Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. ad

Appian.

ignominiam pertinere arbitrabantur: et præteriti docebant, consilium senatus non ad beneficium duarum legionum, sed ad ruinam exercitus imperatorisque spectare. Nec ornari illos præmio, sed emi: tradendos mox percussoribus optime de se meriti Cæsaris, contra filium ejus et amicos, ut scelesta et indigna quælibet facerent et paterentur.'

38. Hæc audita Romæ terruerunt non ignaros vacillare Fam. x1.10. Cæsarem, et Antonio locum dare respirandi. Is enim cum ad extremas angustias redigere hostem potuisset, si transisset Apenninum; alia omnia habens in animo, captivos milites ducesque tractabat comiter: volentes in suorum allegebat ordines; si mallent ad Antonium se recipere, patiebatur. Quin et Ventidium tres legiones habentem terruisse contentus, aut ad se transire' jussit, aut, omisso metu, ad Antonium pergere, exprobratum communis utilitatis ignorantiam.' Sed et Decium quendam ex illustribus dimittens, atque ab hoc interrogatus, 'quo igitur animo in Antonium esset?' Sapientibus sufficere edita ab se indicia' respondit, insanis autem nulla suffectura.'

Sueton. Aug. 12. Appian.

[ocr errors]

39. Sub idem tempus ad Lepidum et Asinium scripsit apertius: nec sibi, nec veteranis parem referri gratiam, sed omnia tradi parricidis cum certo interitu Julianarum partium, si pauci qui supersint, pari atque Antonius imprudentia, inter se committerentur. Cautius agere gregarios milites, qui, finitis stipendiis, ægre divellantur, 'sed iisdem coloniis juncti unitique consideant. Hoc et ipsis procurandum esse, et monendum Antonium. Interea posse eos in speciem parere senatui, sed memores primam esse debere suæ salutis atque dignitatis curam.' Nec aliud ab his agebatur, sponte inclinantibus in hanc sententiam, et Antonio affinitate aut familiaritate intima Vell. 11.63. devinctis. Et, licet ad Brutum collega Plancus accesseFam. x. 33, rat, tamen neque huic constabat fides, et Bruti perquam infirmæ erant copiæ; cui maximus tironum, sed idem Vell. 11.63. prope inutilis numerus, octo legiones: veterani belli casiCic. ad bus imminuti; et, ex his qui supererant, multi quotidie Appian. ex longa inopia se replentes incautius rumpebantur.

Dio.

Cic. ad

Cic. ad Brut. 14.

Fam. x. 24.

et 18.

Plut. Cic.

et Brut.

40. His rebus effectum est ut senatus aliquanto hones- Dio. tius tractare Cæsarem inciperet, conciliante ei gratiam Cicerone, cujus ambitiosam senectutem adolescentis calliditas egregie deceperat. Nam, quod ipso postea tra- Cic. ad dente Cæsare constitit, ruinam metuens, Ciceronem ad- Brut. 1. 17. jungere et retinere studuit. Quod quia nullo firmiore vinculo consequi posse rebatur, consulatum instituit petere, misitque ad Ciceronem nuntios, patrem appellitans. Ex usu publico, et gloria illius fore, si det operam, ut una Appian. gerant consulatum. Penes illum enim, ut peritum et Dio. senem, vim magistratus omnem fore: se honore conten- Appian. tum, per quem arma gloriosius poneret ; nec aliam petendi triumphi causam fuisse.'

[ocr errors]

Re

41. Sic inescatus Cicero negotium Cæsaris in senatu egit: Difficilia esse reipublicæ tempora. Qui cum imperio sint, inter se fœdera agitare, inconsulto senatu. ferre, ut adolescens sine causa contumeliose habitus, quibusdam honoribus mulceatur. Eundem magnas habere copias: neque tam interesse reipublicæ, ne præter ætatem fiat consul, quam ne simultates armatus exerceat. Præterea dari collegam tanquam puero præceptorem posse, ne quid contra utilitatem senatus atque reipublicæ ausit.' Sed irrisa sunt hæc a percussoribus, non occulto Ciceronis morbo, et minime dubio omnium periculo, si filius interfecti, idemque magnis copiis subnixus, consulatum indipisceretur.

Plut. Cic.

et Plut.

42. Igitur inter omnia dantes et nihil relinquentes Dio. media via placuit, uti sententiæ inter consulares dicendæ jus ei esset.' Postquam hoc parvi fiebat, decretum, uti proximis comitiis prætor, sequentibus consul renuntiaretur.' Hoc modo satis acute putabant elusisse puerum, ut ipsi quidem appellare consueverant. Sed ille hoc ipsum Cic. ad veluti convicium ad defensionem eorum quæ meditabatur arripiens, Lepido satagente, cum Antonio reconciliavit 1. Dio. gratiam, non obvius modo excipiens redeuntem, sed ipse alliciens eum et provocans.

