Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

et Brut.

59. Conjurati corpus in Tiberim trahere, publicare bona, rescindere acta, quod fuerat ipsis propositum, metu consulis Antonii, et magistri equitum Lepidi, supersederunt. Sed qui in curia et circa eam exsortes consilii fu- Dio. erant, sævo spectaculo attoniti, suamque vicem anxii trepidabant: nec enim quanta aut manus conjuratorum, aut quale consilium esset, liquebat. Ideoque licet progressus Plut.Cæs. in medium Brutus alloqui cuperet, ejicientes se curia, fuga et tumultu omnia miscebant, obvios sui quisque terroris implens. Eaque res levissimo cuique occasionem Appian. fecit, per vulnera et rapinas exercendæ petulantiæ: multique peregrini atque cives, sed et senatores nonnulli vulnerati et occisi sunt incertis auctoribus; mensæ tabernæque direptæ. Quippe ex propinquo theatro tam spectatorum turba, quam ipsi quoque gladiatores ab editore præmoniti eruperant. Et augebat consternationem vehemens imber cum horribili tonitru, quasi cœlum ipsum Dio, p. 176. funestam atque luctuosam faciem induisset.

Dio.

60. Idcirco tota Urbe domus claudebantur: senatores, Plut. ubi quisque poterat, per tabernas et insulas se abdebant: Appian. occursabant invicem agmina, hinc contendentium ad spectandum corpus, inde, re perspecta, redeuntium. Antonius Plut. Cæs. et Lepidus sibi timentes, primo in alienas ædes profugiunt: mox Antonius, mutata veste, clam egressus, com- Cic. Phil. munivit suas: Lepidus in Tiberis insulam, ubi legio II. 35. erat militum, transmisit, atque inde deduxit in Campum, Anton. mandata Antonii tanquam consulis opperiens. At corpus Dio. Appian. illud terrarum modo mariumque domini, diffugiente co- Sueton. mitum turba, aliquamdiu desertum jacuit, donec tribus Appian.

Plut.

'Dio. Appian.

servulis lecticam impari gressu succollantibus, dependente brachio domum reportaretur.

61. Sed percussores Cæsaris, postquam in curia nemo præstabat audientiam, togis circum læva brachia circumPlut. Brut. volutis, cruentos pugiones quatiendo, recta pergebant in forum, præferente quodam in hasta pileum, libertatis signum hortabanturque populum, regem atque tyrannum Cic. Phil. interfectum esse' dictitantes. Et M. Brutus cruentum alte extollens pugionem, Ciceronem nominatim inclamavit, atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.

11. 12.

Plut. Dio.

Cic. Phil. 11. 11.

Plut. Cæs.
Appian.
Cic. ad

Fam. XII.

14.
Plut.

Appian.
Dio.

Dio.

Appian.

62. Interim nonnulli aggregabant se euntibus, laudi et præmio futurum rati, si egregii facinoris socii existimarentur e quibus postea C. Octavius, P. Lentulus P. F. Spinther, ejusque familiaris Patiscus, aliique vindicibus Cæsaris pœnas dederunt insolertiæ, quod se percussoribus miscuerant; cum nullam partem gloriæ tulissent, omnibus eos facto non affuisse scientibus. Sed populus diu trepidato, ubi neminem præterea lædi petive constitit, verba Plut. Brut. percussorum accepit tranquillior, bono animo' jubentium esse, positoque omni metu, quam diu votis expetissent, nunc beneficio suo haberent, puram haurire libertatem.' Ita multitudine utcumque placata, neque tamen illis Vell, 11.58. se adjungente, Capitolium petierunt, tanquam Diis acturi Liv. Epit. gratias; illudque stipati manu gladiatorum occuparunt. Cic. ad 63. Clamabat tum Cicero, senatum in Capitolium a Att.xiv.10. prætoribus vocari oportere.' Quod profecto si foret factum, longe aliter atque accidit constitui respublica potuAppian. isset. Venerant tamen in Capitolium, advesperascente Dio. Vell. die, Favonius, Aquinius, Murcus, Patiscus: sed et DolaAppian. bella, jam consul: quippe fasces atque insignia consularia statim corripuerat, quanquam nullo jure facere videretur, substituendus in locum profecti: sed ille profectum interpretabatur, qui esset in ea causa ut amplius proficisci non posset. Postridie foro venali turba repleto, quam per amicos Cassius comparaverat, jactatæ voces sunt, non probantium factum, sed pacem et concordiam postulantium quæ res, nisi ignosceretur interfectoribus, obtineri non poterat.

