Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. ad

Fam.
IX. 13.

Auct. de
B. Hisp.
Appian.
Auct. de
B. Hisp.

Dio.

Auct. de B. Hisp. et Dio.

Auct. de

Dio.
Appian.

Cordubam profectus est, cujus adventu Scapula, primus eorum tumultuum auctor, magnifice prius epulatus, jugulum servo præbuit. Cordubæ magna erat discordia, ipsis dedere cupientibus oppidum, resistentibus servis, quorum ingentem vim Pompeius armaverat. Ii cum legiones Cæsaris recipi viderent, incendere oppidum cœperunt. Sed superati a Julianis perierunt hominum circiter millia duo et viginti, non connumeratis qui extra murum ceciderant: reliquos Cæsar vendidit.

58. Inde Hispalim itum, divisam et ipsam studiis atque factionibus. Igitur cum legati missi ad Cæsarem præsidium ab eo præfectumque Caninium introduxissent, Philo quidam, Pompeianarum partium acerrimus defensor, clam ad Cæcilium Nigrum profectus, magnaque ab eo Lusitanorum accepta manu, noctu per murum intromissus est, Cæsarisque præsidium interfecit. Cæsar, si infestius oppugnaret obsessum, ne oppidum a desperatis incenderetur veritus, consulto segnius administrari omnia jussit, quo spem effugii præberet hostibus. Nec aliter quam cogitaverat factum. Eruperunt illi, et, incensis ad flumen Bætim navibus, quo distinerent Julianos, profugiunt: sed a præparatis ante equitibus conciduntur.

59. Sic Hispali recepta versus Astam processit, unde B. Hisp. legati venerant oppidum dedentes: et in itinere oppugnatis quæ resistebant, ad Carteienses contendit, quorum legati Pompeium in sua potestate esse renuntiaverant. Sed ea quoque civitas discesserat in partes, et, re cognita, portæ sunt a Pompeianis occupatæ. Tandem magna excitata seditione, et cæde edita, saucius humero Pompeius naves triginta occupat longas, iisque profugit. Sed, premente fato, dum navigium conscendit, funiculo irretivit pedem, et accelerans quidam, ferroque abrumpere funiculum volens, sinistrum ejus crus incidit. Comperta Pompeii fuga C. Didium, qui Gadibus classi præerat, excitavit, ut mari eum terraque persequeretur. Sed Pompeiana classis, nullis rebus paratis, profecta, intra quartum diem, aquationis causa, ad montana quædam loca applicuit. Eo loco Didius occurrit, et, navibus quibusdam incensis, aliis captis, præclusit maritimam fugam. 60. Pompeius deserta et avia petens, postquam adesse

Auct. de B. Hisp.

Strab.111. P. 141.

Flor.

cum Didianis equitibus et cohortibus Cesennium Lento- Vell. Dio. nem audiit, ad ultimam spem munito loco, haud procul Auct. de Laurone, capto repugnat. Cesennius ubi vi capere locum B. Hisp. posse desperat, circummunire instituit. Tum vero Lusitani certissimum exitium fuga vitare coacti, deseruerunt Pompeium, qui, præter accepta vulnera talo etiam intorto, neque pedes iter facere poterat, neque ut equo vehiculove uteretur natura loci præcipitiis aspretisque horridi sinebat. Idcirco cavis exesisque rupibus et antris se occultans, captivorum indicio proditus est, atque interfectus. Caput Cic. Phil. adolescentis præcisum Cesennius retulit, idque a Didio XII. 9. transmissum, Cæsari revertenti Hispalim A. D. pridie Plut. Cæs. Idus Apriles relatum est. Cæsar in conspectum dari po- Auct. de Appian.

Oros.

Dio.

pulo, ad reprimendos rebellium spiritus, deinde sepeliri B. Hisp. jussit. Neque diu lætatus hoc eventu Didius, a Lusitanis, qui se denuo collegerant, per insidias occisus est.

