Immagini della pagina
PDF
ePub

et Cic.

Dio.

Cic. ad

Cic. ad

Appian. quia parum idoneus eques erat, duas robustissimas legiones, secundam et trigesimam quintam, in arundinetis, quæ ad utrumque latus viæ erant, collocavit; duasque insuper prætorias cohortes, alteram suam, alteram M. Silani, qui nuper a Lepido ad eum venerat. Quippe Lepidus a senatu ad opprimendum Antonium evocatus, ambigua Fam. x. 33. fide, et propter recentem affinitatem Antonii in hunc proFam. x. 9. pensior, cum ad senatum frustra de reconciliando eo scripet XII. 2. et sisset, M. Silano tribuno copias ducendas dederat, non Dio. expresso, utri se parti adjungeret. At Silanus imperatoris Cic. ad sui mentem tenens (nam ille et Narbone concionatus Fam. x.31. fuerat, et ad multos scripserat, se cum Antonio conAppian. sentire) ad Antonium concesserat. Partem tamen equiet Cic. ad tatus cum leviter armatis ostendebat Antonius, signa legionum apud Forum Gallorum occultans.

Phil.x111.4.

et 33.

Fam. x. 30.

XIV. 9.

9. At legio Martia prætoriæque cohortes, hoste conCic. Phil. specto, retineri non potuerunt, quominus prælium consertum irent. Igitur Pansa, duabus legionibus tironum Appian. et Cic. ad sequi jussis, transitis sylvarum et paludis angustiis, Fam. x. 30. aciem instruxit cohortium duodecim. Nondum illæ duæ legiones aderant, cum Antoniani prorumpunt ex insidiis, manusque continuo locis impeditis conserunt. Igitur Martiæ legionis milites inveterati bellorum usu, ne turbarentur a tironibus, qui mox supervenerunt, seorsim hos jusserunt consistere; ipsi et prætoriani alacriter capessiverunt pugnam.

Ovid. Fast,
IV. 625.

10. Tria sic prælia discreta locorum ingeniis simul facta. Nam a dextro cornu, ubi legionis Martiæ cohortes octo contra legionem tricesimam quintam constiterant, Carsuleius et Galba Antonianos loco pepulerunt, in fugam non potuerunt vertere. In ipso viæ Æmiliæ aggere, ubi cohors Cæsaris prætoria contra prætorianos Antonii erat collocata, diu pugnatum est perquam acriter. Şed in sinistro cornu, quod erat infirmius, ubi cohors prætoria Hirtii, cum duabus ex legione Martia, pugnabat, Antonius fuit superior: et cum equitatu, quo valebat plurimum, circumire cœpisset hostes, pedem eos referre ad castra coëgit, quæ interim prudenti consilio Torquatus Pansæ quæstor muniverat.

11. Hoc modo certatum inter hos accepimus A. D.

Cic. Phil.

XIV. 9. et

9. Dio. Oros. VI

duodevicesimum Kalendas Maii: quo prælio Pansa Appian. consul cum, accepto vulnere, fortiter repugnaret, pilo per ilia transacto aliud accepit gravius, et ex prælio elatus ad Brut. 1. est Bononiam. Antonius victorem se ferens castra etiam hostium oppugnavit, neque capere potuit, multis occisis 18. tironibus Pansæ, multis etiam amissis militibus suis. Id- Cic. ad circo ne interim, cognita re, Cæsar atque Hirtius super- Fam. x. 30. venirent, omissa oppugnatione castrorum, ad sua reduxit et Appian.

exercitum.

Jul. Obseq.

Dio.

Dio et

Cic. ad

Fam. x. 30.

12. At Hirtius ad defensionem valli sui, quod interim Cic. Phil. a parte suorum oppugnari Antonius jusserat, relicto Cæ- XIV. 10. sare, cum legione quarta, et veteranorum decem cohorti- Appian. et bus (hæc septima erat legio), redeunti Antonio occurrit, appetente jam vespera. Ibi defessi et inordinati ab integro milite excepti, quanquam satis fortiter se defenderent, cladem acceperunt ; majori parte veteranarum Antonii copiarum deleta. In hoc prælio summi ducis atque fortissimi militis munia consul explevit, non modo rebus omnibus optime provisis, sed adito inter primos periculo, et Cic. Phil. aquilam quartæ legionis ipse in hostium adversa signa xiv. 10. Appian. inferens. Quod nisi nox et paludosa circum loca Hirtium ab insequendo deterruissent, confici bellum potuit. Hæc et Antonii eripuerunt equites, et his occasionem dederunt plures suorum conservandi. Quippe saucios, nonnullos et integros, præ lassitudine in uliginosis locis hærentes, partim in equos imponendo, alios recipiendo post terga, et valentissimum quemque jubentes correptis equorum caudis accelerare fugam, magnum eorum numerum reduxerunt in castra ad Mutinam, quarta demum noctis hora reversi. Aquilas duas, signa sex et sexaginta victores Cic. ad retulerunt.

