Immagini della pagina
PDF
ePub

renti minantur, et bona interfecti publicare pergunt. Belli vero homines, qui sibi ab eo tributa firma esse rataque postulant; et quæ suo jure decrevit de suis rebus, irrita esse jubent! Neque hoc Brutus aut Cassius, sed ii nimirum faciunt, qui cædis illis auctores extiterunt. Ceterum sepultura quidem Cæsaris in vestra potestate est, testamentum autem in mea: neque commissum fidei meæ prodam, priusquam et me aliquis occiderit.' His obtestationibus, et quia multi lucrum sperabant ex testamento, facile inducti patres, et testamentum proferri a Pisone debere, et ipsi Cæsari funus publicum’decreverunt.

87. Hæc cum vix acta prius, quam nuntiata in Capitolium essent, Brutus et Cassius per internuntios excitarunt plebem: multisque eo concurrentibus, concionari Brutus in hanc sententiam cæpit : « Qui vobiscum heri in foro egimus, Quirites, iidem nunc hoc agimus loco, non tanquam ad asylum confugientes, nihil enim peccavimus; neque tanquam ad arcem, qui nos nostraque omnia vobis permittere non recusamus; sed periculo Cornelii Cinnæ moniti, quem audacia nonnullorum improviso eodemque indigno casu pæne consumsit. Audimus autem esse quorum vocibus et sermone pro perjuris atque turbatoribus pacis traducamur: eoque vos accivimus, coram quibus nos purgaremus, quemadmodum salva libertate, de ceteris etiam, quæ ad rempublicam pertineant, vobiscum agi jus est.

Nos equidem C. Cæsari, cum e Gallia exercitum contra rempublicam eduxisset, eoque bello defensorem libertatis Cn. Pompeium, multosque deinde præstantissimos viros in Africa Hispaniaque sustulisset, eoque nomine suo capiti non sine causa metueret, fidem jurejurando dedimus, non fore præteritarum injuriarum memores. In futurum omne tempus servituros, neque dedimus fidem; neque, si exegisset, dedissemus. Quis enim, qui vere quidem sit Romani sanguinis, non mori, si fieri posset, millies malit? Hactenus igitur obligati Cæsari fuimus. Idcirco siquidem Cæsar postea nihil contra libertatem nostram molitus est, pejeravimus. Sin vero

88. •

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

neque magistratus, neque provincias, nec exercitus, aut ullam reipublicæ partem senatui populoque Romano reddidit, sed suo unius arbitrio constituit omnia, Sylla deterior, qui tamen aliquando satiatus malis publicis dominationem deposuit: quæ non dicam species, sed quæ omnino spes superfuit libertatis ?

89. • Dicet aliquis, fuit quidem vindicandæ vobis lie bertatis causa justissima : sed sacrosanctum occidere non debuistis. An igitur, si æquum utrimque jus esset, aliquem gaudere fas est beneficio legis, quam ipse violarit prior ? Sed et causa longe est dissimilis. Cæsetius et Marullus qua potestate fuerunt? Nempe tribunicia, quam antiquissimæ leges jurejurando majorum confirmatæ sacrosanctam esse jusserunt. Sed hos in exilium exegit Cæsar indemnatos, quos, dum illa potestate fungebantur, ne in jus quidem vocare fas erat cuiquam. Et illi tamen haud dubie sacrosancti. Cæsar, quia voluit, quia coëgit armis ac terrore tot interfectorum civium, sacrosanctus fuit. Voluntatem igitur suam vimque accuset, quæ dare ei hunc potuerunt honorem, tueri non potuerunt.