Auct. de

B. Hisp.

61. Interea qui Mundæ fuerant circumsessi, cum eruptionem tentassent, essentque a Q. Fabio cum magna cæde rejecti, dolum paraverunt, ut magna manus, per speciem transfugii recepta, in castris administraret cædem, eodemque tempore ceteri eruptionem facerent. Sed, prodito eorum instituto, Fabius tesseram per castra dedit, uti omnes Mundenses extra vallum conciderentur. Tandem operibus assiduis interclusi, cum extremum malorum accessisset, discordia, deditionem aliis volentibus, ceteris alia omnia, inter ipsos concursum est, et portæ ab alteris adapertæ. Nec prætermisit occasionem Fabius, occisis- 16. que multis, reliquos redegit vivos in potestatem. Munda Dio. cum immensa hominum cæde expugnata, vicinum oppi- B. Hisp. dum Ursaonem tentari placuit, situ operibusque permunitum.

[ocr errors]

62. Interea Cæsar a Gadibus, quo processerat, Hispalim regressus, concione advocata, severa oratione Hispanos increpuit, quod beneficiorum quæ primo quæstor iis, postea prætor, deinde consul, nuper dictator victorque, frequentia et magna dedisset, immemores, tam facile ad arma contra se capienda inducti essent.' Deinde revolu

8 Ita correxit Crev. ex Auct. de B. Hisp. In edd. priorr. legitur commeatu convocato.

Oros. VI.

Auct. de

5334

Dio.

54.

Dio.

LIBRI CXV. SUPPLEMENTUM.

tus ad perpetuæ suæ clementiæ commemorationem, conservaturum se provinciam dixit. Pecunia maxime imperata est, quibusdam et agri ademti, et graviora imposita Suet. Cæs. stipendia. Sed ex æde Herculis Gaditani donaria sustulit, satis assuetus apertissimis rapinis atque sacrilegiis sustinere bellorum atque munerum impendia. Ne sociis quidem et bene meritis gratuita beneficia tribuit, agro donando, aut immunitate concedenda, civitatisque et coloniæ Isid. xv. 1. nonnullis dando jura. Sub hoc tempus Hispalim deducta Plin. 11. 1. colonia, ex nomine Cæsaris et Romæ, Julia Romulensis appellata est.

Sueton. Cæs. 56.

Cic. ad Att. XII. 40.

Nic.Dam. de Instit.

Aug.

Dio.

63. Inter hæc otia, hæc enim bellicis comparata laboribus, homini nunquam cessare solito otia videbantur, Anticatones duos scripsit, vituperationem continentes Catonis, laudationique Ciceronis oppositos. His rebus ferme septimum intra mensem confectis, C. Octavius ad avunculum Cæsarem Carteiæ adhuc agentem venit, impeditus morbo, ne discedentem Roma comitaretur.

64. Per eos dies enatum palmæ germen in loco Mundensis pugnæ huic Octavio prosperum omen fecisse credunt, quem tantarum opum successorem Deus designaverat. Sed ad suam fortunam trahens Cæsar, factus erat hilarior atque confidentior. Tantoque facilius accepit Nic. Dam. Octavii preces, tam pro aliis interpositas, quam etiam pro Saguntinis, qui multis criminibus urgebantur, cum ad conventum Carthaginiensem Cæsar accessisset. Cetera deinde Appian. provincia constituta, uti commodum properanti fuerat, Romam ad triumphum decessit.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXVI.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Sueton. Cæs. c. 38.