Fam. x. 30.

Dio.

Ovid. Fast.

13. Sic æquata partis utriusque fortuna, non solum Liv. Epit. Hirtius, cujus id proprium decus fuerat, sed Pansa quoque et Cæsar a militibus, et mox ab senatu, ad quem iv. 675. literas Hirtius et Cæsar scripserant, appellati sunt impe

c A. D. duodevicesimum Kal. Maii] Ciceronis exemplaria, l. x. ad Fam. Ep. 30. habent XVII. Kalendas Maii. Sed irrepsisse

facile potuit error in numero-
rum notas. Ovidii verba clara
sunt, nec depravationi oppor-
tuna. Crev.

Cic. Phil.

XIV.

Dio.

14.

ratores: quanquam adversum prælium Pansa fecerat, Cæsar non interfuerat pugnæ ille quidem, sed tamen casCic. Phil. tra multarum legionum paucis cohortibus tutatus, oppugxiv. 10. et nantes repulerat. Sed e prælio fugisse eum Antonius Sueton. scripsit, ac sine paludamento equoque post biduum demum Aug. 10. apparuisse et velut testimonio consentiens per eos dies Fam. x.33. fama ipsum etiam cecidisse vulgavit. His tribus præliis Appian. ferme dimidia militum utrimque pars interiit, cum tota cohorte prætoria Cæsaris: ex Hirtianis haud perinde multi ceciderunt.

Cic. ad

Cic. Phil. XIV. 14.

Appian.

Dio.
Appian.

Cic. ad

Fam. x. 33.

Sueton.
Appian.

14. Cum in castra sua omnes rediissent, Antonio decretum erat abstinere præliis, urgere obsidionem, et equitatu, qua parte virium prævalebat, hostibus negotium facessere; donec confectus fame Brutus deditionem facere cogeretur. Sed eadem causa diversis ducibus festinationem suadebat. Idcirco, frustra sæpius hoste lacessito, qua parte Mutina propter locorum naturam claudi minus potuerat, perrumpere conati, cum Antonius solos equites emisisset, equitatu suo his opposito, ut instituerant, Mutinam cum legionibus ire perrexerunt. Tum vero Antonius, omittendæ Mutinæ metu, legiones duas produxit: reliquas ex aliis castris acciri propere jussit.

15. At Hirtius et Cæsar cupide aggressi instructos, priusquam subvenire alii possent, egerunt in fugam. Hirtius cum Antonii vallum superasset, circa principia pugnans interfectus est: quarta legio, quam ille secum habuerat, a quinta Antonii pæne tota concisa. Ibi Cæsar, ad quem jam summa rerum redierat, consilio manuque insignis apparuit per omnia, receptoque Hirtii corpore, etiam castra Antonii occupata aliquamdiu tenuit. Sed paulo post summa vi connisus Antonius ejecit hostem, multosque Cæsarianorum occidit. Quo tempore Cæsar aquilam Flor. Iv. 4. a moriente aquilifero traditam humeris subiit, ipse quoque Caracall. cruentus et saucius; et tanto pondere, sicuti tum signa erant, non deterritus, in castra reportavit. Victoriam 4. 10. et ad absolvit D. Bruti eruptio, cui inter diversa partium studia, quidam omnia, nonnulli nihil tribuerunt.

Sueton.

Herodian.

Cic. ad

Brut. 1. 2.

Fam. XI.

14.

Vell. 11. 62. 16. His præliis et robur et soboles militum interisse Cic. ad visa est. Viri quoque illustres multi ceciderunt, inprimis

Fam. x. 33.

Anton.

consul uterque, (nam et Pansa ex vulneribus est mortuus,) Plut. et L. Fabatus, et C. Peducæus, et D. Carsuleius, et Oros.vi.18. Pontius Aquila. Noctem proximam mutuo metu utrim- Vell. 11.61. que exegerunt in armis.

