Immagini della pagina
PDF
ePub

Fam. x.21.

L. Plancus, totus denique senatus censuit. Eamque opi- Cic. ad nionem et quæ præcesserunt omnia, et quæ secuta sunt, et 1.9. et corroborarunt.

18. et ad Brut. 1. 10.

Brut. 1. 15.

Cic. ad

Fam. XII.

Appian.

51. At Laterensis, cum et Lepidum frustra monuisset, et Plancum, quos inter se discordes reconciliare reipub- Cic. ad Fam. x. 21. licæ causa acerrime nisus fuerat, sub ingressum Antonii et 23. gladio se transfixit. Ob hæc statuam ei decrevit senatus, Vell. Dio. laudationemque et publicum funus: at quæ posita Lepido Cic. ad pro rostris fuerat, subversa est; isque hostis judicatus, Dio. cum ceteris qui simul a republica defecerant, nisi ante Liv. Epit. Kalendas Septembres ad sanitatem redissent.' 52. Saga quoque resumta, crebrique ad M. Brutum, 10. Dio. C. Cassium, Sextumque Pompeium nuntii missi, ut reipublicæ subvenirent.' Etiam duo senatores, Luceius et Pansa, tanquam ad visendum Græciæ statum missi, qui properare Brutum juberent. E Sardinia quoque evocatæ 26. copiæ, et e tribus Sextianis legionibus, quæ erant in Appian. Africa, unam accipere jussus Q. Cornificius; duas mittere in Italiam: quanquam ne his quidem satis confidebant, quod et ipsæ sub Cæsare militassent. Sed omnia experiri cogebat necessitas. Postremo cum longe hæc abesse videretur, ad Cæsarem recursum est, neglectum contemtumque paulo prius, et coactum ad nova, sed in- Dio. cognita adhuc patribus consilia. Triumphus etiam ac Cic. ad stipendium ei decernitur, et omnibus decretis ornatur.

spes

Cic. ad

Fam. XI.

Dio et

Appian.

Brut. 1. 17.

53. Idcirco lætus hanc sibi ad obseptum antea consula- Dio. tum viam aperiri, simulavit obsequium, paravitque ad bellum omnia. Sed interim clanculum induxit milites, ut jurarent contra nullum se exercitum, qui Cæsaris fuisset, arma capturos.' Hoc aperte spectabat ad Antonium et Lepidum, quorum copiæ majorem partem constabant e Cæsarianis legionibus. Præterea instigabat eos, uti legatos iterum ad senatum mitterent, quasi deprecaturos, ne contra fas et religionem dimicare cum civibus cogerentur; revera, ut exigerent nondum persolutas pecunias, Cæsarique darent consulatum.

54. Nec hoc timide fiebat amplius, sed palam, advo- Appian. cata concione, Quousque,' inquit, commilitones, ad

[ocr errors]
[ocr errors]

versariorum insatiabilem importunitatem perferimus?

Hæc scilicet, ut plurima vobis ante nota præteream, præmia meruimus, ut ab his vexemur atque opprimamur, quibus nostro sanguine salus atque securitas parta est? Antonii præda fuissent, neque rem aut publicam aut suam tueri quisquam eorum potuisset, nisi ego ille puer (sed virum sentient!) nisi ego, inquam, quem puerum appellare consueverunt, vobis adjutoribus causam suscepissem publicam, et nimiam Antonii ferociam Mutinensi victoria refrænassem.

55. At illi præclaram scilicet vicem servatoribus suis reddunt, contemtum, ignominiam, pericula. Neque desinent, nisi caverimus, priusquam universos, alios alia fraude circumventos, deleverint. Hoc enim agunt homines Pompeianis partibus devoti, ut eos qui patri meo navarunt operam, occasione temporum inter se commissos, mutuis vulneribus conficiant. Ideo nempe bella ex bellis seruntur, donec omnes, quos ob militiam Cæsaris perosi sunt, duces militesque prorsus interierint. Neque enim alio pertinuit, quod nuper duabus legionibus oblata sunt præmia, quam ut ex dolore ceterarum oriretur in hoc exercitu perniciosa dissensio.

