Immagini della pagina
PDF
ePub

tum delictorum, tum supplicii: centenos illos denarios x
se pronuntiasse non donativi nomine, neque enim id

pro
fortuna sua facturum, sed quo lætior accessus suus legio-
nibus esset.' Nec addidit quicquam, ne cedere militi-
bus timore videretur. Denuntiavit quin etiam paren-
dum imperiis suis fore.

50. Remotis deinde centurionibus, quos suspectabat esse cupidiores Cæsaris, alios præfecit: comiterque appellatos milites, diversis agminibus secundum mare Superum jussit Ariminum pergere. Ipse cum legione Alau- Cic. ad darum Romam superbo adventu terruit, equitibus in sub- Att

. xvi. 8.

et Appian. urbio relictis, militem accinctum ducens in Urbem, et nocturnis armatorum circa ædes suas custodiis.

51. Sed ubi,* convocato senatu, Cæsarem accusaturus, Cic. Phil. effecturusque ut hostis ille judicaretur, in Capitolium "TI, 3. w: ascendit, in aditu curiæ nuntium ad eum delatum est, legio- 9. xI. 8. nem Martiam, cujus multi centuriones interfecti fuerant, Appian.

Liv. Epit. sublatis signis Albam secessisse, in urbem opportunam et Cic. Phil. munitam. Dum ad hæc subsistit cogitabundus, en aliud XIII. 8.

Cic. Phil. nuntium, et quartam legionem, duce L. Egnatuleio quæ- 11. et iv. store, ad Cæsarem se transtulisse. Qua re audita, sic est

Appian.

Dio. exterritus, ut, abjecto de Cæsare referendi consilio, sena. Cic. Phil. tusconsultum de supplicatione M. Lepido decernenda per discessionem faceret, quo celerius mittere senatum posset: (nec enim honoris Lepidi causa vocari patres jusserat :) supervacuis omnino minis usus adversus tribunos plebis quosdam, qui minime repugnaturi fuerant. Sed ille L. Cassio denuntiaverat mortem, si in senatum venisset : D. Carsuleium' e senatu vi et minis mortis expulerat: Ti.

2, v. 8. et

111. 3. et 9. et XII. 9.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

* Centenos .... denarios) Sive, tur Græcus scriptor, centurio.
qnod idem est, quadringenos nes sunt. Et vero, supra c. 48.
sestertios. Vid. not. proxime centuriones aliquot trucidan-
præcedentem. Crev.

tur: tribuni ita sunt fidi Antonio
y Remotis deinde centurionibus] ut ei etiam noxios ac seditio.
Prius hic legebatur tribunis, ut sos ad pænam offerant. Crer.
et apud interpretem Appiani. 2 D. Carsuleium] Sic effert hoc
Sed Tatiapxoi, qua voce hic uti nomen Appianus. (Vid. infra

Canutium, non templo modo, sed etiam aditu Capitolii

per armatos prohibuerat. Cic. Phil. 52. Sed ejusdem diei vespere sortitionem provinciarum 11. 10.

ex arbitratu suo fecit. Caio fratri Macedoniam, C. Calvisio Africam dedit : ceterorum plerique, provincias suas

repudiando, nullam fuisse Antonii sortitionem judicaveCic. Phil. runt.

Ipse neque votis nuncupatis, neque sacrificiis sov.9. et xill. 9. et u. 10.

lennibus factis, ante lucem paludatus ita profectus est ex

Urbe, ut templa, forum, occursum hominum, diem pæne Appian. ipsum vitaret, in Galliam properans. Sed prius Albam

ire statuit, ad revocandas, si posset, legiones : inde rejectus Tibur ad ceteros milites rediit, advocataque concione, jurare coëgit omnes se non esse deserturos.

53. Inter hæc magnus extitit in Urbe timor, certatimque venerunt Tibur patres propemodum universi, equitum pars maxima, et ex ipsa plebe honestissimus quisque: videntesque jurari in verba Antonii a militibus et veteranis, quorum magnus sane numerus ad veterem ducem recurrebat, ipsi quoque volentes astrinxerunt se jurejurando, benevolos fidosque M. Antonio semper fore: ut mirarentur homines, ubinam illi Romani essent, qui paucis ante diebus, concionante Cæsare, M. Antonium conviciis fæde

prosciderant. Igitur cum splendido satis comitatu AriDio. minum venit, bona cum spe, fore ut D. Brutus propter

veterem amicitiam, sed magis odio metuque Cæsaris, pro

vinciam sibi transdat. Sed longe alia Bruto mens fuit, Cic. ad quem exarmari percussorum nemo patiebatur, in ejus coFam, x1.5. Dio.

piis maxima spe reposita incolumitatis. Neque vero aut

Cæsarem metuebat, docte simulantem Pompeianarum Ann. 10.

partium gratiam ; aut credebat Antonio, quem, propter Dio.

infinitam ambitionem, omnibus qui aliquid posse viderentur infidum atque obliquum esse cognoverat.

