Immagini della pagina
PDF
ePub

6

72. Sic commutata leviter quæstione, cum non jam de Cæsare, sed de sua dignitate intelligerent agi, velox animorum conversio facta, conclamatumque, non esse cur novis comitiis populo creetur molestia : præstare semel accepta retineri.' Præ ceteris tendebant, qui contra leges a Cæsare producti, hujus condemnata memoria, nulla se

videbant ratione tueri illius beneficia posse. Quos inter Dio. consul Dolabella, quinque et viginti annorum juvenis, qui Plut.Brut.

neque præturam gessisset, et in summo esset Antonii odio, Cic. Phil. XI. 1.

sibi haud leviter metuebat. Appian. 73. Idcirco voces audires stomachantium, ' non con

tentos, si non pessimi, saltem insolentis facti fautores, concessa amicis venia; sed etiam postulare ut alii sua dignitate careant, quo factum illorum illustrius videatur atque ornatius. Sed bono hos animo jubebant esse alii: ' neque enim hoc agi, ut beneficia, sed ut auctor mutetur. Eadem habituros eosdem, sed jam populi suffragiis; idque ipsis etiam honestius fore.' Hoc sermone permoti quidam continuo posuerunt magistratus insignia, tanquam paulo post majore cum dignitate recepturi: major tamen pars retinuit, rata semel omissam potestatem, quod in aliorum esset futura manibus, non esse simul atque cuperent ipsi redituram.

74. Inter hæc evocati e senatu Antonius atque Lepidus ostenderunt se multitudini, quæ in foro innumerabilis constiterat. His in superiore loco conspectis, ingens sublatus est clamor : quo vix sedato, quidam, dubium an subornatus, exclamavit, . haberent rationem sui, ne similia atque Cæsar paterentur. Ad hæc Antonius,o dimota leviter veste, loricam ostendit sub ea, quo magis incitaret animos, ne consulibus quidem inermibus, tutum esse quicquam credentium.

75. Ibi sublatus est iterum a diversis agminibus clamor, ultionem aut pacem varie postulantium. Antonius utrisque se venditans, ' Pacem, inquit, ut habeatis curabitur, utque sit ea propria nobis et perpetua. Quanquam id sane difficile est apud hos animos, qui ne juris quidem

9 Ille pro Antonius legebatur ante Crev. Ex App. emend. Crev. Mox alios pro animos legitur in edd. ante Crev.

jurandi religione retinentur. Quid enim ista cautio Cæsari profuit?' Deinde versus ad turbam vindictam postulantium, · Vos quidem, inquit, “perstatis in data semel fide. Atque ego etiam ipse accederem vobis, nisi consul essem, cui non tam respiciendum est, quid sua natura sit æquum, quam quid esse videatur e republica, ut quidem senatui placet.'

76. Cum Auctuare Antonius videretur, Lepidum postulare vindicem concio cæpit: jussitque in forum degredi, quo a pluribus dicta ejus acciperentur. Is igitur, cum rostra conscendisset, diu tacitus flevit: deinde, · Hoc,' inquit, · loco tecum nudiustertius constiti, Cæsar. Nunc de morte tua hinc querendi imponitur necessitas ! Vos vero, Quirites, quid postulatis ?' Ibi quoque veterani Cæsaris ultionem, mercenarii Cassiipacem acclamarunt.

77. At Lepidus bis quidem : Placet,' inquit: sed qualis ista pax erit, et qualibus religionibus tuta ? quandoquidem Cæsari juravimus, idque jusjurandum violatum est a nobis, qui principes esse ceterorum qui jurarunt dicimur.' Mox ultionem flagitantibus, · Cæsar,' inquit,

profecto 'o sacrosanctus atque venerabilis nobis ereptus est.