Euseb. Chron.

Dio.

Appian.

Val. Max. IX. 9.

64. Hæc agentibus commodum L. Cornelius Cinna prætor supervenit. Is neque affinitatis, neque beneficio

Cæs. 85.

rum memor, acta Cæsaris acerba oratione pro rostris Sueton. insectatus est insignibus etiam magistratus abjectis, Appian. 'quæ sibi data contra leges a tyranno dicebat auctorque erat populo deducendi libertatis auctores a Capitolio, præmiisque et honoribus ornandi. Neque tamen adhuc ultra priores voces incaluit multitudo, Cæsaris ante oculos obversante adhuc majestate, et incerto rerum exitu. Sed ubi Dolabella cum lictoribus affuit, atque haud dissimilia locutus est, eumque natalem Urbis habendum ' dixit, quo, tyranno interfecto, libertas esset restituta,' crevit fiducia animis, cœperuntque postulare, uti devocarentur a Capitolio patriæ liberatores.'

6

Att. xv. 1.

Appian.

65. Atque illi Dolabellæ accessione gaudentes, nactosque rati ducem idoneum, quem Antonio vindicare cœdem volenti opponerent, juventa promtum, nobilitate validum; non tamen descenderunt universi. Cassius tantum atque Brutus progressi in concionem de facto suo Cic. ad locuti sunt confidenter et magnifice, mutuo se laudantes, et sociorum prædicantes operam; D. Bruti maxime, qui gladiatores in tempore præbuisset. Debere populum Romanum induere majorum animos, qui legitimam licet potestatem regum, simul ad tyrannidem inclinare cœpisset, aboleverint. Revocari oportere Sex. Pompeium cum tyranni legatis dimicantem in Hispania; Cæsetiumque et Marullum abrogata potestate exules.' His dictis iterum in Capitolium se receperunt, parum credentes Plut. Brut. Appian. præsenti multitudini, quod honestior populi pars aberat.

Appian.

66. Hactenus tamen erat profectum, ut necessariis eorum amicisque concederetur in Capitolium aditus. Ex horum numero consulares nonnullos miserunt ad Anto- Cic. Phil. II. 35. nium et Lepidum, qui aliquoties iverunt rediveruntque, donec certius aliquod responsum obtineretur. Causa dubitandi ex eo, quod vindicare mortem Cæsaris erat his animus; sed consensum senatus, et maxime D. Bruti potentiam, cum exercitu veterano Galliam obtinentis, verebantur. Tandem, dum earum copiarum corrumpendarum occasionem nanciscerentur, paulo liberalius respondendum rati,nihil ex privato odio agi placere' responderunt ; 'sed cogi senatum, et ad eum referri de præsentibus, idque obtinere, quod patres conscripti censuissent.'

Dio.
Appian.

Cic. ad

10. et 14.

Dio.

67. Minime displicebat ea ratio conjuratis, qui de senatus animo sententiaque non dubitarent. Idcirco reliquo diei et per noctem deinde miserunt circum domos, oratum, ut patriæ causam suamque tueri singuli atque universi vellent.' Neque minor erat militum solicitudo, quibus agros Cæsar dederat aut promiserat; ii quoque circumibant, miscentes cum precibus minas. Denique nox ea nihilo tranquillior aut otiosior fuit, quam negotiosissimi dies esse consueverunt. Nam et Lepidus in foro tetendit cum militibus, et Antonius hoc præsidio tutior, jubebat excubare magistratus, facibus accensis, et quasi de die sedere pro rostris per vicos.' Ipse pecuniam commentariosque Cæsaris deportari jussit in ædes suas: incertum suone consilio et proprii emolumenti causa, an orante Calpurnia, ne per tumultum diriperentur.

