Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.
Appian.

Dio.
Appian.

Ita pacato agmine accessit, omnibusque citra controversiam in potestatem acceptis, sub Quirinali colle constitit. Eo statim mira mutatione affectuum venerunt quidam ex senatoribus, mox etiam promiscua multitudo salutandi ipsum militesque gratia. At ille, castris in loco positis, postridie Urbem, septus idonea manu, intrat: quacumque incedit, occurrunt salutantium gratulantiumque agmina : nihil in speciem officiosæ humanitatis prætermittitur. Sic ad ædem Vestæ pergit, ubi matrem sororemque esse audiverat.

66. Interim et illæ tres legiones, missis legatis, fecerunt deditionem. Ex prætoribus qui præfuerant, Cornutus sibi manus intulit; reliqui in fidem recepti sunt. Cicero, per amicos impetrato Cæsaris colloquio, magnis eum laudibus extulit, se quoque senatui deferendi consulatus auctorem fuisse dictitans. Respondit Cæsar, nec sine morsu, • Ciceronem sibi novissimum amicorum occur

rere.'

67. Secuta deinde nocte vanus rumor commovit civitatem, Martiam et quartam legiones ad se transire, indignatas quod deceptæ a Cæsare adversus patriam contra animi sui sententiam ductæ essent. Huic rumori secure omnino crediderunt principes, quamvis in propinquo esset exercitus, et harum longe fortissimarum legionum viribus sustinere se posse reliquas Cæsaris copias rati sunt, donec aliunde pararentur auxilia. Igitur eadem nocte senatu

causa.

k Vanus rumor commovit civitatem, Martiam et quartam legiones ad se transire] Freinshemius dederat: Vanus rumor terruit civitatem, Martiam et quartam legiones adesse, diripiendæ patriæ Tum iterum velut furore tacti principes, et secure credi derunt dictis, et suis se viribus sustinere posse Cesarem, quamvis tantas habentem in proximo copias, rati sunt. Igitur, &c. Hæc quam male inter se cohæreant, quam a ratione alienum sit eos qui omnino seque et rempublicam desperaverant, rursus ad spem erigi eo quod audiant duas legiones diripien

dæ Urbis cansa adesse, quivis facile intelligit. Fraudem fecit Freinshemio Appiani interpres, lapsus ipse prior, et nimis secure ab eo exscriptus. En Græca verba: dógns yevoμévns, ötidúo Téλη Καίσαρος, τό τε Αρειον καὶ τὸ τέταρτον, μεταθοῖτο ἐς τὴν πόλιν, ὡς δι ̓ ἐνέδρας ἐπὶ τὴν πατρίδα ἐπαχ θέντα, οἱ στρατηγοὶ καὶ ἡ βουλὴ πάμπαν ἀταλαιπώρως ἐπίστευσαν. Hæc verba et ea quæ proxime sequuntur, quam accuratissime fieri potuit, vertimus, et totum locum refinximus. Etenim Freinshemius in principiis lapsns, etiam in ceteris, ut fit, haud satis recto talo steterat. Crev.

habito M. Aquilium Crassum emiserunt ad parandas e Piceno copias: idque tanquam lætum nuntium discurrente per Urbem tribuno plebis Apuleio vulgarunt. Sed ubi falsam fuisse famam rescitum est, Cicero, qui pro foribus curiæ senatores adventantes cum laudibus exceperat, in lectica fugit. Cæsar, irrisa hominum vecordia, exercitum in Campum adduci jussit. Quo tempore lætum ei augurium apparuit, sex vultures. Nec tamen in Jul. Obseq. quenquam consuluit durius. Quin etiam Crassum, qui Appian. servili habitu in Picenum penetraverat, dimisit incolumem, interim clementiæ captans laudem, mox eosdem, quibus tum videbatur ignoscere, proscripturus. Pecuniam autem ex Janiculo, et quicquid ubivis publicæ fuit, comportari jussit ipse excessit Urbe, libertatem scilicet præbiturus comitiis, eo jam adductis rebus, ut eadem omnia absens posset.

68. Igitur et nova comitiorum forma fuit, quia more Dio. majorum interrex prodi tam celeriter non poterat, absentibus plerisque patriciis magistratibus.

Nam decreto

prætoris urbani (extincto jam Cornuto, Q. Gallium fuisse Appian. constat) duo nominati sunt proconsules, comitiorum haben- Dio. dorum causa; his perfectis, nihil ultra potestatis usurpaturi. Ab his consul creatus Cæsar collegæ nomine Q. Tab. Coll. Pedium Q. F. administrum accepit. Et exultabat ado- ap. Pigh. lescens honore ante tempus capto, quem præter juniorem Casaub. Marium nemo præcocius invaserat. Consulatum enim, ad Sueton. Aug. 26.

[blocks in formation]

si

[blocks in formation]

Dio.

V.

5444

Plut. Brut.

Dio, LV.
p. 376. et
LVI. p. 403.
Macrob.

LIBRI CXIX. SUPPLEMENTUM.

Liv. Epit. civiliter computes, annos undeviginti natus iniit; sive dies ineundi XIV. Kalendas Septembres (variant enim scriptores) sive x. Kalendas Octobres fuit: revera vicesimo ætatis anno, quia trimestre circiter correcti ab. Julio fasti Sat. 1. 12. absorbuerant: quod spatium tametsi processerat, tamen Vell. 11.65. vulgo non computabatur.

« IndietroContinua »