Immagini della pagina
PDF
ePub

v. 15. et XIII. 4.

Dio.

111. 2. et v.

Att. xvi.

dandum beneficium, sed confirmandum quod dedisset Dio. Cæsar, videretur. Adjuvitque Antonius, amicus et proAppian. pinquus Lepidi, odio quoque Cæsaris inimicum ejus pa

ternum corroborans. Pompeius, deducto ex Hispania

exercitu, concessit Massiliam, ut interim quid in Urbe Cic. Phil. fieret specularetur. M. Lepido honores ab senatu habiti,

statua equestris inaurata in rostris posita, cum inscriptione præclara : mox et triumphus absenti, rebus gestis non maximis, decretus.

36. Interim ad vim et arma res spectare cæpit, cum

Antonium consulatus viribus prævalidum Octavianus Flor. iv. 3.

ætate et injuria favorabilis, et assumto Cæsaris nomine, Cic. ad oppugnaret. Idcirco Antonius A. D. vii. Idus OctoFam. X!. bres Brundisium exivit, legionibus Macedonicis quatuor 23. Dio. Appian. occursurus, ut, pecunia sibi conciliatas ad Urbem adduceCic. Phil.

ret, magno timore civitatis. Contra Cæsar in Campani8. Cic. ad am excucurrit, primumque a Calatia, mox a Casilino

veteranos evocavit, infensos Antonio, qui novos colonos 8. et 9. Vell. 11.61. superinduxerat. Sed et pecuniæ magnitudine excitabanAppian.

tur, quingenis donati denariis. Inde Capuam profectus, Sueton. Aug. 10. magna centuriata manu Samnium petiit, Calibusque, et Cic, ad Att. xvi. 8.

Teani, ceterisque municipiis, summo omnium favore ex. Appian. ceptus, paucis diebus justum exercitum coëgit promtus Dio.

adolescens. Inde consilio Ciceronis recurrens in Urbem Cic. ad Att.xvi.11. ad decem millia hominum sub uno signo, neque omnes Ann. 10.

more militiæ perarmatos, quasi præsidium suum, adCic. ad duxit. Att. xvi. 8.

37. Trepidabant urbani, hinc Cæsarem, inde AntoniAppian.

um venire cum copiis. Neutrius perspecta voluntas : et

quia nuper in Capitolio conciliatos viderant, ne hæc ex Dio.

compacto gererentur, metuebant: donec eos confirmavit Appian.

Canutius tribunus plebis profectus obviam Cæsari, et, proposito ejus cognito, prædem se offerens reipublicæ : introductoque adolescente, qui ad secundum lapidem juxta fanum Martis consederat, verba in hanc sententiam fecit, continua rabie lacerare Antonium solitus :

38. “Miro quodam fortunæ ingenio reor in hæc tempo

Tac. I.

' Quingenis .... denariis] Marcis argenti nostratibus 7. unciis 6. semuncia 1. Crev.

[ocr errors][merged small]

ra, quibus ? rempublicam extraordinaria pericula circum-
stant, extraordinarium quoque præsidium accessisse. Quis Vell. 11.64.
enim tantum aut furorem hominum, aut benignitatem Deo-
rum præscire atque prædicere potuisset? A consule pa-
triam oppugnari publicis viribus, a privato defendi domes-
ticis copiis! In illo nihil esse quod non oderis, vituperes,
timeas; in hoc omnia præclara et salubria, pietatem,
consilium, virtutem !

