Immagini della pagina
PDF
ePub

Appian.

Dio.

tonius, præsentibus acquiesceret, ipse minime cupidus pacis; sed ne Lepidus armatus, se infirmo, unus omnia posset.

100. Descendentibus e Capitolio applausum atque acclamatum est: et consulibus, nescio quid, incipientibus dicere, postulatum, uti prius dextras darent invicem atque reconciliarentur.' Inde metus incessit consules, ne paulo post percussorum factio majores quam ipsi vires obtineret. Salutarunt tamen omnes invicem, complexique sunt comiter et ab Antonio Cassius, a Lepido affine Brutus ad Plut. Brut. cœnam invitati. Ceteros etiam, ut cuique familiaritas aut necessitudo erat, alii senatores exceperunt. Ibi Cassium, inter convivalium sermonum simplicitatem interrogatum ab Antonio, 'num adhuc pugionem haberet sub ala;' respondisse ferunt, Et acutissimum quidem, si Plut. Brut. et tu affectas tyrannidem.' Postridie, simul atque illuxit, senatus est habitus, præsentesque Brutus et Cassius ceterique laudati sunt, iisque provinciæ decretæ, quas eis CæAppian. sar ex prætura destinaverat, Macedonia et Syria. Sed et Asia Trebonio, Bithynia Cimbro decreta. Galliam Cisalpinam D. Brutus ex destinatione Cæsaris retinuit.

Liv. III.

Plut.

Cic. ad

Att. XIV.

10. et 14. Lactant.

I. 15.

Plut.

Sueton.

101. Hactenus omnia satis composita atque serena apparuerunt. Sed celeriter, unde non expectabatur, mota tempestas, novis turbinibus atque procellis inhorruit. De testamento itemque sepultura Cæsaris agebatur. Cassius utrique repugnabat vehementissime, ratus quod res erat, perisse causam, siquidem ille funere elatus esset; et L. Pisonis atque L. Cæsaris sententiam laudabat, qui nuper cum eadem de re quæreretur, quanquam alter socer defuncti, alter gentilis esset, funus fieri vetuissent: si tamen ea Pisonis sententia fuit. Ceterum Brutus, ingenio mitis et moderatus, utrumque permisit.

102. Testamentum igitur allatum, quod proximis IdiCæs. c. 83. bus Septembribus in Labicano suo fecerat, demandaveratque maximæ Vestali, L. Pisone postulante, in domo Antonii consulis aperitur. Scripserat hæredes sororum nepotes C. Octavium ex dodrante, L. Pinarium, Q. Pedium ex quadrante reliquo in ima cera C. Octavius in nomen adoptabatur: pluresque percussorum in tutoribus

Vell. 11. 59.
Appian.

Cæs.

filii, si quis sibi nasceretur, nominabantur. D. Brutus Dio. Plut. etiam in secundis hæredibus scriptus erat: quæ res valde Sueton. miserabilis 11 est visa, hujus potissimum consilio occisum Dio. fuisse, quem tantopere dilexisset. Ut vero populo Ro- Appian. mano hortos circa Tiberim cum signis atque tabulis publice legatos acceperunt, et viritim sestertios trecenos; " lucri dulcedine convulsi et mutati, Cæsarem injustissime pro tyranno vituperari' exclamarunt, quo nemo fuisset patriæ civiumque amantior.'

103. Idcirco Cæsaris corpus in forum a Pisone illatum magna multitudo cum armis circumdedit: positumque pro Sueton. rostris est in aurata æde ad effigiem templi Veneris Genitricis fabrefacta: intra quam lectus eburneus erat, auro ac purpura stratus, quem magistratus et honoribus functi întulerant; et ad caput tropæum cum prætexta in qua fuerat occisus. Indictum erat funus in Campum Martium, ibique rogus exstructus. Igitur præferentibus munera (quia suffecturus dies non videbatur) præceptum, 'ut, omisso ordine, quibus quisque vellet itineribus, eo deportaret.' Magna ibi comploratio orta, querelæque Appian. proruperunt, senatusconsulti quanquam recentis imme

mores.

