Immagini della pagina
PDF
ePub

legiones robur exercitus abs te abducerentur. Neque desperabant fore, ut alteruter vestrum bello interiret, superstes solus et imbecillus facile tolleretur: atque ita prorsus, oppressis jam ab initio Cæsaris partibus, Pompeianæ resurgerent.

XII. 7.

23. Atque hanc ipsis consiliorum jam fuisse summam novi. Nam et pleroque eo tempore Romæ, et senatui Cic. Phil. interfui: neque vitavi suspiciones atque voces, quod mentionem pacis atque concordiæ intuli. Ceterum postea Appian. quoque non mihi, non A. Hirtio, cum ad bellum mitteremur, alia mens fuit, quam ut Antonium, castigata viri superbia, redderemus commodiorem, deinde reconciliaremus tibi. Non enim putabamus aliud a nobis fieri posse, vel referendæ patris tui meritis gratiæ melius, vel firmandis partibus nostris utilius.

24. Sed hoc quidem consilium, quod occultari interim ratio fuit, nunc Antonio victo, occiso Hirtio, et me in fata concedente, mature tibi aperio: non ut a te gratiam ineam, quæ morienti sera et infructuosa est, sed quia, quemadmodum ostendunt omnia, felix nascenti genius affuit; uti his cognitis, et quæ tibi sint utilia scires, meamque simul atque Hirtii cum voluntatem, tum quæ præter illam facere coacti sumus, intelligeres.

25. Exercitum autem quem ipse dedisti nobis te recipere minime invidiosum erit: eum itaque tibi restituo. Neque vero moleste ferent patres, satis cognito (non Cic. ad enim tentare neglexerunt) nullis conditionibus perduci ad Fam. x1.14. Appian. Brutum posse. Tirones meos per me licet ipse etiam habeas. Quod si forte nimia senatus reverentia tenentur, satius erit relinqui. Curæ enim fuit senatui, ut hos haberet in potestate. Igitur et tribunos delegit, a quibus non milites modo, sed etiam nos consules custodiremur. Rem igitur majoris invidiæ quam utilitatis, et ante tempus te excitaturam, omitti satius fuerit. Igitur ad hos

d Et ante tempus te excitaturam] Fideliter vertit Appianum · Freinshemius, at non claro sensu. Verba Appiani sunt, TÓ TE ἔργον . πρὸ τοῦ δέοντος ἐξανίσ. Tηoí σe, id est, si quid videmus,

...

factum hoc nimis cito te emovet
ex illa consiliorum via quam hac-
tenus secutus es, et ad aliam
transfert. Hactenus obsequen-
tem te senatui præbuisti: at,
si tirones illos recipis, voluntati

Val. Max.

v. 2.

quidem accipiendos Decimum evocavi. Sed quia nondum ille venit, Torquato quæstori tradentur.' Hæc fatus et mox executus, animam efflavit.

26. At Torquatus de voluntate patrum copias Decimo adduxit. Funera consulum cum honorifica pompa CæLiv. Epit. sar Romam transmisit: iique in Campo Martio publica sepultura honorati sunt, quia pro republica dimicantes Vell. 11. 62. ceciderant. Cujus rei sensus etiam abjectorum hominum animos ita pertentasse traditur, ut, M. Cornuto prætore urbano funus locante, qui tunc Libitinam exercebant, gratuitum ministerium præbuerint, paratumque exequiCic. Phil. arum conduxerint sestertio nummo. Militum etiam corpora, præsertim qui ex Martia legione ceciderant, publicis operibus atque muneribus, et communi exstructione sepulti sunt.

XIV. 12. et

14.

Sueton.

Dio, XLVI.

27. Per eos dies de morte consulum suspicio percreAug. 11. buit, opera Cæsaris occisos, Hirtium in acie per suos Tac. I. milites, aut ipsius Cæsaris manu; Pansam per venenum Ann. 10. vulneri affusum. Certe Torquatus Glyconem medicum Sueton. Cic. ad eo. nomine custodiendum aliquamdiu curavit, ut parriBrut. 1. 6. cidam. Sed M. Brutus, cujus ad Ciceronem epistola extat, in tuenda medici innocentia etiam Cæsaris famam fidemque asseruit. Certe ambitiosos hæc suspicio semper sequitur, ut nullum sit tam insigne atque execrabile scelus, quod pro dominatione facturi non existimentur. Ceterum longe abest a prudentia Octaviani, ut rem minime facilem tegi, et, si erumperet, omnium alienaturam animos, adolescens necdum satis firmus auderet.

Dio.

