Cæsare, proficiscebantur. Brutus autem et Cassius præ- Dio. 115. Sed ærarium privatum, quod interfectoribus con- Corn. Nestitui ab equitibus Romanis quidam excogitaverant, T. pos in Vita Att. 116. Sed et in senatu per eosdem illos dies, Antonio Cic. Phil. Dio. mentionem ejus fecissent, quive magistratum eum acce Appian. pissent; præmiis quoque constitutis, si quis horum aliquem occidisset. Cum ob hæc laudibus omnium Antonius in cælum efferretur, æmulatione accensus Dolabella, Cic. Phil. per absentiam collegæ, tumultuantem subinde plebem 1. 2. et ad Att. XIV. acerrimis suppliciis repressit, liberos homines de saxo 15. et 16. dejici jubens, servitia in crucem tolli. Sed et columnam, perte 1, 1. et 13. ne qua et 11. 36. 5378 LIBRI CXVI. SUPPLEMENTUM. Civ. II. Sueton. aramque Cæsari positam evertit, solumque sternendum locavit. At hæc omnia brevi sunt in contrarium versa : Appian. eodemque loco templum postea exstructum in Deorum numerum relato. Hoc primum Romæ impiæ stoliditatis Cæs. 88. exemplum fuit: a quo postea manavit mos absurdissimus Appian. defunctos imperatores appellandi Deos, quos vivos ne reges quidem appellari majorum gravitas tulerat. Sueton. 117. Hunc exitum vitæ C. Cæsar sexto et quinquaPlut.Cæs. gesimo ætatis anno habuit: vir Alexandro Magno haud Appian. immerito conferri solitus, maximi vigoris ad omnia, qui Plin. vil. perficere, quod vellet, posset : hoc miserior, quod non Sen. Nat. voluit meliora, dubiumque reliquit, utrum eum nasci, an Quæst. v. vero non nasci reipublicæ magis profuisset. Generis hu mani profecto pestis fuit crudelissima: qui pugnis quinPlin.vir. quaginta duabus, quarum multo majorem partem sola 25. et So- ductus ambitione decertavit, undecies centum et nona ginta duo millia hostium occidisse fertur, non computatis civium infinitis millibus, quorum referri numerum vetuerat. Civ. II. 25. 18. lin, c. 6. 1. Occiso Cæsare, cum, immenso interfectorum errore, potius sublata receps respublica, quam restituta vetus esset; spe, metu, solicitudine, rumoribus omnia miscebantur. Quibus dominatio lucro fuerat, assertores ejus respicere, fovere, etiam incendere. Quanquam id palam præ se ferebat nemo. Lepidus et Antonius amicos magis Cæsaris quam ultores profitebantur, nec ipsi fidentes invicem, et nescii quorsum evasura præsentia forent; si casus daret, non ausuri leviora, quam Cæsar concupiverat. Percussores facto suo læti, patrumque laudibus erecti, dum ad honestatem retulisse omnia videri volunt, negligentiores erant in comparandis ad fortuita præsidiis. 2. Senatus discors, et plerisque omnia alia quam rempublicam spectantibus, vindicatam ordini dignitatem gratulabatur magis, quam usurpare noverat: pars magna otium, alii privatas rationes spectare: nihil in plerisque gravitatis, nihil in reliquis potentiæ esse. Cæsaris veneratione, hunc unum anteferre omnibus ; ceteros despicere : bellis civilibus contemnere senatum, odisse patriam, facere injurias, vim et arma minitari didicerant. Plebs olim corrupta, seque et rempublicam venalem habere docta, rerum ceterarum æque imperita ac Milites magna 89. negligens, turbulentis vocibus strepere. Pauci omnium ordinum boni, præsentia mala deflere magis, quam emendare poterant. Quidlibet tamen potius evenit, quam quod expectabatur : ut neque respublica pristinum statum recuperaret, neque ulli horum, qui hominum opinione do mini destinabantur, succederet. Appian. 3. C. Octavius civilium simul atque militarium artium Civ. III. studiis sextum jam mensem vacabat, magistro dicendi Sueton. Aug. 8. et usus Apollodoro Pergameno, quem jam grandem natu ex Urbe secum Apolloniam Taulantiorum eduxerat, præPlut. Brut. Dio, XLV. missus ab avunculo ad Geticum bellum. Circumcirca Vell. 11.59. legiones erant collocatæ, imperatorem expectantes, quem longinquos hostes cogitantem interim domestica fraus absumserat. Id ubi compertum est, pro atrocitate rei gravis orta consternatio, et ex proximis hybernis concursus triAppian. bunorum et centurionum ad Octavium fuit, suam miliSueton. tumque operam offerentium. Nec spernendam SalvidieAug. 