1. HISPANIENSEM Cæsaris triumphum, non, uti con- Plut. Cæs. sueverat, lætum populo, sed peracerbum fuisse tradunt: quia sub Hispanorum præscriptione, non de rege aliquo aut imperatore barbaro, sed aperte de civis amplissimi modo, mox miserrimi, oppressa domo ducebatur, Itaque Vell. 11.56. Dio, XLIII. nec apparatus (erat autem ex argento rasili) nec epulum quod populo dedit, pari voluptate lætitiaque celebrata sunt: quanquam duo præbuisset prandia, quia prius parcius atque tenuius quam pro sua liberalitate instructum crediderat. Tum quoque frumentum populo distribuit, ne quid magnificentiæ deesset. Porro post triumphum Dio. FastiCapit. consularia comitia habuit, suffecitque sibi in tres novissimos menses (tot enim supererant) Q. Fabium Q. F. Sueton. N. Maximum, C. Trebonium C. F. tanta quidem indig- et 80. natione populi, veterem morem iterum violari non ferentis, ut Q. Fabio theatrum introëunte, cum lictor animadverti ex more jussisset, universi reclamaverint,

consulem.'

[ocr errors]

Q.

non esse eum

Cæs. 76.

2. Triumphum etiam eidem Fabio, sed et Q. Pedio, Dio. legatis suis, decernendum curavit ex Hispania, quasi parum fuisset semel traductam esse civilium armorum calamitatem: quanquam nihil illi suis auspiciis gesserant.

Dio.

FastiCapit. Fabius Maximus A. D. III. Idus Octobres in consulatu suo triumphavit; A. D. Idus Decembres Pedius. Hi triumphi, cum, minime favente populo, ducerentur, etiam ob mediocritatem pompa derisi sunt. Cum enim, paucis ante diebus, Cæsar oppida eborea aut argentea transtulisset, deinde Maximus lignea; thecas esse oppidorum Quint.v1.3. Cæsaris' jactitatum est.

Plut.

et Plut.

[ocr errors]

3. Sed mirari non oportet Cæsarem hanc ostentasse victoriam, cum tantis excepta Romæ publicis gratulationibus esset, tam singularibus cohonestata decretis. Sane tantum illi verecundiæ superfuerat, ut neque nuntios ex Dio,XLIV. Hispania, neque literas publice mitteret. At patres, plerique adulandi studio, nonnulli quo majore oneratum invidia velocius et excusatius perderent, honores nullo nec jure nec exemplo congerebant. Et Cicero quidem, quantum summo cuique hominum tribui potest, sententia sua dederat. Sed alii sic adauxerunt, ut Cicero propeDio, XLIII. modum malevolus fuisse videretur. Ita supplicatio dieOvid.Fast. rum quinquaginta decreta: utque Palilibus ludi ederenDio. tur, non jam ob natalem Urbis, sed quia pridie ejus diei Ovid. Fast. nuntiata Cæsaris hæc victoria fuisset. Quemadmodum eodem mense A. D. vi. Idus Apriles ludi ob victoriam Africanam fiebant. Sed et ceteras insigniores ejus victorias singulis ludis placuerat celebrari. Ceterum hæc erat potius calamitatis vulnerumque reipublicæ tristis exprobratio. Levius insanisse viderentur, qui Clementiæ templum ponendum censuerant; nisi commune ipsi atque Clementiæ esse voluissent, simulacris utriusque dextras jungentium dedicatis.

IV. 806.

IV. 377.

Appian. Civ. 11.

Dio.

Plut.

Dio, XLIV.
Appian.

Sueton.

Cæs. c. 75.

4. Sane quid facturus fuerit Cæsar, si vixisset diutius, non liquet. Illud in confesso est, quoad vixit mitem humanumque et placabilem adversariis se præbuisse. Sed et sub extremum tempus etiam quibus nominatim reditum non concesserat, reverti omnes, honoresque et imperia capere passus est. Brutum quidem et Cassium prætores Fam. vr.6. tum fecerat: aliis multis alios magistratus concesserat : Appian. Polyan. conjecturam inde faciente populo, fore ut exemplo Syllæ Strat. VIII. rempublicam redderet. Postea et L. Syllæ, Cn. Pompeii

Plut.
Cic. ad

Sueton.

Plut. Cæs. statuas a plebe disjectas, per Antonium collegam reposuit;

« IndietroContinua »