Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

X. 6.

Cic. ad

per altam nivem ambulantibus, morbo correptus, quem
boulimiam Græci vocant, ingenti desiderio cibi deficie-
bat: et quia cum expeditis valde properaverat, longe a
tergo relicti erant commeatus. Igitur ad portam oppidi
progressi milites, panem a vigilibus petierunt. Atque
illi, intellecta Bruti necessitate, continuo affuerunt ipsi Vell.
cum cibariis et vino. Tanta enim erat Bruti dignatio, ut
cuilibet ducum anteferendus videretur.

8. Igitur hos quidem recepit volentes. Sed quia honestius putabat ab imperatore accepisse legiones, quam si contra voluntatem ejus cui commissæ fuerant, ad se pellexisset; in literis ad senatum aliquam Vatinii mentionem fecit. Ceterum eam non admodum fuisse aut factam ex Cic. Phil. animo, aut creditam, vel inde colligas, quod Cicero, cum

Cic. Pbil. ab senatu honores laudesve decerni censeret, Vatinii, x. 11: quanquam olim reconciliati, mentionem insuper habuit.

Fam. v. 9. 9. Dum hæc aguntur, ob multiplices prodigiorum ter- Dio, xlv. rores, et præsentia mala, novi consules A. Hirtius et C. Appian. Pansa (nam is magistratum hoc anno gessit, quanquam

Civ. III. proscripti filius) senatum Kalendis Januariis convocarunt.* Ne tum quidem finis minarum fuit; et cum de more Dio. sacrificarent consules, lictorum unus, non apparente causa, repente concidit mortuus. Igitur neque sequenti biduo cessatum': sed senatus habitus est etiam postridie Kalendas, quanquam antiquo pontificum decreto postri- Macrob. die omnes Kalendas, Nonas, Idus, atri dies haberentur. Sat. 1. 16.

Plut. Cam. Sed inter procuranda prodigia extitit aliud omnibus mi- Liv. vi. 1. nacius. Quippe accitus ab Etruria haruspex“ reditura’ Appian. respondit .regna, qualia olim fuissent, cunctosque servituros, se uno excepto:' atque hæc fatus, compresso spiritu, cecidit exanimis. Decretum tamen postea est, ‘ ut Hos- Dio. tilia curia reficeretur, et locus in quo navale prælium fuerat editum complanaretur.' Minervam quoque Cice- Cic. ad ronis reponi placuit, cujus circum hæc tempora contra Fam. XII, Antonium actiones nemo melius exposuerit ipsius elo

25.

A. U. C. 709. A. C. 43. cerone, ad Fam. XII. 25. Quin. & Minervam quoque Ciceronis quatrus autem mense Martio reponi placuit] Non illo die, Kal. celebrabantur post diem quin. Januariis, hoc decretum est : tum Idus, id est decima nona sed Quinquatribus, teste ipso Ci. Martii, ut nos numeramus. Crev.

v. 19,

quentissimi viri Philippicis, quarum quæ quinta inscribiCic. Phil. tur, Kalendis est habita ; sexta vero, post triduum. v.l.et vr.l. Dio, XLVI.

10. His quanquam Fufius Calenus, et alii quidam Appian. obstrepebant, obtinuit tamen factio Cæsaris, eique prius

Cic. Phil. decreta confirmavit, 'statuam equestrem in rostris, cum v. 17. et ætatis ejus ascripta notatione, utque pro prætore bellum Epist, ad

cum consulibus adversus M. Antonium gereret cum conOctavian. Vell. 11.61, sularibus ornamentis.' Adjectum etiam, ut senator esset, Aug. 10: sententiamque loco prætorio diceret : ejusque rationem

Plut. Cic. sic haberi in omnibus, quasi anno superiore quæstor fuiset Anton. Liv. Epit.

set. Militibus' decreta ' pecunia ex ærario, quantam iis Cic. Phil. victoriæ causa Cæsar promisisset; et, quam expendisset Dio et

Cæsar privato consilio parandis copiis, ea de publico redAppian. deretur. Utque iis militibus qui discessissent ab Anto

nio, statim atque finitum bellum esset, missio daretur,

agrique dividerentur.' Appian, 11. His ita constitutis, cum opinione omnium pro hoste

judicato Antonius haberetur, mater ejus, uxorque, et filius puer, tota nocte deprecabundi discurrerunt per senatorum domos; et interdiu quoque in curiam euntibus supplicando,' fetu et precibus, et ad genua se projiciendo singulorum, moverunt multorum animos, ut tam repentinam fortunæ mutationem non sine misericordia intuerentur.

