Immagini della pagina
PDF
ePub

ex Inim.

Rom. in
Cic.

quo tempore dixisse Cicero fertur, Cæsarem Pompeii et de Cap. statuas erigendo, stabilire suas.' De Pompeio semper Util. et honorificentissime loquebatur. Præterea cohortes præ- Apoph. torias, quibus stipatus bellorum tempore fuerat, a se removit. Custodes corporis uti ascisceret amicis monenti- Cic.ad Fam. bus, multisque se offerentibus ad officium, respondit, 'semel mori præstare, quam semper timere.' Dicta graviora Sueton. inhibere quam vindicare maluit. In quibus et A. Cæcinæ Cic. ad criminosissimum librum, et M. Otacilii Pitholai carmina et 7. maledicentissima æquo et civili animo tulit.

Plut. Cæs.

Appian.

Fam. vi. 6.

Macrob. Sat. 11. 2.

Dio, XLIII.

5. Sed hæc tam pulchra et laudanda plerisque insolen- Sueton. ter usurpandis corruperat, in omni celebritate triumpha- Appian.et lem vestem indutus, laurumque perpetuo gestans: quo Sueton. tamen honore lætatum ideo præcipue ferunt, quod moles- Cæs. 45. ta et dictis obnoxia calvitiei deformitas sic tegebatur. Sed ipsum occultandi studium patebat obtrectatorum jo- Dio. cis; et quod a Venere sua præcipuum formæ decus adeptum sese credi volebat; et de maximis quibusque negotiis literas Venere armata obsignabat, hanc insculptam annulo gestare solitus.

6. Fuit enim statura excelsa, colore candido, teretibus Sueton. membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis. Sed et cultu notabili commendare formam studens, jam olim non evitaverat dicteria: cum et rubei coloris veste Dio. uteretur, qualem Albæ regibus gestari solitam ipse Iuli genus credebat ad se pertinere; et fluxiore cinctura, in quam memorabile dictatoris Syllæ dictum fuit, deprecan- Sueton. tibus pro Cæsare amicis, cavere' jubens male præcinctum puerum.' Unde et Cicero post civile bellum Sat. 11. 3. interrogatus quomodo in electione partiserrasset, Præcinctura,' inquit, me fefellit.'

et Dio. Macrob.

Cæs. 76.

Dio, XLIV.

7. Sed hæc erant, præ his quæ sequuntur, tolerabilia. Namque sacrificiis, certaminibus, donis circa omnia tem- Sueton. pla et loca publica, per singulas tribus colebatur: delubra quoque complura ei decernebantur senatusconsulto: ean- Appian. demque insaniam, ad exemplum Urbis, civitates regesque socii insaniebant. Ipse Liberator vocabatur, relato in Pausan.III. Dio, XLIII. fastos nomine: templumque Libertati locabatur publice. Sueton. Prænomen imperatoris non ipsi tantum, sed filiis etiam Dio.

Delph, el Var. Clas.

Livius.

15 R

III. 74.

Dio.

nepotibusque dabatur, cum nullos haberet; quod postea sequentes ad principes cum nomine Cæsaris pervenit, Tac. Ann. privato concessum nemini: cum adhuc imperatores vocarentur ob victoriam. Quem honorem ipsi quoque prinTac. Ann. cipes asciscebant, vel sæpius; ut Augustus quidem imperator appellatus Tegatur semel et vicies. Sed ista quidem appellatio quoties victori tribuitur, post nomen ascribi solet: eidem, quoties principatus est nota, præmittitur.

1. 9.

Lips. ad

Tac. Ann.

III. 74.

Sueton.

Flor. IV. 2.

et XLIV.

8. Appellatus est et pater patriæ, et dictator perpeAppian. tuus, consulque in decennium continuum, et sacrosancDio, XLIII. tus esse jussus, quo jure semper tribuni plebis fuerant. Sacerdotibus Vestalibusque injunctum, uti singulis lustris vota pro eo facerent publice.' Decretum,ne quis conjunctum cum eo imperium haberet, neve rerum bello gerendarum laudem communicaret: utique magistratus inter ineundum jurarent, nihil moturos eorum quæ essent a Cæsare definita: neve quis injussu ejus ullam partem militaris imperii, aut pecuniæ publicæ attingeret.'

Euseb. n. 1975. Macrob.

