tempore. Itaque visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinquere.' Addiditque, C. Cæsarem Mitylenas prætervectum, quia non sustineret videre deformatum virum.'

Helv. c. 9.

Senec.

72.76. et

34. Sed horum a Cæsare præclare constitutorum gratiam alia quædam elevabant, quod relaturus gratiam Sueton. clientibus suis, senatus numerum, indignis multis ascriptis, Cæs. 41. ampliaverat prætores creaverat duodecim, quot simul 80. Dio. eodem anno fuerant nunquam : quæstorum quoque et D.de Orig. Jur. Paragr. minorum magistratuum collegia auxerat: notatos a cen- 33. soribus, metu judiciorum extorres reduxerat: condemnatos Sueton. ambitus in Italia esse sinebat. Etiam incivilis plane videbatur comitiorum ratio, quæ cum populo diviserat, ut, excepto consulatu, ceterorum magistratuum partem Quint. v1.3. dimidiam populus, alteram ipse constitueret. Unde can- Tac. I. didati Cæsaris appellati, quos nullo repulsæ metu brevibus Sueton. libellis circum tribus missis commendabat.

et Dio.

Ann. 15.

Euseb.

Sueton.

Cæs. 52.

35. Sed et Cleopatra amor magnopere datus est cri- Dio. mini, quæ, anno eodem, Romam regio comitatu venit, Chron. accitu ipsius. Cæsar mulieri viroque, minor ille Ptole- num. 1972. mæus fuit, hospitium in suis ædibus dedit: notatusque 2. est, tanquam, præter notissimum Cleopatræ adulterium, Dio. etiam puero nefarie illuderet. Sane maximis honoribus præmiisque auctos, regesque socios et amicos appellatos, Sueton. remisit in regnum: filium etiam, quem Cleopatra paulo post discessum ejus ex Ægypto pepererat, de suo nomine Plut. Cæs Cæsarionem appellari passus est. Quem quidem Cæsari Dio, XLVII. forma quoque et incessu similem fuisse tradiderunt. M. Antonius etiam agnitum ab eo senatui affirmavit: contra

Sueton.

Dio, XLIII.

Sueton. Cæs. c. 76.

Appian.

gon.Comm.

Sueton. Cæs. 76.

[ocr errors]

quem Oppius librum edidit, non esse Cæsaris filium, quem Cleopatra dicat:' plane quasi patrocinio res egeret. 36. Dum ista Romæ geruntur, in Hispania plus obortum belli erat, quam aut classe prius e Sardinia, aut mox cum Q. Fabio Maximo, Q. Pedio legatis exercitu misso coërceri posset: ipsiusque jam Cæsaris præsentia requirebatur. Igitur Urbis custodia M. Lepido, et sive sex, sive octo præfectis permissa (nam de numero dubitatur) quos pro prætoribus constituit, qui per absentiam suam res urbanas administrarent; in Hispaniam profectus est, quartum jam non consul, sed designatus sine collega.

FastiCapit. 37. Neque supervacuum fuerit, explicare quali tum Vid. Si- honore, et quoties præditus egerit; quando annus ille in Fast. et confusionis hæc quoque confundendi occasionem scriptoPigh. Ann. ribus præbuit. Sed quoniam alii consulem, alii dictatorem fuisse volunt, Suetonii sententiam veram esse judico, tertium et quartum consulatum gessisse titulo tenus, contentum dictaturæ potestate, decreta simul cum consulatibus. Igitur et in tres novissimos menses, puto per eam causam, quod jam ipse consul cum collega per duodecim menses fuisset, (nam annus ille, ut est expositum supra, mensibus quindecim constitit) binos suffecit. Neque vero comitia consularia, quæ sunt circa id tempus a M. Lepido consule eodem et magistro equitum habita, eo pertinuisse crediderim, ut Cæsari sub finem demum anni tertius consulatus daretur, sed ut novi consules sufficerentur. Plurimum certe moveor auctoritate scriptoris, qui bellum Hispaniense tradidit: quem certe, quicumque tandem fuerit, iisdem temporibus vixisse constat: nec iniquum arbitror, ut huic Fastorum fragmenta, quibus alioquin permultum tribuo, posthabeantur.

Dio.

38. Ceterum Hispaniensium armorum hæ ferme causæ fuerunt. Proximus sub Cassio et Marcello tumultus Cæsaris legiones discordia et suspicionibus labefactaverat; metuque pœnæ miserant ad Scipionem legatos: deinde cum Scipio victus esset, Pompeius morbo in Balearibus attineretur, T. Scapula, Q. Aponio ducibus, Trebonio Cæsaris legato negarunt obsequium, totamque fere Bæticam traxerunt secum ad defectionem,

Aug.

