Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.

11. 32.

Plut.

prætorii. Quæstores autem eo anno nulli creati, cum Lepido magistro equitum, sicut et factum anno superiore fuerat, præfectis urbana negotia administrantibus, qui postulati, quod lictores prætextamque et sellas curules habuissent, legem protulerunt, per quam earum rerum potestas fiebat iis qui magistratum aliquem a dictatore accepissent. Apollinares ludi sumtibus Cæsaris facti sunt per alterum præfectorum, quos ærario præfuisse diximus: Romanos ædiles plebis fecerunt ex senatusconsulto. Præterea, quod neque prius neque postea factum reperitur, unus præfectorum, cum feriis operam daret, alium sibi suffecit in proximum diem, atque ille iterum alium.

19. Sequitur annus Julianus secundus, quintam Cæsaris dictaturam, quintumque et postremum consulatum afferens.* Proximis enim comitiis cum, promissis ejus Cic. Phil. inductus, Dolabella consulatum petisset; quia M. Antonium creare consulem cupiebat, qui ex Hispania redeunti longissime profectus obviam, pristinum familiariAnton.Cic. tatis gradum recuperaverat; sciens eum esse Dolabellæ inimicissimum, semetipsum cum M. Antonio designarat: Dolabellam ostendens, priusquam ad bellum Parthicum Fasti Capit. proficisceretur, consulem esse jussurum. M. Lepidum asciverat magistrum equitum: et, quia Galliam ille Narbonensem cum Hispania citeriore per legatos administrabat, et tum iturus ipse erat in provinciam, C. Octavius C. F. C. N. magister equitum designatus est, ut, FastiCapit, cum M. Lepidus paludatus exisset, iniret. Nam, ut LePlin. VII. pido præferretur ab avunculo frustra petierat, quod esset

Dio. Appian.

Dio.

45.

Fasti Capit.

adhuc adolescentulus.

20. Designavit et Cn. Domitium M. F. M. N. Calvinum, qui sibi dictatori magister equitum in annum sequentem esset: sed tum magistro equitum non fuit opus, dictatura

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Cæs. 76.

sublata. Quod enim belli Parthici causa abfuturus erat Dio. Cæsar, decretum fuerat, uti plures in annos magistratus ordinarentur.' Nec tamen omnes declarati: prætores Sueton. tamen constituti sedecim, in quibus et P. Ventidio fuit Dio. locus. Ediles tum primum sex creati, duo patricii, quos ob frumenti procurationem Cereales vocabant; quatuor Orig. Jur. plebeii. Ceteri quoque magistratus omnes eum in annum Dio. constituti sunt: in sequentem, præter consules et tribunos

plebis nemo.

Dig. de

Paragr. 33.

21. Ipse, qui nunquam posset quiescere, multa simul Plut. Cæs. negotia amplexus, dum expeditio paratur, de ornandis Sueton. instruendisque Urbe et imperio cogitabat. Theatrum in- Cæs. 44. primis exstruere aggressus est summæ magnitudinis, Tarpeio monti accubans. Destinavit et Marti templum, quantum nusquam esset, complanato lacu, in quo naumachiam ediderat: præterea Græcas Latinasque bibliothecas, quam posset maximas, colligendi negotium M. Varroni dederat. Quæ opera morte ejus interrupta, succes- Dio. sor Augustus perfecit. Penes ipsum invidia fuit, quod loco theatri repurgando multa privata atque etiam sacra ædificia diruerat; crematis simulacris ligneis, et quos repererat thesauris suum in sinum reconditis.

Sueton.

Plut.

4. Plut.

33.

22. Parabat et siccare Pomtinas paludes, quæ a Circeiis magnum agri Latini modum absorbuerant: Anienem Dio, XLIV. flumen, ipsumque Tiberim, statim a Ponte Mulvio, præ- Plin. III. altis foveis exceptos, secundum montes Vaticanos, per 5. et xxvI. Circæum promontorium Tarracinam, atque in mare Tyr- Cic. ad rhenum deducere, quo minore negotio subigi naves onera- Att. XIII. riæ possent: et, jactis ad mare circum Ostiam molibus, Plut. alveoque Tiberis repurgato, portum efficere cujuslibet navigationis capacem: et quo facilius Urbs adiretur, a mari Supero per Apennini dorsum ad Tiberim usque munire viam. Sed et isthmum perfodere inter Lecheam et Dio. Plut. Cenchreas navigabili alveo cogitavit; quod olim rex De- Plin. iv. 4. metrius, postea Caligula et Nero Cæsares, infausto 3 omnes incepto, et ipsorum interrupto morte, tentaverunt.