At senatus contatur metu, ne rempublicam lædat.' Reclamarunt illi: · Tu igitur solus exsequere.' Atque ille : « Vellem, et fas sit. Sed nec ego solus, neque vobis etiam solis adjutoribus in tanta re quicquam aut velle aut nolle debeo.' Perplexa respondentem acrius aggressi mercenarii, quod ambitiosissimum esse scirent, pontificem maximum facturos ostenderunt in Cæsaris lo

Et accepit omen Lepidus, egitque gratias, memoresque promissi esse in loco jussit. Tum illis audacius pacem suam urgentibus : •Cum impietate,' inquit, et injustitia conjunctum negotium est : attamen quæ jusseritis faciam.' Hisque dictis in senatum se recepit.

78. Ibi Dolabella toto tempore satagebat haud parum indecore, uti retinere magistratum liceret: regressus dudum Antonius cum voluptate et risu spectabat jactantem

cum.

10 Non profecto edd, ante Crev.

se inimicum; simul ecquid in foro novarum rerum orie retur, opperiens. Sed postquam et illo spectaculo satiatus est, et extra curiam nihil majoris tumultus motum, animadvertit eo descendendum esse necessario, uti

percussoribus impunitas detur. Sed necessitatem tegens, et in maximi beneficii loco daturus incolumitatem, simul confirmaturus Cæsaris acta senatusconsulto, ad perficienda quæ animo conceperat, ita cæpit:

79. Quamdiu quidem de conjuratione disceptastis, patres conscripti, ego sententiam meam non interposui. Sed ubi, percussoribus omissis, Cæsar oppugnari cæptus est, ex actis ejus omnibus unius tantummodo mentionem intuli, et ab ea sola difficultate tanto jam tempore vos explicare non potuistis. Neque sane mirandum. Nam si ponimus acceptos ab eo magistratus, periculum est, né tot et tales viri nostra quoque confessione indigni eis habeamur.

80. · Quid si jam convertamus animos ad innumera. bilia illa, quæ vel audire labor sit, quæ per civitates et nationes, et regna atque tetrarcbias passim constituit Cæsar? Quis enim est, ut ita dicam, ad occidentem ab oriente angulus, actorum Cæsaris expers: quem ille non aut subegerit armis, aut beneficiis atque humanitate confirmarit? Cogitate igitur, ecquem existimetis æquo animo passurum auferri sibi, quæ acceperit a Cæsare, ut non omnia protinus bellis ardeant? At nos in tantum abhorremus a bellis, nec injuria, ut hæc sola multis causa sit, cur impunitam Cæsaris cædem esse patiamur. Infirmam enim et nimium vexatam armis rempublicam, non nisi quiete refoveri posse omnes consciscimus atque consentimus.

81. • Sed reges et nationes, et unde longinquior est metus, mitto. Quid vos suburbanam hanc Italiam quieturam creditis, Cæsare condemnato ? Scilicet veteranos illos cum iisdem armis et ordinibus in coloniis locatos nihil movebit metus amittendorum, tyranno judicato Cæsare, quæ sunt iis data ab eo præmia, cum consul et dictator populi Romani haberetur? Quid quod eorum sunt adhuc in Urbe multa millia, qui promissa expectant et

[ocr errors]

exigunt. Ne tanquam rebus incertis ambigamus, admo-
nere recentissimum factum potest, quis hominum sensus
sit atque animus. Quæ fuerit eorum hac proxima nocte
circa senatorum domus discursitatio, plurimorum querelis
paulo ante cognovimus. Omnes propemodum appellati
sumus, et amplissimus quisque frequentius et minacius.
Per horum igitur ora oculosque raptabimus Cæsaris cor-
pus, his confectum contumeliis, quibus fas est tyrannorum
vexari reliquias; et horum manibus non discerpemur ?
Scilicet cujus ductu auspiciisque ferocissimas illi devi-
cerunt nationes, cujus beneficio fortunas suas omnes de-
bere arbitrantur, quem semper in summis magistratibus
imperiisque viderunt; eum summa affectum ignominia
patienter ferent?