39. Cavete enim quicquam existimetis ; aut pernicio-
sius publice Antonio, aut Cæsare salubrius posse cogitari.
M. Antonium quis vestrum non novit, tanquam digitos
suos ? Ejus luxum, libidines, crudelitatem, rapinas quis
ignorat? Nec repetam quæ coram toties objeci vobis
audientibus : ad præsentia tempora vos respicere jubeo,
et magnitudinem periculi, quod vobis denuntiat, diligenti
æstimatione metiri. Homo, ex magnis opibus, per tem-
porum miseriam subito paratis, deinde turpissime dilapi-
datis, repente egenus, post necem Cæsaris abundare copiis
cæpit. Quæritis unde? Quanquam quid opus est quæ-
rere, quod scitis omnes ? Quantum illi pecuniæ, nocte Cic. Phil.
quæ mortem Cæsaris est insecuta, Calpurniæ timor dedit 11. 38.
in manus ? Quantum creditis ex interpolatis commenta- Plut.
riis Cæsaris, ex innumerabilibus chirographis, redactum ? Anton,
Qua nundinatione nullus unquam fuit quæstus copiosior.
Regna, provinciæ dantur, adimuntur, tanti videlicet, Cic. Phil.
quanti redimere hæc cupientium desideria paciscuntur. I. 36. 37.
Datur civitas aliis, aliis immunitas : restituuntur exules, Cic. Phil.
minime profecto gratis. Jam una rapina ad Opis septies 11. 37. et
millies sestertium sublatum nostis. Nunc etiam munici- Cic. ad
piis imperari audimus pecuniam.

Att. xvi. 8. 40. • Tantis instructus divitiis, maximo præditus magistratu, provincia et legionibus auctus, quantum possit, videtis : quantum velit, nisi ipsi creditis, ego vobis neutiquam persuasero. Pauci admodum dies sunt, cum in concione vestra palam professus est, locum me apud eos

[ocr errors]

V. 4.

2 Quo pro quibus legebatur ante Crev.
3 Desideratur to existimetis in edd. ante Crev.

v. ,

Cic. ad quærere quibus se salvo in civitate locus esse non posset. Fam, xit. Quæ de principibus senatus alio tempore dixerit, quos et 23. et 3. auctores Cæsarianæ necis, et mearum actionum, aperte

nominabat, meministis.

41. ' Neque est ut meo aut illorum periculo rem transigi posse putetis; nostro sanguine contentum Antonium fore, nostris facultatibus; vos vero si non honoratos apud eum, at certe tutos fore. Recordamini

quam

ille vocem nuper admodum pro Castoris sedens jecerit, qua nulla Cic. Phil, sane potuit audiri crudelior, cum pro solita sua impuden1:11. et tia stultitiaque haud dissimulanter diceret, nisi victo

rem, victurum esse neminem.' Quid potuit apertius ? Aut quibus aliis verbis bellum internecinum efficacius denuntiaret?

42. · Adversus hoc tam cruentum atque horribile monstrum, velut alter Hercules, Octavianus se opposuit, ætate puer, audacia prudentiaque nemini clarissimorum virorum postferendus. Quod fuit hujus adolescentis durissimo difficillimoque suo tempore consilium? Quanta moderatio ! Quam sapienter domesticum vulnus, quam patienter inimicorum injurias tulit! Carere illum sicut hujus ætatis ardore, ita omnino animo, credidissemus, nisi præsenti documento palam ostenderet, neminem sibi hac quidem parte comparari posse.

43. Tot illustres viri, summis usi honoribus, duces veteres, triumphales, indefensam rempublicam sinerent; nisi hic nobis subito extitisset, qui, nullis instructus publicis præsidiis, paucos intra dies quam eum proficisci ex Urbe vidimus, tot millia fortissimorum virorum adduxit præsidio publicæ libertatis. Hic nobis munere Deorum datus est adolescens, in quo, etiam qui sententiis invicem discedunt, pari amore consentiant. Alii Cæsaris acerrimam mentem, admirabilem celeritatem, imperterritum animum desiderant: hæc omnia nobis iste regenerat. Sunt qui nimis cupidum potentiæ fuisse putent, pluraque bella e re sua quam publica gessisse, nec in honoribus modum novisse, nec in imperio finem. Hic igitur pro illo Cæsar placeat, qui sibi nihil præterquam salutem et libertatem

petens, ceteros labores suscipit pro republica, nullo hono. rum aut imperii desiderio, sed leges et jura civitatis valere postulans.

44. Hæc atque talia cum Canutius disseruisset, Octa- Dio. vianus verba facere ad populum cæpit, memoriam patris

Appian. invocans, et quæ ille pro republica prospere, erga populum Romanum liberaliter, adversus inimicos clementer fecisset. Deinde flexit ad spes suas modeste commendandas, quoniam per ætatem commemorare res gestas nullas posset. Postremo accusavit Antonium, injurias suas publicasque profectas ab eo coarguens, quibus coactus exercitum contraxisset. • Adesse veteranos patris sui, mente omnes eadem, uti patriam defendant, eique operam et obsequium contra quemcumque foret opus, et in præsentia contra Antonium polliceantur. Id unius ore omnes profiteri.' Secutus ad hæc multitudinis clamor, faustæque in Octavianum voces.