3 Ita ex Plin, emend. Crev. pro infecto Clerici, et infesto reli. quarum edd.

Sueton.

Dio, XLIII.

Cic. ad Att. XIII.

Dio.

23. Inter hæc et leges tulit, et pomoerium protulit Urbis. Quibus rebus cum imitari Syllam videretur, longis33. et 35. sime anteibat clementia, qui adversus se arma tulerant pari cum ceteris jure sinens agere, et quibus bona propter delictum ademerat, eorum filiis remittendo partem. Igitur licet arduum sit unum aliquem et belli et pacis excellere laudibus, utroque nomine clarus apud populum Romanum atque venerandus erat. Auxitque gloriam apud Plut. Dio. exteros, duarum nobilissimarum urbium, Corinthi et CarPausan. 11. thaginis, instauratio, quæ ante annos circiter centum Diod. ap. simul deletæ, tum clementia et liberalitate Cæsaris resur

Val.

Appian. Libyc.

Strabo,

et XVII.

p. 833. Appian.

rexerunt.

[ocr errors]

24. Consilium hoc cepisse in Africa creditur, somnio permotus, cum adversus Pompeianos in solo Carthaginis. VIII.p.381. castra posuisset. Magnum exercitum videre per quietem imaginatus, seque fletu ejus permotum appellari, ut populosissimam olim urbem iterum e ruinis excitaret; statim in commentarios retulit, missurum colonias Carthaginem et Corinthum,' cujus eum simul memoria subierat. CoStrab. VIII. loni sunt Corinthum missi libertini generis plurimi, Corinthiensesque' appellati, et colonia Julia Corinthus.' Ab eo tempore rursus magnopere hæ urbes effloruerunt; Carthago quidem in tantum, ut a Solino alterum post Urbem Romam terrarum decus' appellaretur.

Festus.

Vales, in
Diod.
Fragm.
Mela, 1.7.
et 11. 3.
Solin.c.30.

Dio.

Civ. II.

Plat.

Appian.
Sueton.

[ocr errors]

25. At Cæsar, multis ad bellum causis excitatus, quod Appian. et Crassum vindicari populus Romanus jubebat; et ipsi valetudo inter laborem erat firmior; sed præcipuo gloriæ stimulo, quam vastus et insatiabilis animus sine modo sine fine indesinenter appetebat, præmissis trans Adriaticum sinum legionibus sedecim, equitum decem millibus, Dacos Cæs. 44. qui se in Pontum et Thraciam effuderant, coërcere; mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem meditabatur his devictis, per Hyrcaniam ad Caspium mare penetraturus, ut, Caucaso ambito, Scythiaque perdomita, et quæ supra Germaniam colunt gentibus, ipsaque Germania, per Gallias in Italiam rediens, omnem fere orbem habitabilem unius imperii jure complecteretur. Sub idem Ethic. in tempus, his puto cogitationibus admonentibus, senatusconsultum faciendum curavit, uti totius orbis Romani de

Plut.

Præf.

scriptio, cum accuratis locorum dimensionibus, in tabulas referretur.'

26. His excitæ rumoribus Illyriorum nationes, nun- Appian. quam satis pacatæ, legatos miserunt, præteritorum petenIllyr. tes veniam, traditis in fidem Cæsaris omnibus. Sed inter orandum barbara quadam ferocia, gentis suæ robur, et induratam bello fortitudinem extulerant.