82. ' Quam urbanæ porro plebis, quam Italiæ totius
indignationem fore credimus? Immo quam apud omnes
pæne dixerim et Deos et homines invidiam nostram ?
quis ignominia tanta notatum a nobis feret populi Ro-
mani modo principem, qui nostrum imperium terminavit
oceano, sed et trans oceanum ignotas prius adjecit gentes ?
Quæ vero judiciorum nostrorum inæqualitas et quam
acriter notabitur, si præmia decernamus iis qui consulem
in curia, sacrosanctum in sacro loco, pontificem maximum
sub oculis Deorum confecerunt; hunc extrema dehoneste-
mus infamia, qui propter excellentem virtutem etiam apud
hostes habetur venerabilis ?

Quapropter ita censeo : Cum C. Cæsarem pro tyranno damnari nec fas sit, nec e republica, rata esse acta ejus et consulta omnia : interfectoresque incolumitate contentos esse, gratiasque hujus clementiæ nomine habere et agere senatui : quandoquidem simul laudari factum eorum, simul honori Cæsaris consuli non potest. Hæc una est optima concordiæ, quam omnes optamus, via. Sic et veteranos metu, et solicitudine civitatem Cic. Phil. liberabimus.' In eandem ferme sententiam magnus ora

Plut. Brut. tor Munatius Plancus consul designatus disseruit: nisi Cic. ad quod pro percussoribus paulo liberalius. Hunc deinde

Fam. x. 8. M. Tullius excepit, et, qua solebat, summa eloquentia Vell.11. 58. disseruit, ' omnem memoriam injuriarum oblivione sem

et Cic.Phil, 1. 1. et

83.

1. 1. et 13.

Dio et

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Plut. Cic. piterna delendam esse. Sed et Græcum verbum usurpaet Cæs, et

vit • amnestiam,'& Atheniensium factum comme orans,
Brut. et
Anton.

. qui post externa atque intestina mala, tyrannidemque
perlatam, hac una tantum ratione rempublicam consti-

tuissent.'
Appian. 84. Placatis per hæc ferme animis, et inclinatis ad

concordiam, fit senatusconsultum, quæri de cæde Cæsa-
ris non placere : acta rata esse.'

Additum est, ' propter
utilitatem publicam,' quasi per se invalida fuissent; ten-
dentibus percussorum amicis, et concedente Antonio.
Sed et illud expresserunt veteranorum centuriones tri-
bunique, uti de præmiis suis atque coloniis nominatim

referretur; hic etiam, quasi per metum, cedente Antonio, Cic. ad et demonstrante, 'cum præsidium senatus non habeat, Att, XIV. nihil denegari posse armatis.' Inter hæc postulantibus 14.

patribus, * uti concordiæ ineundæ exemplum consules

darent, quemadmodum et consilium dedissent,' depositis
Cic. Phil. inimicitiis in gratiam redierunt: et ex eo die Antonius
1.13. Dio. collegam consulatus sui Dolabellam agnovit.
Appian. 85. Senatu dimisso, L. Pisonem circumsteterunt qui-

dam, ne tabulas testamenti Cæsaris proferret, neve palam
sepeliret mortuum, rogitantes: ne forte quid inde nova-
rum rerum exoriretur. Negantem inde presserunt acrius,
minas intendentes, si propter eum dissiparentur tantæ
opes, quas publicas esse oporteret, tyrannum fuisse Cx-
sarem subinnuendo.

86. Igitur Piso consules altissima voce testatur, pa-
tres nondum digressos iterum cogi petiit. Rem enim
sane magnam incidisse: quando ii qui tyrannum oppres-
sum esse pugnent, tot exoriantur pro uno tyranni. Sepe-
liri pontificem maximum vetant," et testamentum profe-

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

11 Nolunt Cler. Luctant reliq. edd. ante Crev.

& Græcum verbum usurparit am- fuisse, un uomoskokeiv. Mureti nestiam! Accuratissimæ Cicero. argumenta recenset, et adoptat nis editiones non habent vocem celeberrimus apud nos Demo. amnestiam. Sed et Murelus, l. 11. sthenis interpres Torellius in Variar. Lection. c. 15. multis potis ad orationem Æschinis in probat propriam hac in re apud Ctesiphontem. Crer. Athenienses loquendi formulam

« IndietroContinua »