39. Interim et Pompeius trajecit in Hispaniam, ususque occasione, dum muneribus dandis Romæ Cæsar tem- Auct. de B. Hisp. pus terit, præter spem omnium brevi magnas copias colle- Nic. Dam. git. Nam, favore paterno adjutus, a multis civitatibus de Instit. societatem et auxilia obtinuerat: quibus instructus, alias Dio. vi adjungebat partibus. Jamque Carthaginem Novam obsidebat, cum Scapula et qui cum eo erant imperatorem eum agnoverunt; vicissim nihil non et dicentem et facientem, quo sibi benevolentiam hominum pararet. Quod alioquin abruptis consiliis necessarium, ab ingenio aspe- _Cic. ad riore et rustico extorserat etiam Allobrogum fuga, qui 19. Curionis milites, deinde Jubæ captivi, post ab hoc Pom- Dio. peio transditi, nescio quam ob offensam, ad hostes transfugerant. Hac nova humanitate multi etiam allecti sunt ex hostilibus castris: eorum maxime qui olim sub Afranio militaverant.

Fam. XV.

Dio.

40. Accesserunt interim et ex Africa cum alii, tum Appian. Sex. Pompeius Varusque et Labienus, a quibus simul classis instar adductum est. Ea quoque res, quod frater venerat, vires auxit: spem favoremque hominum accen- Flor. iv. 2. dente fama, pro uno duos stare Pompeios: ideoque auxi- Dio. lia diversissimis ex locis confluebant. Sed surgentem hanc et proxima quæque amplectentem potentiam, quorundam adventu, quos Cæsar præmiserat, sparsa mox affuturi fama stitit: Cnæusque diffisus alia retineri posse, relicta maritima ora in Bæticam se recepit. At inter P. Varum et C. Didium haud procul Carteia in ipso oceani ostio contractum navale prælium, repens tempestas etiam effecit tristius: sic quoque depressis multis ex utraque classe navibus. Cessit tamen Varus, objectisque in fauce Flor. Dio. portus anchoris, inter sese inexplicabili nexu obvinctis, arcuit ingressum hostilium navium, classisque reliquias

servavit.

Auct, de

B. Hisp.
Dio.

Appian.

Strab. III.

Sueton.

41. Interea Cæsar in Hispaniam venit admirabili celeritate, et quod miraculum auget, iisdem septem et viginti diebus, tot enim nec amplius, Roma Obulconem, ubi P. 160. exercitus erat, pervenit, poëmate quod inscribitur Iter' Cæs. 56. composito. Ullam oppidum Cn. Pompeius tum oppug- B. Hisp. et nabat ab aliquot mensibus. Idcirco Cæsar sperans bene Dio.

6

Auct. de

Dio.

Auct, de

B. Hisp.

Dio.

Auct. de B. Hisp.

meritam civitatem sola adventus sui fama liberari posse, relicta majori parte militum, cum paucis qui sequi poterant, ab equitatu Fabii et Pedii legatorum, quem occurrere sibi jusserat, in castra deductus est. Sed Pompeius, unum virum uni non adeo præstare ratus, in obsidione persistebat.

42. Cæsar igitur undecim cohortes per L. Julium Patiecum introduxit Ullam, per media Pompeii præsidia tutum iter præbente nocte ventis et tempestatibus horrida: ipse contendit Cordubam, non modo spe avertendi Pompeium ab Ulla, sed etiam capiendi per proditionem oppidi, quam ei spem legati Cordubensium injecerant, nupero ejus adventu, cum a Pompeio modo discessissent, obviam profecti. Priori consilio respondit eventus. Namque Sex. Pompeius, qui cum præsidio Cordubam tenebat, trepidis nuntiis accivit fratrem. Sic et Ulla prope capta discrimen effugit; et Corduba a Cæsare relicta est, quem præter hostem etiam vexare morbus cœperat. Igitur dilatum in hyemem bellum, neque discessum in hyberna : cum interim quartum consul, et valetudinem recuperavit Cæsar, et partem exercitus, quæ consequi celeritatem ejus nequiverat, recepit.*

43. Ategua firmissimum erat præsidium Pompeii, quo plurimum frumenti comportatum fuerat. Id subito Cæsar aggressus, circumvallare instituit, susque deque ferente Pompeio, qui munitionibus oppidi confisus, parcebat militibus suis, prius existimans futurum, ut frigoris vehementia desisteret Cæsar, quam Ategua caperetur. Sed illo pertinacius instante, cum exercitu eodem profectus est.

44. Multa forte castella in adventum ejus exstruxerat Cæsar, ut equitum peditumque præsidiis venientem arceret. Sed forte accidit, ut quo tempore Pompeius veniret, sub ortum diei nebula crassissima cœlum tegeret. Igitur eo facilius et perrupit Cæsaris præsidia, et multos ejus equites concidit. Legiones omnino habebat tredecim: sed quibus præcipue confideret, duæ erant vernaculæ, quæ a

* A. U. C. 707. A. C. 45.

« IndietroContinua »