90. ' Sed forte semel ira elatus sic peccavit Cæsar. Infirma defensio ! nec enim cuiquam sic licet esse irato, ut patria jura subvertat, tollat religiones, piaculo civitatem obliget. Sed ne vera quidem esset. Quis enim Q. Metello tribuno plebis minitatus est mortem? Cæsar profecto : nec ab ira tum quidem, sed effracturus ærarium, et rapiendæ publicæ pecuniæ causa. Desinant igitur exprobrare nobis perjurium, quos neque obstrictos fuisse ulla religione apparet, quin quod fecimus, faceremus; nec eam qua fuimus obstricti, ullo pacto violasse. Non enim præteritorum maleficiorum a Cæsare pænas exegimus, quæ erant jurejurando remissæ: sed importunum tyrannum, nec dominationem nisi cum vita positurum, ob ea quæ postea peccarat peccaturusque erat innumerabilia, cervicibus oppressæ civitatis depulimus.

91. “Taceo jam plerisque videri, ne jusjurandum quidem tyranno datum servari oportere : quod cum eo nullum esse possit commercium vel humanitatis vel religionis, qui divina atque humana omnia pervertit. Quod igitur,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

aiunt, postea reperiemus jusjurandum satis firmum atque
efficax, ad certæ stabilisque pacis fiduciam ? Quid enim
jurejurando opus est, nihil præter civilia cupientibus ?
Quando patres nostri majoresque tali aliqua causa jura-
runt? Non enim habebant opus : et inusitatam hanc
cautionem novissimus demum tyrannorum excogitavit ti-
mor. Licet igitur sane res tota tollatur; etenim probis
et modestis supervacua est hæc cura ; regnum affectanti-
bus infirma et vana. Nec enim tu, Capitoline Jupiter,
siris, vosque ceteri Dii, liberæ civitatis tamdiu custodes
atque præsides, uti hic populus regem unquam vel juratus
ferat! Neque pænitet ista hoc quoque tempore profiteri,
quo nondum satis liquet, quid aut patriæ futurum sit, aut
nobis. Sed et profitebimur indesinenter, neque ullo tem-
pore potiores privatas rationes publicis habebimus.

92. Cujus quidem rei putamus evidentissimum modo
documentum edidisse. Cum enim liceret securis honori-
bus frui, perire in liberata patria, si quidem ita cordi fu-
isset Diis, quam in oppressa magistratum gerere malui-
mus. Sed adversarii satis intelligunt, de jure sibi minime
æquam nobiscum disceptationem esse. Ad alias confu-
giunt artes, et maxime quærunt invidiam nobis facere
apud veteranos. Quo ex genere si qui adestis, quæso
vos, significate.'

93. Significantibus multis, · Bonum factum, inquit,
quod inter alios cives hic quoque numerus veteranorum
venit. Ad vos igitur orationem converto, vosque, sicuti
cum ceteris civibus omnia vobis patriæ coinmunia benefi.
cia sunt, ita amorem quoque et affectum communicetis
hortor. Vos ab initio non Cæsar delegit, nec enim po-
tuit; sed respublica vos dedit Cæsari, quibuscum populi
Romani hostes coërceret. Justis illis et legitimis bellis
meruistis certe præmia, et iniquus sit, qui adimat. Dein-
de contra voluntatem vestram, sed quasi sacramento de-
vinctos, adversus patriam et defensores patriæ duxit.
Quibus ex bellis, si hæc vobis sola bellata essent, petere
præmia vos etiam ipsos, opinor, puderet: sed Gallici sunt
et Britannici labores, quorum vobis laudem atque merita,
neque tempus ullum, nec invidia abrogabit.
Delph. et Var, Clus,
Lirius.

15 T

2:2

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

94. Sed neque vos aversabimini pro his præmia, qualia majores nostri concedere consueverunt. Illos enim novimus sociorum aut aliorum innocentium possessiones non attigisse : ne hostibus quidem superatis totum eripuisse agrum ; sed parte ademta deduxisse colonos, ut in officio victi continerentur. Quod si forte angustior quam pro numero colonorum ager erat, dividebatur publicus, aut a volentibus emebatur pecunia. Hac quidem ratione, cum vis imperii penes populum esset, sine querela cujusquam, in colonias deducebamini.