27. Itaque Cæsar, acriore responso superbiam eorum reprimendam ratus, Vos quidem,' inquit, armis Romanis sæpe provocatis domiti, dum majoribus curis distringimur, a pacta fide subinde resiluistis. Nec antiquiora commemoro: me subigendis Galliis occupato, cum Liburnis Priamonem reddi juberem, spretis mandatis meis, etiam copiarum eo missarum partem insidiis circumvenistis. Post paulo Gabinium cum quindecim cohortibus, et tribus millibus equitum, per fines vestros ad me tendentem in Macedoniam, hostiliter vexastis, multis occisis militibus, signis spoliisque ablatis. Nunc amicitiam audetis a me petere, quem tot injuriis lacessere veriti non estis. At ego talia perpetrantibus amicus esse non didici. Armis ulcisci armatos, et pacem quam petunt præstantibus parcere, Romanum et meum est. Idcirco tributa, et in futurum fidei pignus obsides mittite; aut hostilia omnia propediem expectate.' Orantibus illis, et utrumque pollicentibus, P. Vatinium cum legionibus tribus, et magno equitatu misit, qui acciperet obsides, et tributa imponeret. Sed talia agitantem animo Cæsarem festinata civium dolo Sueton. mors prævenit.

79.

28. Jam eum exosum multis nimii honores fecerant, et Dio, XLIV. quod in his usurpandis existimatus erat esse superbior. Sed maxime despectus ab eo nuper senatus putabatur: Sueton. isque dolor arrogantiore facto sævius recruduit. Cum Cæs. 78. et A. D. VII. Kalendas Februarias ex Albano monte ovans FastiCapit. reverteretur (hic enim ei honor decretus fuerat e feriis Dio. Plut. Latinis redeunti) acclamatione quorundam rex appellatus, cum id animadverteret populo parum placere, non regem se, sed Cæsarem esse' respondit. Attamen qui- Appian. dam e turba statuæ ejus coronam imposuit, candida præ- Sueton. ligatam fascia, in diademnatis modum. Eam fasciam duo

6

Plut. Cæs.

et Brut.

Dio. Sueton.

Appian.

Sueton.

Plut.

Dio.

tribuni plebis, L. Cæsetius Flavus, C. Epidius Marullus, detrahi, hominemque in carcerem duci jusserunt: gratum facturos Cæsari sperantes, quod ille motam aliquando regni mentionem + similis indignabundo rejecisset. At ille graviter increpavit tribunos, quasi ereptam sibi gloriam recusandi doleret: subinde Brutos vocans et Cumanos, quia populus factum eorum probans, quasi vindices libertatis hostesque regni, Brutos appellaverat. Nihil tamen adjecit in præsentia tristius.

29. Ceterum tribunos post aliquot dies queri ausos, 'sibi neque integrum, neque tutum esse de republica loqui,' accusavit in senatu, quod invidiam sibi tanquam affectanti tyrannidem facerent;' et multis extrema decernentibus, sufficere' dixit, si senatu moti tribunatum Liv. Epit. amitterent.' Rogationem de abrogando eis magistratu Jul. Obseq. C. Helvius Cinna pertulit: pauloque post interemtus, firmavit opinionem, neminem, qui collegæ magistratum Val. Max. abstulisset, annum supervixisse. Cæsetii pater, a Cæsare filium abdicare jussus, facturum se negavit. Quod a Cæsare latum civiliter, non tamen absolvit eum cogitatæ dominationis crimine, quod lenis alias et mansuetus, tam Appian. præcipiti iracundia in homines præmio digniores exarsisset.

v. 7. 2.

Dio.

Plut.Cæs.

et Anton.

30. Fertur et ipse sensisse commota hominum odia, et Appian. amicis dixisse, jugulo nudato, paratum se ad cædem cuilibet ceterum vigilarent illi: nunc enim egregium nactos

Appian.

[ocr errors]

Vell.11.57. esse prætextum inimicos.' At Pansa et Hirtio prædicentibus, ut principatum armis partum armis tueretur;' quærentibusque, num igitur pateretur iterum stipari cohortibus, quas Hispaniensi bello habuisset?' respondit, 'nihil esse miserius perpetua custodia; hoc enim semper timentis atque soliciti esse. Mori se quam timeri

Vell.

Dio.

malle.'

31. Neque tamen aut ipse desiit appetere regnum; aut

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »