Immagini della pagina
PDF
ePub

Plut. Anton.

Att. XIV.
Dio, XLIV.
Appian.
Dio.

miscue, sed ex iis qui duxerant ordines, aut aliquo insigniori facinore clari erant, legebantur. Senatui metum fasso respondit, dimissurum hos esse, simul atque populus conquiesset.'

8. Interim cum et commentarios Cæsaris haberet domi, et scribam ejus Faberium sibi obsequentissimum, (nam et Dio, XLIV. Vell. 11.60. abiturus ad bellum Cæsar multa ad Antonii arbitrium reAppian. jecerat,) his ad stabiliendam suam potentiam abutebatur, Cic. pas- quos volebat ab exilio revocans; regibus civitatibusque, sim in Phil. et Epist. ad sed et sui præsidii primoribus, beneficia dispensans; quosdam et in senatum recipiens: quarum rerum omnium invidia penes defunctum, gratia penes Antonium erat. Idem ut M. Lepidum beneficio devinciret, regimen sacrorum, quod in illa confusione rerum ipse potuisset intercipere, illi dare statuit. Sed id quo facilius consequeretur, lege lata sacerdotum comitia populo ademta transtulit ad pontifices. Ita, re in paucorum redacta potestatem, in ceteris quoque solennibus nihil ferme pristini moris servans, quasi Vell. 11.63. furtim paratis suffragiis M. Lepidum pontificem maximum Liv. Epit. Appian. renuntiavit.

9. Hinc nova percussoribus solicitudo. Igitur, missis ad amicos nuntiis, D. Brutum, qui tres habebat legiones, intentum esse, Trebonium in Asia, Cimbrum in Bithynia, quantas possent pecunias cogere jubebant. Ipsos consilii incertos diversæ causæ tenebant. Manerent in Urbe? Facere cum periculo viderentur. Exirent? Nondum tempus eundi in provincias venerat; et, si prius egrederentur, fugæ similis futura erat profectio. Igitur senatus, salutem atque dignitatem virorum æqualibus studiis conservare pronus, frumenti eis procurationem imposuit. Et, quia prætor urbanus Brutus erat, Antonio referente, leAtt. xv. 9. gibus est solutus, si ab Urbe plus quam decem dies abfuisset.'

Cic. ad

Cic. Phil.

II. 13.

Appian.

10. At his ex Urbe digressis, Antonius moliri multa instituit, Syriam provinciam appetens, destinatam Cassio: deinde, quia sibi paratum esse adversarium Dolabellam sentiebat, eo vertit, ut huic persuaderet eam pro

• Sacerdotum comitia] Dio habet pontificis maximi comitia, Toy αἵρεσιν τοῦ ἀρχιερέως. Crev.

vinciam petere, suum auxilium pollicitus. Sic, rogatione
ad plebem lata, nec enim impetrari ab senatu potuisset,
res confecta: frustra obnuntiante tribuno plebis Aspre-
nate, quem senatus subornaverat, sperans Antonium quo-
que, ut augurem, et Dolabellæ nuper infensissimum, occa-
sione oblata usurum.
Sed ille, graviter correpto Aspre-
nate, mitti tribus in suffragia jussit. Cum provincia bel-
lum quoque Parthicum datum, et legiones quæ, ejus belli
causa, præmissæ in Macedoniam fuerant.

11. Dein Antonius Macedoniam provinciam petiit. Nec fuit difficile negotium, victis in Dolabellæ causa omnibus quæ obstiterant. Ex his rebus apparuit, bona fide cum collega reditum in gratiam ab Antonio esse, qui non modo Parthicum ei bellum demandandum curasset; sed et in illius gratiam exarmasset Macedoniam, quam ipse habiturus provinciam erat. Ut tamen commutatæ potius provinciæ, quam ademtæ Pompeianis viderentur, senatus obtinuit pro Syria C. Cassio Cyrenen, pro Macedonia Plut. Brut. M. Bruto Cretam dari.

12. Hæc Octavio nuntiata sunt apud Tarracinam: quo Appian. magis sibi properandum in Urbem judicavit: ominibusque Liv. Epit. prosperis exceptus est. Cum enim circiter horam tertiam, Jul. Obseq. ingenti circumfusus multitudine, quæ officii causa obviam erat effusa, Romam intraret, super caput ejus, circa solis Vell. 11. 59. orbem arcus fulgentibus stellis in speciem coronæ micuit. Plin. 11. 28. Ac subinde Juliæ Cæsaris filiæ monumentum in Campo Quæst. 1.2. fulmine ictum. Dio, XLV. Sueton.