12. Hoc videns metuensque Cicero vehementi rursus

oratione accendit indignationem patrum : sed a L. Pisone Liv. Epit. familiari Antonii mitior dicta est sententia, placuitque ex Dio. Appian.

ea mitti ad Antonium legatos, qui pro Gallia offerrent

Macedoniam. Cetera mandata perscripta sunt durius, Cic. Phil. quod id negotium Ciceroni senatus imposuerat : Ut ante

certam diem discedentibus militibus' (Kalendæ Februavi, 3. et 2.

riæ prædicebantur) • fraudi ne foret, fuisse cum Antonio. Qui neglexissent id facere, pro hostibus haberentur. Antonius a Mutina confestim discederet, exercitum cis Rubiconem intra diem dictam reduceret, dum ne propius urbem Romam ducentis millibus admoveret: provinciam

v. 12. et

1 Euntes pro euntibus supplicando legitur in edd. ante Crev.

e Ducentis millibus] Leucis nostratibus 67. Crev.

[ocr errors]

ne depopularetur, neve delectus in ea haberet: esset-
que in patrum conscriptorum et populi Romani potes-
tate.'

13. Neque multo post, priusquam reverterentur legati, Dio. tumultum esse decreverunt, vestitumque mutaverunt Cic. Phil. patres,' populo quoque sumente saga, Cicerone principe, vi. 3. vir.

2. XII. 7.
qui pridie Nonas Februarias descendit ad forum sagatus, vm. 11.
cum reliqui consulares togati vellent descendere: quod
solebant eo honore functi, quanquam erat in sagis civitas.
Senatusconsultum quoque factum, ut L. Munatius

Cic. ad
Plancus ex Comata Gallia, et ex Narbonensi Lepidus,’ Fam. x. 33.
de quibus bona tum erat opinio, auxilio consulibus et Dio.
D. Bruto essent.'

14. Missi sunt ad Antonium tres consulares, Ser. Sul. Cic. Phil.
picius, L. Piso, L. Philippus, principes civitatis. Ex his 1x. 1.
Sulpicius, qui ætate ceteros anteibat, cum jam prope
castra venisset, fato functus est: ceteri, metu an alia Appian.
causa incertum, nihil egerunt amplius, quam ut mandata Dio.
porrigerent. Accepit ille gaudens causam sibi datam ab Cic. Phil.
senatu hostiliter agendi. Quamobrem in conspectu lega- V111. 7.
torum Mutinam verberavit tormentis : et multa statim in
senatum, in Ciceronem, in Octavianum coram iisdem ef.
fudit: • Mirari quod Romæ sint qui Cæsarem optime de Appian.
republica meritum pro tyranno et hoste habeant; Cicero-
nem non habeant, qui servatus a Cæsare, cum necari
jure potuisset, hanc ei referat gratiam, ut percussores
ejus potiores habeat amicis omnibus: Decimum, donec
recte fecisset, habuerit odio; idem nunc parricidam dili-
gat. Huic conservatam provinciam velit a solo Cæsare
datam; Antonio eat ereptum, quam habeat populi Ro-
mani beneficio. Sed et patres conscriptos pravis con- Dio.

[ocr errors][ocr errors]

* Priusquam reverterentur le- nem, in Brutum, in Senecam, in
gati, tumultum esse decreverunt, omnes bonos iniquum fuisse. Hoc
vestitumque mutarerunt patres) quidem loco manifestus est men-
Hic Dio senatui et Ciceroniture dacii ex Cicerone, qui in Philip-
pem præproperæ festinationis pica vili. post reditum legato-
notam injungit. Sed videndum rum habita, c. 1. docet die prox-
est quatenus scriptori illi, præ- ime præcedenti factum esse de-
sertim in horum temporum his. cretum de tumulto ; et c. 2. sa-
toria, credendum sit, quem vere ga nondum sumta esse, sed pos-
Lipsius in Commentario ad Tac. iero die sumenda. Crev.
Ang. XIII. 42. arguit in Cicero-

siliis uti, qui in gratiam pueri ' (Cæsarem notabat) 'se afAppian. ficerent injuriis. Dari præmia militibus, qui a se desci

vissent, cui senatusconsulto essent dati: minas denuntiari his qui maneant in officio. Eam vero rem tam ad suum incommodum, quam reipublicæ detrimentum, depravata in tantum disciplina, pertinere. Se tamen assensum esse decretæ oblivioni propter viros duos Cassium et Brutum. Sed quando ipse et Dolabella hostium numero habeantur, non aliam ob causam, quam quia jure data retineant, se quoque irritam pactionem illam oblivionis facere, quam hi quorum ad beneficium ea res pertineret,

priores violassent.' Cic, ad 15. Dedit deinde vicissim mandata iisdem legatis perFam. X.!!; ferenda senatui : quanquam et ipse legatum mitteret L. 4. et Phil, vii. 8. et Varium ædilitium hominem, compotorem suum, cui propXIII. 12.