[ocr errors]

17. At Antonius, vocatis in consilium amicis, quanquam plerique censerent manendum esse, non majori accepta quam reddita clade, ducibus hostium occisis, equitatu salvo, et Mutina ad extremum deducta; 'Recte quidem vos,' inquit, confiditis; plures enim habemus sperandi causas: sed obsequendum fortunæ est, quæ victoriæ nobis hanc obstruxit viam, alias aperuit munivitque. Modo perrumpere in oppidum voluerunt hostes. Sive idem consilium denuo tentet Cæsar, sive circumvallare nos incipiat, quod erit ei propter multitudinem operarum haud difficile, in arcto res nostræ erunt, omnibus circa hostilibus, et equitatus usu ademto. Sed et M. Lepidus et L. Plancus me pro victo contemnent, et, ut solet infelicibus, ex amicis hostes et illi fient. At si Mutinam relinquimus, mox cum tribus legionibus suis Ventidius aderit: Lepidus etiam et Plancus auxilia magna et firma subministrabunt. Quod igitur bene vertat, paratos habete ad iter milites; et, quia multis arma desunt, pro scutis cortices dabimus.' Hæc locutus, non magno post intervallo castris egressus, ad Alpes magnis itineribus contendit.

Dio. Cic. Appian.

Front.

Strat. 1. 7.
Appian.

13.

18. At Decimus, timore Antonii liberatus, Cæsarem Cic. ad metuere incipiens, noctu abruptis fluvii pontibus, ad eum Fam. xi. certos homines misit, gratias tanquam servatori agens, pe- Appian. tensque, ut succedens ad ripam, flumine medio, et civibus arbitris, in colloquium veniat. Se enim certis indiciis Oros.v1.18. declaraturum, non sponte, sed fatali quodam infortunio Appian. tractum ad conspirationem esse.' His Cæsar respondit iracundius, se neque Decimi servandi, sed belli cum Antonio implacabili hoste gerendi causa venisse: neque pietatem sinere, ut alloquatur aut etiam aspiciat interfectorem patris: pati tamen incolumem eum esse, donec senatui populoque Romano videretur.'

19. Tum vero Decimus, progressus ad flumen, clara voce appellavit Cæsarem, et recitato senatusconsulto, quo

Gallia sibi data provincia fuerat, edixit, ne trajecto fluvio Cæsar alienam provinciam sine consulibus invaderet; neve persequeretur Antonium: huic enim operi se sufficere.' Non fallebat Cæsarem, hanc ferociam Bruto ex fiducia patrum accedere. Igitur quantumvis eum in ordinem redigere facile potuisset, moderatus est iræ, seque Bononiam ad C. Pansam contulit, rebus omnibus senatui perscriptis, effectoque ut de iisdem nomine Pansæ scriberetur.

20. Hoc fuit illud in republica tempus, quo nullum reperio fuisse unquam difficilius. Plena suspicionum omVell. 11.60. nia, plena timoris, simulationis, perfidiæ. Et Dolabellæ quidem atque Antonii jam eruperat furor: neque obscurum erat, quid Brutus, quid Cassius, molirentur. Lepidi, Planci, Asinii contatio quorsum tenderet, mox apparuit.

Cic. ad Fam. x.

Cic. Phil. XIII. 11. Appian.

21. Sed senatus, quem castra Pompeii' non præter rem appellabat Antonius, id agebat unice, ut per dissensionem Julianorum ducum partes illæ penitus tollerentur. Eamque tum machinationem Octaviano C. Pansa detexit, tanto simplicius atque apertius, quanto, certus de instantibus supremis, minus movebatur metu gratiaque, et ceteris affectibus qui, propter vitæ commoda, solicitant animos.

6

22. Igitur cum vocari Cæsarem jussisset, Ego,' inquit, 'patrem tuum tanta caritate dilexi, ut me ipse non potuerim magis. Sed neque mortem ejus vindicare licuit, neque consensui ceterorum resistere ; cui et tu, quanquam exercitu parato, prudenter sane cessisti. At illi cum et te metuerent et Antonium, qui et ipse ingens Cæsaris studium præferebat, penitus gavisi sunt inter vos male convenire: futurum sperantes, ut mutuis offensis invicem attereremini. Postquam autem copias haud spernendas penes te esse viderunt, primo quidem, tanquam adolescentulum, inani honorum specie allicere sunt conati. Deinde ubi tu cum alibi, tum in recusando, quod exercitus offerebat, imperio, magnum animum et sui compotem ostendisti; exterriti, eo flexerunt consilia, uti nobiscum administrares bellum, atque hoc prætextu Martia et quarta

« IndietroContinua »