6

Sen. Nat.

Caus. Corr.

Nic. Dam.

13. Credo his quoque excitatum adolescentem, ut magno Aug. 95. animo negotium capesseret. Perseverabat enim dissua- Sueton. Aug. 8. dere Attia, cui magna erat non ut matri modo, sed ut se- Appian. veræ diligentique educatrici, apud adolescentem auctori- Auct. de tas: et accedebat cum Philippo vitrico sororius Marcellus, Eloq. c. 28. minime contemnendis adducti rationibus, quod succes- de Instit. surus erat in clarissimi ejusdem invidiosissimique nominis hæreditatem, octodecim annorum adolescens, id temporis Appian. quo tanti viri cædes impunita, percussores in honore et imperiis essent, et his omnibus suspectior Antonius, summa potentia parique superbia, qui filium Cæsaris peregre advenientem non modo adire, sed ne mittere quidem quenquam suorum voluisset.'

Aug.

14. Contra hæc omnia fixum certumque adolescenti fuit exequi destinata, neque Cæsaris necem impunitam, Vell. 11. 60. aut se in minore fortuna pati; neque committere, ut quo nomine dignus a Cæsare judicatus fuisset, eo se indignum Dio, XLV. suo judicio ipse fateretur. Consilium prima fronte calidum et audax, postquam processit (ut ab eventu judicare homines solent) pro prudentissimo vulgatum est: visusque ille quolibet juvene promtius susceptum propositum, quolibet sene cautius esse executus.

Appian.

Dio.

Cic. ad

15. Hoc tamen Attiæ monitum non sprevit, ut inter initia temperaret animo, neque rueret, nisi rebus paratis.' Idcirco in itinere confluentem ad se turbam mitibus verbis ablegando, cum mediocri comitatu accessit ad Urbem: et Att. xv. 12. postea quoque nihil ostendit se iratum percussoribus; ' nec Appian. ignorare, æquius esse ut ipse prior ad Antonium, adolescens ad virum, privatus ad consulem eat.' Postridie, C. Antonio prætore adito, professus est hæreditatem se Cæsaris adire, suscipere nomen,' idque relatum in acta publica.

Vell.
Appian.

Plut.

Anton. et
Apophth.
Rom. in
Aug.

[ocr errors]

16. Continenter deinde a foro perrexit ad M. Antonium consulem, in Pompeianos hortos: neque statim admissus, dissimulavit injuriam, placidoque et familiari colloquio petiit auxilium adversus percussores avunculi. Deinde et mentionem interposuit de pecunia, qua sibi opus ad legata ex testamento patris præstanda esset. Antonius hac oratione vehementer offensus, qui non modo depositum a Calpurnia millies sestertium P retinebat, sed insuFlor. iv. 4. per omnem, quæ ubivis esset, hæreditatem lacerabat furtis, et in præsentia respondit durius, et postea quoque legem curiatam de adoptione ferens, consulto extraxit negotium cunctis artibus: summisisse etiam tribunos plebis creditus, qui vetarent.

Appian.
Dio.

Sueton. Aug. 10. Plut. Anton. Dio.

17. His excitatus injuriis adjungere sibi plebem statuit, apud quam magna Cæsaris erat memoria, magnum odium Antonii, qui necem ejus vindicare, cum posset, noluisset. Igitur in locum Helvii Cinnæ tribunatum dissimulanter ambire cœpit, quanquam patricius, necdum senator: et per Ti. Canutium tribunum productus in concionem, os

P Millies sestertium] Marcas argenti nostrates 390625. Crev.

Att. xv. 2.

Dio.

tendit et legatam populo pecuniam, et aliam ex sua liberalitate numeraturum. Atque hoc ut præstare posset, hæ- Appian. reditatem paternam proscripsit atque vendidit, etiam inductis cohæredibus suis, ut portionem suam cederent sibi.¶ Sed illa oratio simulque ludorum apparatus valde suspec- Cic. ad tus erat optimatibus, non ignaris quorsum ista expediren- Plin. 11. 25. tur. Nec ideo minus facti sunt Veneri Genitrici, Cæsare Jul. Obseq. Octaviano sumtus præbente pro collegio, quod, adhuc Appian. vivo dictatore, institutum, metu aut negligentia supersedebat. Ab iisdem causis ludi victoriæ Cæsaris facti non Sueton. Cic. ad erant Palilibus. Et hos igitur edidit, Matio et Postumo Att. xv. 2. curantibus: sellam tamen Cæsaris auream, et coronam et ad Fam. X1.27.et28. gemmatam in theatro non posuit, Antonio et tribunis ve- Plut. tantibus. Nam et paulo antea Critonii cujusdam ædilitio Anton. munere sellam illaturo Antonius carcerem minatus est, ni rerum novarum desineret.