95. • Nuper demum L. Sylla, et postea Cæsar, patriam, tanquam hostilem urbem, armis captam, armis retinere necessum habuerunt. Itaque satellitum et custodum egentes, neque missionem vobis dare voluerunt, neque publicum saltem agrum dividere; sed neque pretium qualiscumque solatii causa numerare possessoribus, quanquam abundabant pecunia ex vectigalibus publicis et hasta : verum Italiam omnis expertem delicti prædonum more spoliarunt agro, focis, aris, sepuleris, quæ nec externis ademimus justo bello subactis, decimis tantummodo frugum contenti. Sic igitur vestrorum civium bona vobis divisa sunt: eorum, inquam, qui Cæsaris ipsius auspicio, vobis commilitonibus, bello Gallico tulerant arma; qui vos proficiscentes in expeditionem deduxerant; qui pro incolumitate vestra atque victoria vota fecerant.

96. Et deducti quidem estis sub signis, densisque ordinibus, ut appareret non ad quietem vos, sed in aciem venire ; paratos ad inferendam injuriam, neque ab aliorum insidiis tutos. Neque enim fieri potest, ut quibus agri sui per vim ablati sunt, eos, diutius quam necessum sit, penes injustos possessores esse patiantur. Unde liquido apparet, quo consilio sit hoc a tyrannis factum. Non enim profecto, vos uti agros haberetis, (dari enim aliunde citra injuriam poterant,) sed ut vos intelligentes multis esse odio, fidi defensores essetis ejus imperii, cujus auctoritate vestræ possessiones defenderentur. Hoc enim unum satellitibus adversus dominantes est fidei vinculum, ut contracta ex communibus delictis pericula communi etiam Marte operaque propulsent.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

97. Videte igitur quid inter illos nosque intersit. Illi, quorum acta valere contra justitiam utilitas vincit, effecerunt ut alii vobis suspecti, vos aliis invisi essetis. Nos, quibus qui nunc sunt in republica principes incolumitatem dicunt clementiæ et misericordiæ causa concedere, hoc agimus ut eorundem omnium non modo secura vobis, sed etiam tuta sit possessio. Fallimini, si vestris armis fiditis, et omnia putatis esse in præsenti potentia. Tempus varie versat res humanas, et occasionem sæpe præbet infirmioribus adversus robustissimos. Pereant qui morem tam illiberalem reduxerunt in vitam, quique inductum retinent, ut potentiori quidlibet liceat! et profecto perierunt. Etiam crocodilum, tam et validam et astutam bel. Solin.c. 35. luam, contemtum animalculum ichneumon dormientem interimit. Ne quis tantis viribus tantaque vigilantia sit prædo, quin sæpe non aliorum modo prædonum insidiis pateat, sed eorum etiam quos spoliavit. Nisi jure et amicitia nos nostraque muniamus, nihil nobis unquam certum aut quietum erit.

98. “Nos igitur, qui pro communi libertate facinus pulcherrimum soli fecimus, primos allaborare convenit, uti recuperatum munus ad omnes ex æquo cives communi lætitia fructuque perveniat. Igitur et quæ accepistis confirmamus, et, quo vobis propria sit ac justa possessio, quamprimum per reipublicæ necessitates poterit, enixe dabimus operam ut prioribus dominis pretium ex ærario solvatur. Ita nobis atque reipublicæ præsentia, quæ testamur, numina, quicquid optimo proposito fecimus, bene évenire jubeant.'

99. Hæc oratio valde mitigavit animos : præsertim ubi, Appian. missis etiam in forum tabulis, eadem scripto polliciti sunt. Jamque unus omnium sensus erat, “ fortissimos et reipublicæ amantissimos viros dignitati suæ restitui oportere.' Sed invitantibus ad descendendum Bruti Cassiusque re- Dio. sponderunt, ‘facturos, simul tuto possent.' Igitur obsi- Appian. des in Capitolium mitti placuit: missique parvulus An- 1. 13. et 11. tonii filius cum M. Lepidi liberis. Lepido ulcisci Cæsa- 36.

Vell. 11.58, rem animus fuerat. Sed destitutus a militibus otium et Plut. Anconcordiam spectantibus, nihil audebat: et suadebat An-ton.et Brut.

Div.

Cic. Phil.

« IndietroContinua »