8. Vell. nus et Agrippa judicabant, æqualium familiarissimi. Sed ipse, licet in puerilibus annis, eximia prudentia, nihil moliri rerum atque amicorum incomperto statu certus, ad Urbem Appian. properavit: matris insuper et Philippi vitrici literis con firmatus, quibus eadem placebant. 4. Igitur, trajecto Adriatico mari, Lupiam petiit, propinquum Brundisio oppidum, incertus adhuc quemadmodum animati milites essent, qui eo præmissi a Cæsare fuerant. Ibi de testamento Cæsaris et adoptione sua, itemque populi ob interfectum Cæsarem dolore factus certior, quanquam propinquis dissuadentibus, cernere hæreditatem statuit: et, præmissis qui specularentur, numne aliquis ex percussorum numero, sibi quoque metuendus, Brundisii esset, postquam omnia tuta cognovit, eodem profectus est. Exiverunt obviam legiones, magnaque exceptum lætitia in oppidum deduxerunt. 5. Hinc ille confirmatus, adire hæreditatem, et nomen Dio. asciscere Cæsaris non distulit: hujusque favore paucos Jul. Obseq. intra dies et firmam militum manum, et pecuniæ vim haud Appian. spernendam adeptus est, confluentibus ad eum, qui profecturi Brundisio in Macedoniam fuerant, quique cum ære publico veniebant e transmarinis provinciis. Satis hinc munitus adversus vim apertam, sed, ut in nova amicitia, suspectans suos, cum frequenti comitatu proficisci cæpit. 6. Municipiorum non erat omnium idem favor : sed veteranorum ubique summa studia, vindictæ se offerentium, incusantiumque negligentiam Antonii, qui scelestissimum facinus inultum sineret. Cæsar hos collaudans, opperiri tempora sua quietos jussit. Ita per Neapolitanos fines Cic. ad profectus, in villam Philippi vitrici, et cum eo ad Cice- Att. xiv. 10.11. 12, ronem in Cumano suo agentem venit. Et facile consensum Plut. Cic. est inter hos, ut mutuam sibi operam pollicerentur: Cæsar adolescens militum studio firmior, sed urbanæ opis indigens, patrumque favorem adjungere cupidus, quos Cicero unus omnium maxime facundia et auctoritate modera, batur; Ciceroni vicissim adversus arma Antonii armis erat opus, quibus salutem suam defenderet. Interea enim et rixa ei cum Antonio inciderat, et multa facta in Urbe erant, quæ rerum totam faciem insigniter commutarent. 7. Quippe M. Antonius ad quælibet consilia perinde facilis, mire miscebat boni malique civis indicia; multa e republica, multa contra patriam factitando, et vicissim his illisque carus aut invisus. Sed tum acri studio partes Appian. tueri optimatium videbatur. Quippe • de revocando Sex. Dio. Pompeio' retulerat, utque pro paternis ei bonis bis mil- Vell. 11. 73. lies de publico daretur: utque maris imperium ei conce- Appian. deretur, quale pater habuisset.' Ob hæc collaudatus a Cicerone et reliquis patribus, cum infensam habere plebem videretur, auctoritate senatus armatum comparare præșidium cæpit. Quo initio reversus ad ingenium, hunc delectum instituit, ut numero militum atque genere formidolosus, senatum non jam pro Antonio, sed sibi, timere cogeret. Jam enim habebat ad sex millia : neque pro » Bis millies) Priores editio- tiis : unde efficitor drachmas nes quingenties, ut et interpres 50000000 æquiparari sestertiis Appiani ; sed manifesto er minoribus 200000000, sive bis rore. Appianus enim drachmas millies sestertio. Porro bis mil. 50000000 decretas esse Sexto lies nostro pondere æstimatum Pompeio scribit. Drachma au redit ad marcas argenti nostratem æqualis est qualuor sester. tes 781250. Crev. |