Dio.

Appian.
Plut.

18. Sed adolescens adversus hanc malignitatem ejus Sueton. hominis, quo vel præcipuo adjutore se usurum speraverat, generosa fuit ad resistendum constantia. Quæ subinde, Jul. Obseq. præter humana præsidia, raris quibusdam et aptis ad omen

trahi casibus confirmabatur. Inter quæ, cometen per

[ocr errors]

Plut. Cæs.

Cæs. c. 88.
Ovid. Met.

xv. 846.

Jul. Obseq.
Plin.

continuos aliquot dies spectatum ipse his verbis prodidit: Dio. His ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per Plin. 11.25. septem dies in regione cœli, quæ sub septemtrionibus est, Sueton. conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Cæsaris animam inter Deorum immortalium numina receptam: quo nomine id insigne simulacro capitis ejus, quod mox in foro consecravimus, Num. Ve adjectum est. Sed et alii potius ad gloriam Cæsaris ju- Macer ap. venis pertinere existimabant: plerique magnarum esse Serv. ad Eclog. IX. calamitatum prænuntia. Sed Octavianus, statua sine cer- 47. tamine posita, fidentior, et Julii mensis appellandi confir- Tibull.11.5. mavit consuetudinem, ut etiam ab ipso Bruto in proscrip- Cic.ad Att. tione ludorum suorum poneretur; aliosque insuper ludos, xvi.1.et 4. ob quandam Cæsaris victoriam decretos, fecit.

a Etiam inductis cohæredibus suis, ut portionem suum cederent sibi] Id non tunc videtur esse Delph, et Var. Clas.

factum, sed paulo post. Vid. c.
20. infra. Crev.

Livius.

teres. Bæb.

Dio.

Dio.

15 U

Appian.

Sueton. Aug. 10. Appian.

19. Et profecto mirari animum adolescentis convenit, qui tantas impensas tam alacriter faceret, cum Antonii malignitate et senatus varie premeretur. Nam timentes illi, ne, paternis opibus instructus, ad parem aspirare potentiam vellet, perquiri publicas pecunias, quæ fuissent penes Cæsarem, jusserunt. Sed et de agris frequentes movebantur controversiæ, aliis alios repetentibus privatim, et in publicum eos qui proscriptorum atque exulum fuissent.

20. Harum rerum judicia apud Antonium ipsum, aut collegam ejus Dolabellam, agebantur. Quod si qui et alii magistratus judicabant, Antonii præpollebat auctoritas, qui ne translatitium quidem adolescenti jus ulla in re sine pactione gravissimæ mercedis impertiebat. Quin et in cohæredes ejus similes intentabantur minæ, senatusque consultum proferentibus, quo Cæsaris acta rata habebantur, respondit Antonius, id fuisse tempori datum, ut populo tumultuanti satisfieret. Ceterum neque rebus suis carere æquum esse eos quibus ademtæ per injuriam essent, et mentem potius senatus quam verba spectari oportere. Se tamen illorum portiones relicturum, si exegissent a Cæsare, cujus lubricam ætatem nollet nimiis opibus ad suum reipublicæque periculum concitari.' Post hæc igitur Q. Pedius et L. Pinarius partes suas receperunt ab Octaviano, quo interim periculo subducerentur, mox usibus ejus libenter reddituri.

21. Horum adjutus benevolentia, toleravit immensos sumtus ludorum, omnibusque occasionibus insignem animi magnitudinem ostendit. Cum enim pecuniam, quæ ex auctione sua redigebatur, populo divisisset, et addici petentibus res suas minimo pretio juberet, quia et nummos festinabat colligere, et, propter metum judiciorum, venditionem maturabat; ea ipsa res ei magnam conciliavit hominum benevolentiam, sortem optimi adolescentis serio miserantium.

22. Postquam autem et suum patrimonium, et quicquid aliunde fuerat consecutus, sed et matris Attiæ, Philippique vitrici possessiones, tum concessum sibi a Pedio et Pinario quadrantem Cæsarianæ hæreditatis venum

« IndietroContinua »