28. At senatus, donec incertus belli exitus esset, adversus victorem sibi providendum statuens, extraordinaria imperia tollebat, decreto, ne quis longius annuo imperium obtineret, neu quis unus curationem annonæ.' Quantum enim ad solvendam rempublicam diuturnæ et solitariæ potestates valerent, multis exemplis apparuerat. Ita præveniri posse putabant eum qui futurus esset superior, ne quid præter solita et concessa legibus appeteret; et

patrum jam adversaris; idque,
ante tempus, antequam eas vires

collegeris, ut satis tuto possis patres offendere. Crev.

invidiam tra, ferri in victum, cujus videlicet immitem et ambitiosum animum senatus timuisset.

10. et 11.

fin.

29. Postquam de Antonii clade rescitum, resumto pacis habitu, supplicationes dierum sexaginta decreta. At Ca- Liv. v. 23. millo Veiis captis, supplicationes in quatriduum primo omnium decretæ fuerant: nec scio an ulli temere plurium Cic. de dierum ante Pompeium, cujus Mithridatica victoria duo- Prov. Cons. decim dierum supplicationem habuit. Mox Cæsari tres Cæs. de dies additi: statimque cum ejus potentia crevit adulatio. B. Gall. 11. Scilicet nihil est in rebus humanis stabile, sed, ut quæque ab initio constituta sunt, ita ferme ab ambitione et vanitate absunt longius: paulo post inclinat sensim mos antiquus, dein solutius prolabitur, donec tandem cum impetu ruat, et ultra omnem finem modumque proferatur. Igitur Cic. Phil. nuper Cicero quinquaginta dies sententia sua comprehen- 14. derat, cum debellatum nec esset, nec crederetur; quot Appian. neque Gallicis antea bellis, neque aliis decretum unquam fuerat. Tum vero propter fugatum a Mutina hostem de- Dio. cendium additum.

e

XIV. 11. et

et ad Brut.

Dio.

30. Antonius, quique cum eo fuerant, bonis omnium Cic. ad publicatis, hostes judicati; deque iis bello persequendis Fam. x. 21. sententiæ dictæ. Quin et decemviri, in quibus et Cicero 1. 5. fuit, tanquam ad præmia militibus persolvenda creati, edictum proposuerunt, uti quisquis aliquid accepisset Appian. ab Antonio consule, ea de re profiteretur:' cum gravibus Cic. ad minis in eos qui secus fecissent.

Liv. Epit.

Fam. XI. 20. et 21.

31. Hoc tempore T. Pomponii Attici laudabilis æqui- Appian. Corn.Nep. tas extitit, qui licet amicissimus esset Ciceroni et Bruto, in Vita nihilominus Antonii præsentem fortunam aliorum fere Attici. omnium exemplo minime despexit, sed pristinæ necessitudinis memor, Fulviæ uxori, liberisque Antonii, cum illa de bonis, et hi etiam de vita periclitarentur, quam potuit, opem tulit.

32. Erat ea temporis oblata Pompeianis opportunitas, Appian. ut tum demum vere liberos se crederent et gloriarentur : et Dio.

e Antonius, quique cum eo fuerant... hostes judicati] Male ergo Freinshemius, CXVIII. 17. initio statim exorientis dissidii An

tonium hostem judicatum esse
scripsit. Vid. not. ad illum lo-
cum. Crev.

Cic. ad

Brut. I. 15.

et velut omni periculo defuncti spernere Cæsarem atque etiam opprimere inciperent. Nam neque triumphum decreverunt petenti; et cum Cicero provido magis quam grato animo, quod ampliora et meritum credebat, et invitis extorquere posse suspicabatur, sententiam dixisset, 'ut ovanti introire Cæsari liceret,' a plerisque repugnatum est. Neque Cicero satis animum texit,' laudandum adolescentem, ornandum, tollendum' dictitando. Sueton. Quo tempore dixisse Cæsar dicitur, se vero non esse commissurum ut tolli posset.'

Cic. ad

Vell. 11. 62.

Aug. 12.

Dio.

Cic. ad

XI. 14.

[ocr errors]

33. Ceterum, ut erga Cæsarem parci, sic in honorando Bruto profusi fuerunt, omnia huic tribuentes quæ sperare ille debuisset. Supplicatio ejus nomine ad omnia Fam. x1.18. Cic. ad pulvinaria decreta. Et quia forte natali suo liberatus Brut. 1. 15. obsidione fuerat, fastis ad eum diem Bruti nomen ascribi et ad Fam. jussum triumphum denique decreverunt homini, qui beLiv. Epit. neficio vivere alieno diceretur, neque adjutor victoriæ, sed spectator tantum prælii cum aliis e muro fuisse. Martiam quoque et quartam legiones Drusus ei Paulusque ceteris assentientibus decreverant. Sed ea res irrita fuit. Bellum quoque adversus Antonium uni decretum, votaque nomine ejus nuncupata publice.