[ocr errors]

56. Quam vero sint infensi Cæsaris amicis, numquid proximis diebus ostensum est? cum ab Antonio quidem, sed ex parentis mei commentariis, data cunctis eriperentur. Unde et vobis facilis esse conjectura potest, quæ vestra sit futura conditio, qui agros, qui pecunias accepistis a Cæsare, siquidem hi rempublicam obtinebunt; quæ vero mea, dum regnabunt in senatu percussores patris mei. Sed mihi quidem curæ erit, ut neque vita mihi incustodita sit, neque mors indecora. Vestri me miseret, quibus nemo relinquetur, a quo speretis operæ patri mihique navatæ pretium. Nam me quidem ab ambitione longius abesse, quam huic ætati credi potuisset, ipsi comperistis, cum oblatum a vobis imperium abnui. Nunc alia conditio est temporum: neque pro vobis, neque ad ultionem patris quicquam profecero, donec ero privatus.

57. Ea me causa consulatum petere coëgit: atque is, eandem ob causam, negatur ab his quorum interest neminem esse aut vestrarum utilitatum procuratorem, aut Cæ

sarianæ necis vindicem. Igitur communis salutis mihi vobisque tantum unam reliquam video viam, si vestro favore consulatum consequar. Nec enim aliter aut quæ a parente meo accepistis confirmari, aut quæ a me expectatis persolvi quibunt. Sed et ad publicum bonum, quietemque patriæ res pertinet. Percussores enim patris reos agam, quibus sublatis, finis aliquando civilium bellorum erit.'

58. Alacri acclamatione militum hæc excepta: delec- Dio. tique statim ex promtissimis veteranorum quadringenti, qui legatione ea fungerentur. Cum patres ætatem Cæ- Appian. saris excusarent, centuriones legationis principes (edocti

[ocr errors]

v. 17. et

Appian.

enim erant) responderunt, et apud antiquos Rullis, De- Cic. Phil. ciis, Corvinis, multisque aliis consulatum fuisse creditum; et recentiore memoria superiorem Africanum, Titumque Flamininum, admodum adolescentes consules factos, utilem reipublicæ operam præstitisse.' Magnus quoque Pompeius et Dolabella allegabantur, atque in hoc ipso Cæsare factum senatus decretum, quo multis annis ante legitimam ætatem honores petendi facultas concessa erat. Cum propter gravitatem negotii tempus traheretur; lega- Dio. ti, ut moniti a Cæsare erant, impunitatem petere Antonianis cœperunt, ut credibile est, non tam impetrandi proposito, quam ad tentandos senatus animos, an et huc adduci possit; et, si succenseret, hunc armorum prætextum habituri. Sed elusum satis commodo astu periculum est, contradicente nemine, sed pro magno aliorum numero eadem postulantibus plerisque. Unde effectum est, ut citra invidiam, propter multitudinem hominum, quibus in causa dispari paria concedi rectum non esset, tota res omitteretur.

59. Inter has altercationes, cum ferociter locuti milites, Appian. atque ab senatoribus nonnullis increpiti essent, acrius ad consulatum Cæsari conficiundum exarserunt, et quia in- Dio. tromissi in senatum arma deposuerant, caput legationis Cornelius centurio, curia egressus, resumsit gladium, sa- Sueton. guloque rejecto capulum ostendens, Si vos non dederi- Aug. 26. tis,' inquit,hic dabit.' Quo tempore Ciceronem respondisse ferunt, Si hoc modo petieritis Cæsari consula

[ocr errors]

Dio.

tum, auferetis.' Eaque vox exitium ei accelerasse crediPlut. An- tur. Namque Cæsar libertatis studiosissimum esse cernens, viliorem habere cœperat.

ton.

Appian.

Dio.

60. Hæc cum in castris audirentur, exasperati sunt milites, confestimque ad Urbem duci voluerunt. Nec Cæsar lenivit: quin verbis adaugens iras, barbara suorum dicta factaque non reprehendit; senatum increpavit, 'quod milites intrare curiam inermes jusserat, quodque interrogati a senatore quodam fuerant, ab exercitu, an vero a Cæsare mitterentur?' Igitur propere legatis quiLiv. Epit. busdam ad Lepidum et Antonium (nam et cum Antonio gratiam, Lepido satagente, reconciliarat) cum octo legionibus et magno equitatu atque auxiliis, coactus scilicet a militibus, Rubiconem transiit, unde et proximi belli civilis initium fuerat. Inde bifariam exercitu diviso, cum potiori parte contendit Romam, ceteris ex commodo sequi jussis.