Brut. 1. 15. et Phil, Iv.

Zonar.

ton. Sueton. Aug. 12.

Oros. VI.

18. Liv.

43. Inter hæc, Antonii rursus emersit fortuna, cujus de rebus accuratius referendum est, sine quarum cogni- Epit. Dio. tione secutæ mox conversionis tota sit obscura ratio. Fu

Delph. et Var. Clas.

Livius.

15 Z

Appian.
Plut.
Anton.

Vell. 11.63. gatus a Mutina petebat Alpes, vir adversus incommoda non minus pervicax, quam luxui, quoad vacaret, deditus. Igitur et in hoc itinere diversi et pæne contrarii generis documenta edidit: plerumque tolerans inediæ et laborum, supra quam sit credibile: iterum, ubi videbatur esse aliqua occasio, profusus in vinum et epulas. Unde non ineleganter respondisse visus est familiarium ejus unus, quærenti quid Antonius ageret; Quod canis in Ægypto: bibit et fugit:' quando in illis regionibus canes metu crocodilorum currendo bibunt ex flumine. Sed sæpius vix necessariorum erat copia: ut et cortice vixisse copiæ ejus, et nullius animalis carnibus abstinuisse tradantur.

Macrob. Sat. 11. 2.

Phædr. Fab. 1. 25.

Plut.

Cic. ad Fam. XI.

10. 12. et

13.

Appian.
Dio.

Plut.

Cic. ad

44. Non erat difficilis extinguendi hoc tempore belli labor, si quis insequi fugientem voluisset. Verum enimvero Cæsarem indignatio, quod Bruto mandatum bellum erat, averterat: Brutus insanum rebatur, inimici sui adversarium suo periculo tollere. Tendebat ad Lepidum castra trans Alpes habentem. Erat et in illo spes, pontificatum et alia quædam Antonii studiis consecuto, et in exercitu, in quo multos sciebat suis partibus addictos. Custodiam Alpium Lepidus Culleoni mandaverat. Is Plin. III. 4. transitum Antonio dedit, ut penetrare in Narbonensem Galliam posset, ubi castra ad flumen Argenteum Lepidus habebat.

Fam. x. 11.
Supra,

CXVIII. 9.
Plut.
Appian.

Cic. ad

Fam. x.

Cic. ad

Fam. XI.

34.

10. et 13.

Appian.

Cic. ad

2

45. Interim et P. Ventidius cum tribus suis legionibus ad Antonium venit. Quibus receptis, haud procul Lepidi castris castra posita sunt, nullo munita vallo, ut venisse ad amicos videretur. Magna hic et pudenda tum inconstantia, tum temeritas Lepidi fuit. Hunc antea senatus Fam. x. 33. ad opprimendum Antonium in Italiam acciverat, eodemque tempore L. Plancum. Mox, quia Silanus, ad Antonium adductis copiis, Lepidum suspectum patribus feCic. Phil. cerat, Plancum Antonius diserte ' participem consiliorum' appellabat, miserunt ad eos literas, illorum opera rempublicam in præsentia non indigere.

Dio.

XIII. 19.
Dio.

46. Ut tamen aversi animi nullum indicium ederent, quo ad maleficium illi perpellerentur, negotium imposuerunt oppidi condendi, quo deducerentur qui olim Vienna pulsi ab Allobrogibus (unde initium discordiarum

2 Ita ex App. correxit Crev. pro Rhodanum in edd. priorr.

h

I. 61.

Plut. de

Viennam et Lugdunum incolentibus extitit) ad confluentes Tac. Hist. Rhodani Ararisque in campis Segusianis consederant. Dio. Hæc origo Lugduni fuit, nobilissimæ civitatis, nomen ut Strabo, IV. aiunt a corvo (lugum vocabant Galli) adeptæ, et situ Plin, Iv. loci edito. Quippe dunum et olim, et nunc quoque col- 18. lem significare quibusdam certum est, et colli Lugdunum Fluv, in inædificatum fuisse constat. Tanta autem loci fuit oppor- Arar. tunitas, ut intra centesimum annum in maximam perducta frequentiam, deinde unius noctis incendio consumta, mox Sen. Ep.91. refloruerit, et hodie quoque inter clarissimas Gallorum urbes numeretur. Ab eodem Planco et alia tum deducta Gruter. colonia est Rauraca. Inscript. p. 439. num.8.

6

Strabo IV.

p. 192.