Vell. Dio.

Cic. ad Fam. XI. 19. et 14. Dio. Appian.

XIV. 13.

Appian. et Dio.

Liv. Epit. Appian.

[ocr errors]

34. Legionibus quæ ab Antonio defecerant, promisCic. Phil. sum a Cæsare donativum exsolvi' placuit; 'partem eorum qui pro libertate occiderant, liberis aut propinquis dari superstitibus honoris causa concedi, ut ludos oleæ frondibus coronati spectarent.' Cæsaris inter hæc militumque ejus nulla aut parca mentio; quamvis et ad Lepidum, et Plancum, et Pollionem literæ de persequendo Brut. 1. 15. Antonio mitterentur; et senatus non vivos tantum, sed Dio. etiam mortuos laudibus ac honoribus cumularet. In quibus et Pontio Aquila statua est posita, hæredibusque

Cic. ad

f Triumphum denique decreverunt homini, qui beneficio vivere alieno diceretur] Ita quidem de D. Bruto loquuntur Velleius et Dio, Cæsarum adulatores. Sed Cicero non semel affirmat Brutum erupisse Mutina, ejusque eruptionem magno ad victoriam adjumento fuisse. Vid. supra c.

15. Deinde triumphus decretus est Bruto, ut optime annotat Gronovius ad Epitomen hujus libri, non de Antonio fugato, neque enim de cive triumphabatur, sed de Inalpinis gentibus, ut colligi videtur ex ep. 4. l. xi. Cic. ad Fam. Crev.

reddita pecunia, quam ille mutuam Bruto dederat, suas Cic. ad atque amicorum opes inter publicam inopiam alendis le- Fam.x1.10. gionibus insumenti.

35. Enimvero Cæsar hæc considerans, et præterea Dio. omnes suos adversarios potentia et imperiis auctos, Sex. Pompeio præfecturam maris, Bruto Cassioque Macedo- Vell. 11.62. niam et Syriam cum amplissima potestate datas, atque Appian. hæc omnia cum Pansæ verbis congruere, ad reconcilian- Liv. Epit. dam cum Antonio gratiam animum adjecit.

36. Neque deerat senatus obtentum præbere quidlibet novaturo. Centuriones missu legionum Romam iverant, Appian. petendæ pecuniæ causa quæ promissa erat victoribus. Responsum est, legatos ab senatu venturos ad exerci.tum.' Miseruntque jussos summoto Cæsare milites allo- Vell.et Dio. qui. Non repugnavit Cæsar: sed nec dissimulavit frustra eos fatigatos non relaturos responsum, priusquam ipse esset adhibitus. Consilium senatui erat sub specie pulsi Plut. Cic. Antonii abducere a Cæsare, tanquam non necessarias amplius, copias; easque tradere Bruto, ut Cæsar exar- Cic. ad maretur. Quærebantque in ejus exercitu serenda dis- Fam.x1.14. cordia, dissociare animos, et alios voluntate ac largitioni- Dio et bus, reliquos deinde vi redigere in potestatem. Igitur Appian. Martiæ et quartæ legionis militibus, quæ decreta erant, præmia laudesque legati afferebant: ceterorum Cæsaris militum, non major quam ducis ipsius ratio habebatur. Sed omnis ista calliditas in contrarium vertit. Legiones Vell. negarunt sine imperatore suo ulla audituras mandata. Legati re infecta redierunt.

et 15.

et Dio.

37. Tum vero simul Cæsar affuit, artesque increpavit Appian. patrum, universis idem animus fuit, ut non minus qui honorati, quam qui neglecti erant, injuria se affectos opinarentur. Nam et illi suspecta habebant omnia, et contumeliam commilitonum, sed maxime Cæsaris, ad suam

& Enimvero Cæsar hæc considerans] Profecto insita animo dominandi cupiditas plus apud Cæsaris animum valuit his senatus injuriis. Itaque Suetonius, Aug. c. 12. arguit eum ad prætextum mutatæ voluntatis dicta factaque quorundam calumnia

tum esse.' Nimirum Cæsar et
senatus sibi invicem insidiaban-
tur: nec poterat esse inter li-
bertatis retinendæ cupidissimos
patres, et avidum regnandi Cæ.
sarem, sincera animorum con-
sensio. Crev.

« IndietroContinua »