Oros. VI.

18.

Appian.
Dio. Ap-

pian.

Dio.

Appian.

61. In itinere, ut fit ubi milites imperatorem ducunt, minime a maleficiis temperatum. Homines qui forte per viam occurrerant, et in his eques Romanus, pro speculatoribus occisi: direptæ adversariorum villæ. Legati qui cum pecunia veniebant, Cæsaris artibus terrore injecto refugerunt.

[ocr errors]

62. Hæ res tanta consternatione replerunt Urbem, ut Jul. Obseq. nihil ad extremum terrorem superesset. Anxii patres, et Appian. alius alium varie accusantes, quod exercitus ademtus Cæsari, quod triumphus denegatus, quod præmia militum maligne repræsentata essent,' repente in contraria omnia transierunt: nusquam jam apparente Cicerone, qui multus antea ubique fuerat. Augetur donativi modus, neque duabus jam, sed octo legionibus decernitur. Decemviri Dio. Ap- cessare, Cæsar dividere præmia jubetur: ipse absens pian. consul designatur. Ad hæc omnia significanda legati festinanter emittuntur. Sed neque milites flexit profectum ab invitis beneficium: et senatus, fœda inconstantia, vixdum egressis porta legatis, consilium mutavit: excipiente metum pudore, quod, indigna viris trepidatione subacti, prono collo exciperent jugum, nihil pro libertate ausi. Quod igitur postea vacaturum periculo et ignominia

Dio.
Appian.

tempus, si hæc consuetudo invalescat, ut ambitione cujuslibet honores armis obtineantur? Quin huc eniterentur, ut militem, si lenibus consultis nequiret, constantia et severitate in officio contineant. Armis opus adversum armatos esse. Si primum impetum fregerint, subiturum animos pudorem, subituram reverentiam patriæ, et metum ex legibus. Quod si præter spem arma pro republica accepta contra eam miles verterit, L. Plancum, D. Brutum affuturos auxilio. Denique si neque pudore militis prohiberi fatum reipublicæ, neque armis defendentium, posset; at illi occumberent pro libertate potius, quam male et infeliciter expertam dominationem reciperent.' Et majorum exempla memorabantur, quibus præ amore libertatis nihil fuerit in vita carum atque pretiosum.

63. Hujusmodi inter se dictis animati, mox in maximam fiduciam venerunt, postquam eadem die appulsis ex Dio. Africa legionibus duabus, equitibus mille, Diis ipsis curæ Appian. esse custodiam civitatis interpretati sunt. Igitur, adjuncta legione, quam nuper Pansa præsidio Urbi reliquerat, Janiculum, ubi pecuniæ erant repositæ, pontemque fluminis occuparunt præsidiis: per Urbem disposuerunt stationes in portu quoque parandas naves curaverunt, ut victi cum pecuniis fugerent. Cæsarem intra centesimum Dio. ab Urbe lapidem' cum exercitu consistere vetuerunt. Hæc satis confidenter acta.

64. Sed ubi signa legionis a Pansa relicta araneis, Jul. Obseq. velut ex longo situ, oppleta venire visa prodigii speciem metumque fecere; quæsitæque Cæsaris mater et soror Appian. non comparuerunt, amicis, apud quos celabantur, gratiam minasque adversariorum pariter spernentibus; iterum rediit timor, tanta opportunitate amissa, quod his obsidibus quidlibet impetraturi facilius a Cæsare fuerant.

65. Atque ille suis timens, cum prioribus patrum legatis, dum mandata exponunt, mutatæ sententiæ nuntium supervenisset, cum irritatis supra modum militibus, Romam properat; præmissis qui bono animo esse populum Romanum, et quiescere juberent, nihil hostile passurum.

Intra centesimum ab Urbe lapidem] Leucas nostrates plus 33. Crev.

« IndietroContinua »