9. Mensem quoque cujus nomen antiquitus a numero Quintilis fuerat, Julium appellari voluerunt, quod eo mense erat in lucem editus, A. D. iv. Idus: quo die Sat. 1. 12. sacrificandum quoque censuerunt ob natalem Cæsaris. Dio, XLVII. Sed quia dies eadem celebrabatur Apollinaribus ludis, ea causa fuit, cur, edicto triumvirorum postea, Cæsaris natalis in antecedentem diem retraheretur: quia honores ei divinos habere cupiebant, Apollinaribus non poterant, quem diem antiquæ religiones unius Apollinis honori voDio, XLIII. luerunt esse consecratum. Tum etiam statuam Cæsaris Sueton. eburneam, mox thensam et ferculum Cæsaris Circensi pompa inter simulacra Deorum jusserunt vehi: et imagines in templis vario ornatu proposuerunt: unam in fano Quirini cum inscriptione Dei invicti; aliam in Capitolio, ubi septem regum erant statuæ, et octava in medio glaDej. c. 12. dium stringentis L. Bruti, qui libertatis vindex fuit. Plin. XXXIII. 1. Juxta hanc Cæsaris collocata statua M. Bruto momenPlut. Brut. Brut. tum ad facinus fuisse creditur, quod postea suscepit.

Flor. Appian. Dio.

Cic. pro

Dio.

Flor.

His honorum velut infulis victima ornabatur, solatio potius quam remedio casura libertatis. Sed et alia multa decreta fuerunt, quæ tamen ex his cognosci æstimarique possint.

[ocr errors]

Dio, XLIV.

10. Nec ei numerus tantum horum atque novitas con- Liv. Epit. civit invidiam, sed magis etiam ipsius superbia, quod Sueton. cum his decretis venientem ad se pro æde Veneris Ge- Cæs. 78. nitricis universum senatum, consulibus præcedentibus, Plut. Cæs. sedens excepit, dextra tantum porrecta singulis. Nihil Appian. Eutrop. temere aut acceptum acerbius, aut pluribus exagitatum sermonibus fuit. Quidam assurgere conantem a Cornelio Plut. et Balbo retentum autumant, memorem esse jubente majesSueton. tatis suæ. Alii conatum negant, sed et C. Trebatium admonere ausum limis aspectasse. Quapropter excusan- Dio. tibus illum postea, profluvio ventris laborantem timuisse, ne quid assurgens turpiter faceret, non est creditum, præsertim quia deinde pedibus domum redierat. Et, quo ægrius homines factum ejus paterentur, quam ipse tulisset iniquo animo, recordabantur, quod triumphanti, cum sub- Sueton. sellia tribunitia præterveheretur, a tribuno plebis Pontio Aquila assurrectum non fuerat. Nam et statim præ indignatione exclamarat, Repete igitur a me Aquila rempublicam tribunus' et per continuos aliquot dies nihil promisit cuiquam, ut non adjiceret, si tamen per Pontium Aquilam licuerit.'

2

[ocr errors]
[ocr errors]

Sueton.

Cæs. 76.

Cic. ad

30.

11. Ex honoribus porro decretis, præter decennem con- Appian. sulatum, admisit reliquos, et quibusdam statim cœpit uti. Magistratusque ad libidinem et capere et dare solitus, pridie Kalendas Januarias, cum hora secunda, comitiis Fam. vii. quæstoriis institutis, sella Q. Maximi consulis posita, deinde mortuo eo nuntiato, qui nullis evidentibus causis obierat, sublata esset; qui comitiis tributis esset auspi- Plin. vII. catus, centuriata habuit: petentemque consulatum hora Cic. septima renuntiavit consulem C. Caninium C. F. C. N. Plut. Cæs. Rebilum, qui usque ad Kalendas esset, quæ essent futuræ postridie.

53.

Dio, XLIII.

Sueton. ubi supr. et Ner. 15. FastiCapit.

III. 37.

12. Hæc referri melius non potuere, quam verbis Ciceronis, qui interfuit. Neque dicta prætermittenda, quibus Tac. Hist. consulatus iste derisus est. • Caninio consule prandisse neminem: eum tanta fuisse vigilantia ut toto consulatu Cic. suo somnum non viderit,' Ciceronis sales sunt; antea

2 Tribunitia add, Crev. ex Suet.

Sat. II. 2.
Macrob.

Plut. Cæs.
Sat. 11. 3.

Dio.

[ocr errors]
[ocr errors]

Macrob. flamines Diales fuisse, nunc consules,' Pitholai. Sed et ad salutandum consulem ituris, Maturemus,' inquit Cicero, ne priusquam accedamus, ille consulatu abeat:' idemque Græco verbo λoyolewρnтov appellabat consulem, tanquam qui sensu percipi nequiret: idque consecutum esse Caninium' dicebat, ut, quibus consulibus consul fuerit, quæreretur.' Sed tamen res in exemplum ivit: neque deinde quicquam fuit usitatius, quam ut multi eodem anno consules, et plerique in bimestre crearentur; annis nomina darent, qui ex Kalendis Januariis fuissent.