68. Liberalibus luce prima convenire patres in Telluris Att. XIV. cœperunt. Eo senatum indici placuerat, quod curia subjecta Capitolio, in quo gladiatores erant, tanquam obAppian. noxia conjuratorum insidiis vitabatur. Cum inter ceteros intrare Cinna vellet, resumtis insignibus quæ pridie projecerat; coorta est in eum, quæ Cæsaris necem ægre ferebat, populi manus, laceratumque maledictis et lapidibus appetitum in domum quandam coëgerunt confugere. Neque hic finis erat periculi: ligna congesta sunt, et incendium paratum, ni Lepidus cum armatis accurrens vim extremam arcuisset. Idem, ad omnes aditus positis custodiis, ingressum ceteris tutiorem præstitit. Sed tamen ab hoc initio Cæsaris fautores receperunt animos, et cum subinde plures eorum concurrerent, Cassianorum mercenariorum fractæ ac debilitatæ voces conticuerunt.

Dio.

Appian.

69. Interim perstrepebat senatus mira vocum orationumque discordia, hoc intemperantius, quod libertas ex intervallo regustabatur. Proximo enim quadriennio pleraque contra animi sui sententiam censuerant. Pleraque tamen pars favens conjuratis, eos quoque jubebat

↑ Sedere pro rostris per vicos] Si pro rostris, quomodo per vicos sedere poterant? Non satis diligenter hic inspexit Appianum Freinshemius. Græcus scriptor

ait tantum magistratus jussos esse ab Antonio sedere ἐκ διαστή paros, alium alibi, in publico. Crev.

arcessi: neque repugnabat Antonius, sciens non esse descensuros.

1.8.

Tiber. 4.

Appian.

70. De interfecto Cæsare multa et diversa dicebantur, Tac. Ann. cum aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus esse videretur. Pars, auctore Ti. Nerone, præmia decernebat Sueton. interfectoribus: alii gratias agendas, omissis, quæ ne ipsi quidem postularent, præmiis. Erant qui sufficere crederent impunitatem. Contra dicebatur, rem esse commissam minime laudabilem, reipublicæ tamen condonandam, ne novis vulneribus veteres civilium malorum cicatrices rescinderentur:' sed honores adimebantur, quos necessum erat cum Cæsaris contumelia conjungi. Reclamabant alii 'majorem esse habendam superstitum rationem, quam mortui.' Et arripiebatur quod forte a quodam asseveratum erat; alterutrum esse necessarium, uti vel tanquam tyrannicidæ præmia accipiant percussores; vel tanquam in delicto deprehensi, veniam:' et postulare cœperunt, ' referretur iterum de Cæsare, qualem existimari oporteat : juratusque senatus censeret, gratia facta prioris sacramenti, quo se Cæsaris salutem defensuros aut vindicaturos jurassent id enim necessitate extortum.'

[ocr errors]

71. Inter has contentiones, Antonius insidiose habitum animorum speculatus, cum cœptari rem videret ad multa quæ nollet valituram, injiciendum celeriter impedimentum ratus, audientia postulata, Priusquam,' inquit, uti placere plerisque video, de Cæsare sententiæ dicantur; hoc equidem sciri considerarique refert, quod rem, longe quam putamus latius, egressuram molimur. Etenim si tyrannus fuit Cæsar, projici cadaver ejus insepultum convenit, et acta rescindi. Ceterum acta Cæsaris, ut scitis omnes, nullam non terra marique partem imperii contingunt: quorum pleraque revocare, ne si decretum quidem certumque vobis foret, possemus: id quod paulo post apertius demonstrabo. In præsentia velim unum illud mihi consideretis, levius ceteris, et in potestate nostra haud dubie situm; ut ita demum ad cetera convellenda accingamini, cum hoc rescideritis. Quotquot ferme sumus senatus primores, profectos a Cæsaris auctoritate magistratus et imperia aut gessimus, aut gerimus, aut gesturi paulo post videmur. De his fieri quid placet?'

« IndietroContinua »