54. At Cæsaris animum anceps fatigabat deliberatio, quemadmodum utendum præsentibus foret. Percussores avunculi oderat, Antonium metuebat: atque illos sciens ita vicissim erga se affectos, sæpe angebatur, ne cum ex

Tac. I.

cxix. 10. et 16.) Exemplaria quod minns placuit Schotto. Ciceronis præferunt Carfulenus, Crev.

ercitu progressum ambo simul junctis copiis invaderent. Sed cognito, hos inter se commissos esse serio, non dubitans acriorem ex duobus prius opprimendum esse, Bruto auxilium ferre non distulit: sublato Antonio, ab ejus segnitie haud perinde metuens.

55. Nec enim contemnendus erat imperator Antonius, et viribus haud spernendis nitebatur. Præter recentem Appian. delectum tres habebat legiones Macedonicas; et veteranorum manum, senum quidem, sed in quibus duplo plus roboris quam in tironibus esset. Præterea Lepidus et Asinius in Hispaniis, ille cum quatuor, Pollio cum duabus legionibus, et cum tribus in ulteriore Gallia L. Plancus, haud alieni a partibus videbantur.

56. Cæsar, præter Martiam et quartam legiones, unam habebat tironum, veteranorum duas, sed suppletas ex novo delectu. His Albam convenire jussis, senatui scripsit, hujus auctoritatem maximi facere simulans, delatumque ab exercitu honorem, ut pro prætore imperium haberet, non accepit. Sed cum duæ legiones, quæ ab Antonio discesserant, inter se ad simulacrum pugnæ concurrissent, spectaculo delectatus, et, oblata liberalitatis occasione, iterum quingenos denarios 6. divisit : quina millia pollicitus, ubi, re ad prælium deducta, fortem fidelemque operam navavissent. Sic excitatis militibus suis, et sparsa largitionum fama, insecutus Antonium, in itinere equites, Cic. Phil. sagittarios, elephantos illius redegit in potestatem, minime v. 17.

Dio, repugnantes, quod Antonius Suessæ, et passim in castris Cic. Phil. trucidando qui ei suspecti erant, animos militum vehe- 1v. 2. menter alienaverat.

Liv. Epit. 57. Sed Antonius, missis ad Brutum codicillis, dece- Appian. dere jubebat provincia, quo et plebiscito gereret morem, et sibi parceret. Brutus contra senatusconsultum misit, quo ipsi data erat Gallia. Tum Antonius diem præstituit, intra quam nisi decessisset, pro hoste haberetur. Ne

6 Ita ex Appian. edidit Crev. In edd. priorr. legitur nummos.

a Quingenos denarios] Marcas nariorum sunt marcæ nostrates argenti nostrates 7. uncias 6. 78. uncia 1. Crev. semunciam I. Quina milliu de

que cessit Brutus, quominus nuntiandum curaret, debere Antonium sibi ipsi longiorem diem dicere, ne forte citius quam vellet ab senatu hostis judicaretur.'

58. Et poterat opprimere Bruti exercitum adhuc in castris agentem tanto potentior Antonius, sed urbes adire maluit. Ab his cum reciperetur, Brutus veritus ne mox nulla pateret sibi, per simulationem decedendi profectus est Mutinam, validam urbem atque populosam, eamque occupavit, et copiis Mutinensium milites suos alere, mactare pecudes, carnemque ad diuturnæ obsidionis expectationem sallere instituit. Habebat autem secum magnam gladiatorum multitudinem, duas legiones veteranas, qui

bus olim præfuerat, et unam tironum; sed omnes nuper Cic. ad

firmos ad res suas tuendas effecerat, ducto in Inalpinos ? Fam. X1.4.

exercitu, multisque castellis captis atque vastatis, et libeAppian. raliter donato milite. Igitur neque minis Antonii cesse

runt, et Antonius, cum dimittere Brutum nollet, ad prælium elicere non posset, circumvallare Mutinam cæpit.