Fam. x. 34.

47. Quanquam enim venire in Italiam prohibente ne- Dio. mine potuissent, malebant paruisse senatui videri, atque interim Antoniani belli speculari exitum. Silanum certe Culleonemque reversos ab Antonio verbis castigavit Le- Cic. ad pidus, scripsitque Romam, se neque opera eorum uti, neque in castris habere, neque ulli negotio præfecisse.' Ceterum res ipsa indicio est, simulate hæc acta, neque contra voluntatem Lepidi hos accessisse Antonio, neque ab hoc redisse tanquam desertores, sed internuntios.

Vell. 11. 63.

Dio.

Vell. et

Plut.

48. Sane colloquium adhuc abnuebat Antonii: quin Dio. et contra eum scribebat senatui, eoque fidus habebatur, et idoneus cui bellum mandaretur. Sed neque hostile quicquam in eum designabat, in vicinia passus agere, sæpiusque venientem in conspectum militum ita flectere universos, ut etiam, invito Lepido, exercitu ejus potiturus fuisse videatur. Quippe Antonio comitas inerat, audacia, profusio: ubi otium esset, luxus; quoties expediret, industria: et quicquid placere corrupta disciplina militi

h Nomen... ...a corvo (lugum vocabant Galli] Hæc interpretatio vocis Celticæ lug non pro certa aut vera habetur ab omnibus. Sunt qui illa designari putent turrem, vel etiam locum quem cumque muris cinctum. Sed et de voce dun lis etiam mota est apud nos inter doctissimos viros, aliis ea collem vel montem unice indicari existimantibus;

aliis hanc vim ei in antiqua 80-
lum Germanorum lingua tri-
buentibus, Celtas vero conten-
dentibus ea usos esse ad expri-
mendum id quod inferius aut
profundum est. Non nostrum
est hanc disceptare litem. De
varietate tantum opinionum lec-
torem monendum esse judicavi-
mus. Crev.

Anton.

Plut.

Cic. ad

Fam. x. 21. et 35.

potest. Lepidus ad omnia segnior, non virtute ulla notabili, non vitio carus, prope contemtum venerat.

49. Forte accidit ut Antonius cum barba capilloque promisso ad castra Lepidi veniens, aspectu simul atque sermone plurimorum misericordiam eliceret. Ibi Lepidus ad disturbandum colloquium tubas occanere' jussit, quia tribunorum imperia spernebantur. At milites, concionante Lepido, conclamarunt, pacem se velle, neque cum ullis deinde civibus esse dimicaturos.' Mox Canidio Rufrenoque et similibus auctoribus, per Lælium et Clodium meretriciis vestibus tectos secreta cum Antonio pacta fecerunt; etiam Lepidi cædem, si vellet, polliciti. Sed is parci Lepido jussit, sibi cum exercitu venturo viam Appian. pandi. Hoc præcipuo studio agebant decumani, quos aliquando Antonius duxerat.

Plut.

Cic. ad

Fam. x. 21.
Dio.

pian.

50. Neque fallebat ea molitio M. Juventium Laterensem legatum Lepidi, prorsus egregium civem sed Vell. Ap- multa salubriter monenti non habuit Lepidus fidem. Postremo auctor ei fuit dividendi in partes exercitus: sic evidentius quo quisque sit animo appariturum. Lepidus trifariam partitus copias, jussit occurrere præsidio quæstoribus, quos adventare dicebat. At hi de quarta vigilia sumtis armis, tanquam exituri, vallum occuparunt, nuntiPlut. Vell. osque miserunt ad Antonium. Ille, his auditis, prima Appian. luce flumen transgreditur et per aversa castrorum admissus, ubi vallum a Lepidanis erat dirutum, protinus ad prætorium contendit, prosequente eum Lepidi exercitu, et orante imperatorem, parceret tantæ multitudini civium Romanorum, eorumque salutis atque securitatis causam susciperet.' Atque is, ut e cubili discinctus exsiluerat, Antonium complexus est, prioremque austeritatem suam necessitate temporum excusavit. Sunt qui et ad pedes ejus procidisse tradant: quod, quamvis in timido homine nihil non credi potest, quia plerisque non est traditum, neque factum puto; aut si forte, simulatum a Lepido timorem, ne prodidisse causam senatus sponte Rutil. Iti- videretur. Scelere enim potius quam ignavia peccavisse Sueton. plerisque tum visus est, receptumque ab eo Antonium, non Aug. 12. modo scriptores inferioris ævi, sed M. Cicero, D. Brutus,

Cic. ad

Fam. x. 35.

Appian.

ner. 1. 301.

[ocr errors]
« IndietroContinua »