45. Ceterum non idem veteranorum sensus erat, qui cum pugionibus veste tectis circumstiterant. Exciti enim tanquam ad componendas Cæsaris et Antonii controversias, aut, si abnueret Antonius, Cæsarem tutaturi, aut etiam, si res ita ferret, pænas sumturi de percussoribus, ægre ferebant, se adversus Antonium, modo ducem suum, nunc consulem, adhiberi. Igitur catervatim abire cæperunt, alii palam indignati, pars arma sua non apportasse causantes, nec alienis perinde uti.

46. Cæsar, dissimulato dolore, quia erat ad vim imparatus, laudatos quod se deduxissent, novoque insuper donativo auctos, dimisit : neque ex omni numero plusquam mille, sive, secundum eos qui plurimum ponunt, tria millia remanserunt. Ceteros etiam cito subiit pænitentia, comparandoque belli lucra cum agriculturæ laboribus, et Cæsaris inescati liberalitate, cito cum armis, tanquam ad illa petenda digressi, ad eum reverterunt. Igitur, recepto Dio. animo, Etruriam percurrit, Ravennamque, et finitima loca, Appian. militibus Arretium convenire jussis.

47. Dum hæc a Cæsare parantur, Antonius ad Macedonicas legiones Brundisium venerat: acceptusque est Dio. gratanter, ob spem donativi, quod tanto uberius futurum

11. 38. et V, 4.

Cic. Phil, sperabant, quanto esset Antonius Cæsare locupletior.

Nam domi ejus acervos strui pecuniæ, neque jam nume

rari, sed appendi aurum audierant. Deduxerunt tamen Appian.

eum in tribunal silentio, quasi prius accepturi rationem, quare ultionem occisi Cæsaris distulisset. Hoc ægre passus Antonius increpavit ingratos, 'qui nullum lætitiæ signum adventu suo ederent, cujus beneficio pro Parthica expeditione Italiam habituri provinciam forent.' Deinde querelas addidit, quod emissos a protervo adolescentulo? (sic Cæsarem appellabat) corruptores non protinus ad

duxissent. Se tamen inventurum illos : militibusque diDio et

visurum sestertios quadringenos. Hæc in promittendo Appian.

parsimonia cum a dedignantibus excepta risu esset, ipse Cic. ad contra irasceretur, eo processit ferocia militum, ut cum Att, XVI.8.

gravi convicio relinquerent concionantem. Appian. 48. Tum ille desiliens, · Discetis, inquit, • imperata

facere :' negotioque dato tribunis ut seditiosi sisterentur, sorte duxit decimum quemque, nec tamen in omnes ani

madvertit. Sic tamen etiam multum cædis fuit: circiter Cic. Phil. trecenti supplicio affecti traduntur, inter quos et centu111. 2. et 4. riones quidam, viri fortissimi, fuerunt: et, quod auget Dio. Cic. sævitiæ speciem, sub oculis Fulviæ, quæ virum secuta ad

exercitum fuerat, jugulati sunt. Irritatis per hæc potius Appian.

quam perterrefactis animis, Cæsaris emissarii dolorem militum stimulabant, libellos in castris proponendo, quibus, laudata superioris Cæsaris memoria, et prædicata liberalitate adolescentis, crudelitas et sordes Antonii perstringerentur. Horum libellorum auctores conquiri jussos contubernia celaverunt; non præmiis, non penis, quæ indicanti aut occultanti denuntiabantur, mutabiles.

49. Ea contumacia concussit Antonii animum : et cum interea Cæsaris conatus nuntiarentur, iterum ad milites prodiit, excusans, .quod necessitate coactus, in paucos quidem et contra voluntatem animadvertisset. Ceterum ipsos scire, quam nec sævum se, nec sordidum ostenderit Antonius usquam. Sed satis esse querelarum, satis etiam

V. 8.

Sestertios quadringenos] Marcam argenti 1. uncias 4. semupciam 1. Creu.

« IndietroContinua »