59. His rebus in Urbe cognitis, redintegratus est apud Cic. Phil. omnes Cæsaris favor, deque ipsius et Bruti honoribus in 111, 15, et

senatu actum. Provincia quoque Gallia laudata, quod Cic. ad Antonium non recepisset. Octaviano imperium CiceroBruto ep. nis sententia decretum; statua, Philippi: Servius & Ser15.

viliusque, ut ante justam ætatem petendorum honorum ei Dio. potestas fieret, censuerunt. Aberant tum consules, nam

Cic. Phil. et Dolabella profectus in Syriam fuerat. Ergo M, SerFam. xi. 6. vilius tribunus plebis, ejusque collega, A.D. xI11. Ka

lendas Januarias senatu convocato, proposuerunt edictum

Bruti, quo seque et exercitum provinciamque in potesCic. Phil. tate senatus fore' demonstrabat. Læta igitur curia, et

majora meditante, senatusconsultum de præsidio factum, * uti C. Pansa, A. Hirtius, consules designati, dent ope. ram ut senatus Kalendis Januariis tuto haberi possit.' Interim, rescissa sortitione Antonii, placuit provincias

manere apud hos qui obtinebant, neque tradi cuiquam Fam. XII.

nisi jussu senatus.

IV. 2. et 4.

[ocr errors]

et ad

[ocr errors]

Cic. ad

22. et 25.

7 In Transalpinos edd. ante Crev. Ex Cic. corresit Crev.
8 Ita ex Cic. edidit Crev. pro Servii in edd. priorr.
9 Quibus pro quo legebatur ante Crev,

16. et xv.

ad Brut.15. et ad Fam. XII. 25. et

et 4. Dio.

Cic. Phil. II. 5. Suidas in

60. Hæc et ab aliis, sed inprimis a Cicerone, qui eadem die tertiam et quartam Philippicas habuit, cupide decernebantur, qui, professis in Antonium odiis, multas hoc tempore orationes edidit, quibus rerum ille status eximie depictus est. Nam ille ex itinere, propter filium Cic. ad quem Athenas, studiorum causa, præmiserat, in Græciam Att. xiv. suscepto, inde trajecturus ad Dolabellam, a quo se passus 11. erat legari, subito erat reversus: austris reflantibus navi- et xvi. 7. et gare vetitus, et auditis interim Octaviani successibus, novaque spe reipublicæ recuperandæ, alacrior.

Phil. 1. 3. 61. Sub hæc tempora P. Servilius Isauricus fatum explevit, magno vir natu : sed ad extremam usque ætatem Plut. Cic. sensibus integris, necnon nonaginta vitæ annis infracta Dio. valetudine. Par erat et animi robur bene de republica sentienti et fortiter loquenti. Quibus rebus ita nuper Aulicas offenderat Antonium, ut in senatum tuto venire non pos- Mápkos. set. Unde et Canutio non diu post M. Antonius et C. Cic. ad Cæsar objecerunt, quod in capessenda republica consu- Sueton.de laris Isaurici sectam sequeretur.' Quibus ille respondit; Claris Rhemalle Isaurici esse discipulum, quam Epidii calumniatoris. Id erat nomen crimenque rhetoris, quem illi audiverant. 62. Hujus viri quanta fuerit auctoritas, vel ut mores Dio.

Val. Max. temporum noscantur, annotabitur. Forte per forum in- val

. 5. cedens, cum testes in reum dari vidisset, loco testis constitit, præfatusque, sibi nec hominem notum esse, qui causam diceret, neque cur esset postulatus; at improbum sibi videri' dixit, propterea quod se pedibus incedentem, nullo reverentiæ signo edito, eques præteriisset.' Digna res visa judicibus, cur, indicta causa, damnaretur,

63. Eodem et sequente anno multa, ut solitum in principio magnarum calamitatum, prodigia nuntiata. Terræ Virgil. motus in Alpibus et in Italia crebri, fulminata navalia, Ge. 1. 467.

Jul. Obseq.

Fam. x11.2.

tor. c. 4.

b Bene de republica sentienti] supra citato. At Isauricus hic, Hæc et quæ sequuntur, non de quem laudat Cicero in epist. ad Isaurico illo nonagenario, sed de Fam. XII. 2. vivebat post scripejus filio dixit Cicero. Ille se. tam et editam Philippicam senex mortuus erat antequam Ci- cundam, ut apparet ex ipsa ecero Philippicam suam secun- pistola ; et is est qui cum Cæ. dam scriberet, ut constat ex sare, secundum consule, consul loco ejus Plilippicæ in ora libri fuerat. Crev. Delph. et Var. Clus.

Lirius.

15 X

« IndietroContinua »