104. Quam inclinationem populi ubi M. Antonius vi

dit, laudationis loco pronuntiavit per præconem senatus Sueton. et consultum, quo divinos ei humanosque honores omnes Appian. decreverat. Ipse perpauca a se verba addidit: ut unumquodque ex senatusconsulto recitabatur, augens extollensque ad miserationem et invidiam. Cum senatusconsulto 'pater patriæ ' appellaretur, En,' inquit, pietatem qua tractatus est hic patriæ pater.' Ad mentionem sacrosancti, qui nemini violabilis, sed et aliis perfugio esse deberet,' exclamavit, Enimvero non alius ad hunc confugiens, sed ipse hic sacrosanctus occisus est. Quos ille profecto honores neque jussit unquam, neque petiit. Nos

12 Ita ex Appian, emend. Crev. pro mirabilis in edd. præcc.

m Sestertios trecenos] Marcam argenti nostratem 1. unciam 1. grossos 3. Crev.

1.

vero illiberales, qui honores ejusmodi dedimus, ut volunt, indigno nec petenti. Quanquam vos, o fidi cives, hic quem etiam mortuo habetis, honor, ab hoc crimine satis liberat.' Prælecto deinde jurejurando, quo se pro salute ejus astrinxerant omnes, execrabilemque esse jusserant, qui non vindicasset petitum insidiis; contentissima voce, manuque ad Capitolium sublata, Juravi,' inquit, Jupiter Diique ceteri, et paratus eram ulcisci. Sed quando hæc potius decerni e republica visum est patribus, precor ut sint utilia.'

[ocr errors]
[ocr errors]

105. Tumultuantibus ad hæc verba senatoribus, nec enim obscure petebantur, ad leniendam offensam subjecit: 'Sed oportet, Quirites, existimare, Deorum hanc potius invidiam, quam mortalium factum fuisse; magisque de præsentibus quam præteritis esse solicitos. Magna enim nos pericula circumstant, et, si iterum ad arma itur, omnis reliqua nobilitas periit. Quod igitur superest, hunc Deorum numero ascriptum destinata pompa deducamus, laudes lacrymasque debitas persolvendo.'

106. Hæc locutus, veste raptim more fanatici cujusdam subducta, accinxit sese, lectumque subinde aperiens et introspiciens multa querebatur. Postremo sanguinoQuint. vi. lentam Cæsaris vestem conto sublatam explicans, indigPlut. An- namque viri necem miseratus, populum veluti furore quoton.et Brut. dam inflammavit. Accesserunt deinde inter ludos ex Sueton. et poëtis accommodatæ ad hunc casum voces; mirificeque commovit animos illud a Pacuvio: Men' servasse, ut essent qui me perderent!' quod interfectorum plerique, cum fuissent in Pompeianis partibus, Cæsaris beneficio non vitam modo fortunasque suas, sed etiam dignitatem retinuerant.

Appian.

Appian.

107. Sic affectos nova etiam species adjecta insaniores fecit. Corpus ipsum in lecto jacens conspici non poterat. Sed simulacrum ex cera confictum pari magnitudine machina quadam extolli ex eodem lecto poterat, tria et viginti vulnera repræsentans, iisdem locis quibus percussum corpus fuerat.

108. Ibi vero nemo se continuit amplius. Pars eum Sueton. et in Capitolini Jovis cella cremare destinabat; alii faces

Dio.

Appian.

&c.

ingerebant curiæ, in qua occisus fuerat, eo corpus illaturi, nisi metu ne una theatrum et templa arderent, sacerdotes prohibuissent. Cum repente duo quidam gladiis Sueton. succincti, ac bina jacula gestantes succenderunt lectum Dio. Appian. in foro, ubi regia quondam fuerat: confestimque cir- Sueton. cumstantium turba cum subselliis tribunalia, mensasque Plut. Cæs. nummulariorum, et quicquid lignorum in foro erat, cum ipsa funeris pompa donisque conjecerunt in rogum. Deinde tibicines et scenici artifices vestem, quam ex in- Sueton. strumento triumphali, funeris condecorandi causa, acceptam induerant, sciderunt, injeceruntque flammæ; et veterani arma, quibus exculti celebrabant funus, nonnulli coronas etiam et dona militaria; matronæ insuper pleræque ornamenta sua, quæ gerebant, et liberorum bullas atque prætextas. Hac flamma domus L. Bellieni defla- Cic. Phil. gravit: multaque et alia vicina foro ædificia corripuisset 11.36. ignis, nisi milites restitissent, consulumque jussu quidam perditorum, qui dolo augebant incendium, de rupe Tarpeia præcipitati essent. Nec ideo minus plebs accensis e Appian. rogo facibus ad domum Brutorum et Cassii ceterorumque Sueton. cucurrit, easque oppugnavit, et, vi rejecta, minitata est &c. postridie cum armis affore.