Tac.

Dio.

Sueton.

Cæs. 76.
Dio.

Sat. 11. 3.

[ocr errors]

13. Ceteros magistratus in speciem more antiquo populus dabat, recusante munus istud Cæsare: sed tamen neque contra voluntatem ejus fiebant, et provinciæ ab ipso mandabantur extra sortem. Numerus adhuc ceterorum idem: sed prætores eo anno quatuordecim, quæstores quadraginta creati. Nec enim erat alia maturandis civilis belli præmiis expeditior ratio. Eandemque ob causam collegio quindecimvirorum adjectus unus est; et septemviris tres additi.

14. In senatorium quidem ordinem allegebat sine discrimine milites, libertinos, civitate recens donatos, Gallos Macrob. quinetiam semibarbaros, aucto ad nongentos senatorum numero. Unde rogatum a quodam Ciceronem, ' uti privigno suo decurionatum expediret,' respondisse ferunt, Sen. ep.98. Romæ si vis habebit; Pompeiis difficile est.' Et Q. Sextius pater, latum clavum offerente Cæsare, studiorum Cæs. 72. et obtentu repudiavit. Quosdam etiam infimi generis pro

Sueton.

76.

vexit ad summos honores: monetæ, publicisque vectigalibus peculiares servos præposuit: trium legionum, quas Alexandriæ reliquerat, curam et imperium exoleto suo, Rufini liberti sui filio, commisit.

15. Hæc quoque vanis vocibus ultus est populus, hoc tantum assecutus, ut et pati posse quævis indigna et moSueton. lesta judicaretur. Ideo Gallos idem in triumphum atque curiam, depositis braccis, lato clavo sumto, duxisse' ca

Cæs. 80.

[ocr errors]

nebatur: et libellus est propositus in hanc formam: ‹ Bo

Antea flamines Diales fuisse] Tunc nullus flamen Dialis erat. Vid. supra LXXX. 44. Crev.

[ocr errors]

num factum. Ne quis senatori novo curiam monstrare velit.' Hæc ille sic defendebat, ut diceret palam, si Sueton. grassatorum et sicariorum ope in tuenda dignitate usus esset, talibus etiam se parem gratiam relaturum.'

Cæs. 72.

Dio.

Nic. Dam.

Dio, XLVI.

Tac. x1.

16. Sed in allegendis patriciis fuit aliquanto severior: Id. ib. 41. in quos et C. Octavium recepturus erat, carissimum sibi ; et maximi meriti virum, neque pollutum ab indignis ho- de Instit. Aug. norem patienter laturum, M. Ciceronem, lege Cassia. Ascripsit autem præterea consulares omnes, et eos qui cum imperio ad exercitus fuerant. Sed et viris prætoriis decem consularia ornamenta tribuit. Quod autem dimissi quidam fuerunt, quos accusatores corruptorum judiciorum convicerant, id crimini datum est Cæsari, tanquam pecuniæ causa jus violasset: eaque suspicio vehementius aucta, postquam loca publica, nec profana modo, sed Sueton. etiam sacra quædam, subjecit hastæ.

[ocr errors]

Ann. 25.
Dio, XLIII.
Sueton.
Cæs. 76.

Dio.

Cæs. 54.
Dio.

Macrob.

17. Certabat tamen ibi quoque cum rapacitate profusio, multisque grandes summæ donatæ, aut minimis addicta sunt luculenta prædia: notumque est Ciceronis dic- Sueton. tum, mirantibus amplissimos fundos minimo abstulisse Cæs. 50. matrem Serviliorum; Quo melius emtum sciatis, Tertia Sat. 11. 2. deducta est.' Erat autem Junia Tertia Serviliæ filia, C. Cassii uxor: quam et ipsam conciliare Cæsari mater credebatur. Sed L. Basilo præturam gerenti visum in- Dio. tolerabile, quod, negata provincia, pecuniam Cæsar dedisset igitur, non ferens ignominiam, sibimet conscivit necem. Hæc, ut in civitate studiis et motibus discordi necessum erat, varie accipiebantur: gaudebant, quorum hæc fiebant emolumento; ceteri ringebantur, sermonibusque occultis, et quibus plus audaciæ erat, libellis editis, temporum infelicitatem traducebant.

18. Hæc ferme anni illius gesta reperio: quo quidem ærarii curam ex præfectorum numero duo gesserunt, a quæstoribus prius administrari solitam. Ab eo initio Tac. Ann. varie habita ejus rei forma est; nec postea perpetuo XII. 29. mandata quæstoribus, sed postremo præfecti sunt ærario

2 C. Crassi edd. ante Crev.

« IndietroContinua »