ter morum turpitudinem cognomentum erat inditum CoPlut. tyla. Mandatorum ea fuit summa, “futurum se in poAnton. Appian.

testate senatus, amore pacis et patriæ. Ciceroni, a quo profecta sciat, quæ nomine senatus scripta fuissent, hæc respondere : sibi concessam plebiscito Galliam, jusque datum bello Decimum persequendi, lege contemta repug. nantem. Adeoque si perstet, pænas ab eo sumturum uno percussorum pro omnibus, ut tandem exsolvatur piaculo senatus, quo per Ciceronem Decimo opitulantem se ob

stringat. Hæc legatis senatus injuncta. Cic. Phil.

16. Modestiora per Varium, tectiora certe, nuntiavit:: V111.8.et 9. • Provinciam,' his enim verbis usus est, remitto: exer

citum depono : privatus esse non recuso : omnia obliviscor: in gratiam redeo, si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti prætoriæ prædam agrumque dederitis: et quibus ego atque Dolabella dedimus agros, eos tenere patiamini.' Postulavit præterea,

Postulavit præterea, uti chirographorum atque commentariorum Cæsaris obtentu facta sua atque collegæ decreta manerent: ne tangerentur rationes ad Opis: ne fraudi esset septemviris agrorum dividendorum,

& Hæc legatis senatus injuncta. 8. et 10. colligitur mandata hæc Modestiora per Varium ....nun. qnæ a Freinshemio per Varinm tiarit] Nibil de hac diversorum allata mox memorantur, ipsis mandatorum varietate apud Ci. legatis ab Antonio data esse. ceronem. Immo ex Phil. vii. Crev.

quod egissent, ceterisve qui secum essent, et adversus leges
commisisse dicerentur. Ne sua judiciaria lex abrogare-
tur. Ut pro Togata Gallia Comatam provinciam habe-
ret cum sex legionibus, iisque suppletis ex D. Bruti exer-
citu, non solum ex delectu suo : tamdiuque ut obtineret,
quamdiu M. Brutus, C. Cassius consules prove consuli-
bus futuri in provinciis essent.'

17. Hoc addebat, ut potentes viros demereretur; si- Dio.
mul Cæsari solicitudinem immitteret, ne cum his conjun-
geret vires Antonius, si nimis ab eo premeretur. Non
enim erat ullum concordiæ studium Antonio, nec aliud
agebat his mandatis, quam ut colorem quæreret bonæ
causæ, senatui se permittens : sed has conditiones adjece-
rat, quas neque recepturus ,senatus esset, neque Cæsar
pateretur. Qua enim ratione hic aut interfectores patris
sui consules creari sineret; aut Antonianis copiis paria
decerni præmia, quam decreta suis essent; atque per hoc
Antonii apud milites auctoritatem et potentiam adaugeri?
Neque dubitatum est, quin extemplo hostis Antonius ju- Appian.
dicaretur : militibus alia diceretur dies, 'uti' nimirum et Dio,

Plut, Ant. cum Antonio fuisse fraudi non esset his qui ante Idus

Cic. Phil. Martias eum reliquissent, et aut ad consules, aut ad Cæ- vil. II, sarem, aut ad Brutum adissent.' Consulibus permissum, Dio. . ut rempublicam defenderent, viderentque ne quid ea detrimenti acciperet.' In hæc quia ingenti pecunia erat opus, quintam et vicesimam facultatum omnium conferri jusserunt.

18. Hoc tempore præcipua Ciceronis opera fuit, quo- Appian. tidianis ferme concionibus populum hortantis. Hinc et armorum magna vis gratuito fabrorum labore, et variis nominibus pecuniæ collectæ. Antonii præsertim amicis auctore eodem impensæ graves injunctæ : quas illi sane sustinebant alacriter, tanquam reipsa criminationes refel

[ocr errors]

h Neque dubitatum est quin ex. maxime ex Phil. xiv. 7. et.8. templo hostis Antonius judicare- constat Antonium nondum di. tur) Sic volunt scriptores Græ- sertis verbis hostem a sepatu ci, Plutarclius, Appianus, Dio. judicatum esse, cum jam Pansa Sed ex Ciceronis ipsius, cujus et Hirtius et Cæsar adversus longe gravior est auctoritas, di eum ad Mutivam conflixerant. versis Philippicarum locis, et Vid. et Epit. libri sequentis.

« IndietroContinua »