Dio.

Plut.Cæs.

Appian.

109. Sic sævienti forte se Helvius Cinna tulit obviam, Sueton.

Cinnam adesse,'

Dio.

et Brut.

extremum officium persoluturus amico, quem uri in foro Appian. audiverat, quanquam valetudine infirma, et proximæ Plut. Cæs. noctis dira quiete territus. Visus erat invitari a Cæsare, et cum renueret, arrepta manu trahi. Erat multitudo infensissima Cinnæ Cornelio, qui nuper graviter erat in Cæsarem concionatus. Igitur audito tanto furore concitata est, ut frustra testantem, sibi nihil commune cum illo præter cognomen esse,' ferarum Val. Max. more discerperet, caputque præfixum hastæ circa rogum ferret. Ea causa fuit C. Cascæ, qui et ipse tribunus Dio. plebis erat, libellum proponendi, sibi et Servilio Casca parricidæ cognomen idem, mentem longe diversam esse.' Ob hunc tumultum edixerunt consules, ne quis arma ferret, militibus exceptis.' Atque ita cædibus finis est impositus.

[ocr errors]

110. Interea reliquiæ Cæsaris a libertis in monumen

Ix.9.

II. 42.

Appian.
Dio.
Sueton.

Cic. Phil. tum illatæ sunt: in loco busti populus aram excitavit. Columna quoque erecta est prope pedum viginti ex marmore Numidico, inscriptumque, Parenti Patriæ.' Et hic loci sacrificare, libare, vota suscipere, controversias quasdam interposito per Cæsarem jurejurando dirimere instituerunt.

Appian.

Liv. Epit.

masc. de

Instit. Aug.

111. Hæc, auctore quodam Amatio, humillimæ sortis Civ. 1. III. juvene, facta, sed qui se C. Mario C. F. progenitum feNic. Da- rens, apud turbatam et credulam plebem plurimum posset. Nam et, vivo adhuc Cæsare, eo audaciæ venerat, ut venienti in Urbem Octavio cum magno agmine, in quo et matronæ quædam erant necessariæ Cæsaris, ad Janiculum Occurreret. Quo tempore adolescentulus ille magnum sane prudentiæ specimen edidit.

112. Magnopere instabant ei qui cum Amatio venerant, ut eum pro cognatione quæ Mariis cum familia Cæsarum esset complecteretur. Dubitabat quid faceret Octavius: admitteret, quem sciret ab Atia matre sua, atque a matertera repudiari? Rejiceret igitur tanta stipatum manu testimonium ei generis ferentium, et maximo favore hominum elatum ad minime spernendam potenVal. Max. tiam? Quippe coloniæ veteranorum complures, et municipia splendida, collegiaque fere omnia patronum adoptarunt: et paulo ante, cum reversus ex Hispania Cæsar populum in hortos suos admisisset, proximo intercolumnio propemodum æque frequenter atque Cæsar fuerat salutatus. Tandem lenibus verbis, ad se minime pertinere Damasc. judicium de tantis rebus,' respondit: Cæsarem, uti rei Romanæ, ita et familiæ suæ principem esse: hujus voluntatem sibi pro præcepto fore. Interim integra omnia

IX. 15.

Nicol.

Val. Max.
Cic. ad

servaturum.'

[ocr errors]

113. Sed Cæsar, comperto Hierophilum ei nomen, artem veterinariam esse, nolente causam ejus suscipere Att.x11.49. Cicerone, extra Italiam decreto relegavit. At is post necem ejus redierat, validaque manu cinctus, metum non interfectoribus modo, sed universo senatui maximum injiciebat, de interficiendo eo consilia agitare creditus.

Val. Max.

Cic. ad

114. Igitur, legatione impetrata libera, multi ex Urbe Fam. x1.1. discedebant, alius alio et qui provincias habebant a

« IndietroContinua »