Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.
Appian.

Dio.
Appian.

Ita pacato agmine accessit, omnibusque citra controversiam in potestatem acceptis, sub Quirinali colle constitit. Eo statim mira mutatione affectuum venerunt quidam ex senatoribus, mox etiam promiscua multitudo salutandi ipsum militesque gratia. At ille, castris in loco positis, postridie Urbem, septus idonea manu, intrat : quacumque incedit, occurrunt salutántium gratulantiumque agmina : nihil in speciem officiosæ humanitatis prætermittitur. Sic ad adem Vestæ pergit, ubi matrem sororemque esse audiverat.

66. Interim et illæ tres legiones, missis legatis, fecerunt deditionem. Ex prætoribus qui præfuerant, Cornutus sibi manus intulit; reliqui in fidem recepti sunt. Cicero, per amicos impetrato Cæsaris colloquio, magnis eum laudibus extulit, se quoque senatui deferendi consulatus auctorem fuisse dictitans. Respondit Cæsar, nec sine morsu,

· Ciceronem sibi novissimum amicorum occurrere.'

67. Secuta deinde nocte vanus rumor commovit civitatem, Martiam et quartam legiones ad se transire, indignatas quod deceptæ a Cæsare adversus patriam contra animi sui sententiam ductæ essent. Huic rumori secure omnino crediderunt principes, quamvis in propinquo esset exercitus, et harum longe fortissimarum legionum viribus sustinere se posse reliquas Cæsaris copias rati sunt, donec aliunde pararentur auxilia. Igitur eadem nocte senatu

k Vanus rumor commovit civita. dæ Urbis cansa adesse, quivis tem, Martiam et quartam legiones facile intelligit. Fraudem fecit ad se transire] Freinshenius de- Freinshemio Appiani interpres, derat : Vanus rumor terruit civi. lapsus ipse prior, et nimis secure tatem, Martiam et quartam legi. ab eo exscriptus. En Græca ones adesse, diripiendæ patriæ verba: δόξης γενομένης, ότι δύο τέcausa. Tum iterum velut furore λη Καίσαρος, το τε'Αρειον και το tacti principes, et secure credi- τέταρτον, μεταθοΐτο ες την πόλιν, derunt dictis, et suis se viribus ως δι' ενέδρας επί την πατρίδα επαχsustinere posse Cesarem, quam. θέντα, οι στρατηγοί και η βουλή vis fantas habentem in proxi. πάμπαν άταλαιπώρως επίστευσαν. mo copius, rati sunt.

Igitur, Hæc verba et ea quæ proxime &c. Hæc quam male inter se sequuntur, quam accuratissime cohæreant, quam a ratione alie- fieri potuit, vertimis, et totum num sit eos qui omnino seque locum refinximus. Etevim Freinet rempublicam desperaverant, shemius in principiis lapsas, rursns ad spem erigi eo quod etiam in ceteris, ut fit, haud saaudiant duas legiones diripien- tis recto talo steterat. Crev.

Contra:

guidana

fo

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

habito M. Aquilium Crassum emiserunt ad parandas e
Piceno copias: idque tanquam lætum nuntium discur-
rente per Urbem tribuno plebis Apuleio vulgarunt. Sed
ubi falsam fuisse famam rescitum est, Cicero, qui pro
ribus curiæ senatores adventantes cum laudibus excepe-
tat, in lectica fugit. Cæsar, irrisa hominum vecordia,
exercitum in Campum adduci jussit. Quo tempore lætum
ei augurium apparuit, sex vultures.

Nec tamen in Jul. Obseq.
quenquam consuluit durius. Quin etiam Crassum, qui Appian.
servili habitu in Picenum penetraverat, dimisit incolu-
mem, interim clementiæ captans laudem, mox eosdem,
quibus tum videbatur ignoscere, proscripturus. Pecuniam
autem ex Janiculo, et quicquid ubivis publicæ fuit, com-
portari jussit : ipse excessit Urbe, libertatem scilicet

præbiturus comitiis, eo jam adductis rebus, ut eadem omnia absens posset.

68. Igitur et nova comitiorum forma fuit, quia more Dio. majorum interrex prodi tam celeriter non poterat, absentibus plerisque patriciis magistratibus. Nam decreto prætoris urbani (extincto jam Cornuto, Q. Gallium fuisse Appian. . constat) duo nominati sunt proconsules, comitiorum haben-Dio. dorum causa; his perfectis, nihil ultra potestatis usurpaturi. Ab his consul creatus Cæsar collegæ nomine.Q. Tab. Coll. Pedium Q. F. administrum accepit. Et exultabat ado- ap: Pigh. lescens honore ante tempus capto, quem præter juniorem Casaub. Marium nemo præcocius invaserat. Consulatum enim, si ad Sueton.

Aug. 26.

[ocr errors][ocr errors]

1 Interrex prodi tam celeriter . adeo propria sont auspicia, ut non poterat, absentibus plerisque ipsi sine suffragio populi patriciis magistralibus) Dio,quem auspicato interregem prodahic vertit Freinshemius, parum mus.' Alterum ex Epist. Cic. hoc loco attendit ad ritum pro- ad Brutum, l. 1. ep. 5. 'Dununus dendi interregis. Interrex enim erit patricius magistratos, auspinon a patriciis inagistratibus, sed cia ad patres redire non posa patribus prodebatur, cum jam sunt.' Ex his duobus locis inter nulli in republica patricii magis se collatis palet, et prodendi intratus essent. Hoc utrumque sex. terregis jus penes patres fuisse, centis scriptorum locis probari et id fieri non potuisse quamdiu potest. Sed hic afferre sufficiat vel unus erat patricins magisduo testimonia : alterum ex ora. tratus. Sed mirum non est Di. tione Appii apud Livium, 1. vi. onem in his ritibus jamdiu, cum c. 41. Nobis,' inquit Appius, scriberet, exoletis, hallucinatum nomine patriciorum loquens, esse. Crev.

[ocr errors]

5444

LIBRI CXIX. SUPPLEMENTUM.

Liv. Epit. civiliter computes, annos undeviginti natus iniit; sive dies
Plut, Brut.
Dio, Lv.

ineundi xiv. Kalendas Septembres (variant enim scrip-
p. 376. et tores) sive x. Kalendas Octobres fuit: revera vicesimo
LVI. p. 403
Macrob.

ætatis anno, quia trimestre circiter correcti ab. Julio fasti Sat. 1. 12. absorbuerant : quod spatium tametsi processerat, tamen Vell. 11.65.

vulgo non computabatur.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »