Immagini della pagina
PDF
ePub

Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra rubigine pila;

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque Mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
Ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae.

Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos.
Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem;
Tam multae scelerum facies: non ullus aratro
Dignus honos: squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum:
Vicinae ruptis inter se legibus urbes

Arma ferunt: saevit toto Mars impius orbe:
Vt, quum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia; et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER SECVNDVS.

Hactenus arvorum cultus, et sidera caeli:

Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris:
Huc, pater o Lenaee, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis:
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent; ut molle siler, lentaeque genest ae,
Populus, et glauca canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine; ut altae
Castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet
Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.

Pullulat ab radice aliis densissima silva;

Vt cerasis, ulmisque: etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subiicit umbra.
Hos natura modos primum dedit: his genus omne
Silvarum, fruticumque viret, nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis: hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos:
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra:
Nil radicis egent aliae; summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno:

Et saepe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

Quare agite, o, proprios generatim discite cultus,
Agricolae, fructusque feros mollite colendo:
Neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas; pelagoque volens da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto;
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram.

In manibus terrae: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages et longa exorsa, tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis auras, Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt: Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque si quis Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis, Exuerint silvestrem animum; cultuque frequenti, In quascumque voces artes, haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, Hoc faciet; vacuos si sit digesta per agros: Nunc altae frondes, et rami matris opacant, Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant succos oblita priores;

Et turpes, avibus praedam, fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiae de robore myrtus:
Plantis et durae coryli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Hercule aeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique Patris glandes: etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessere valentes;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri; glandemque sues fregere sub ulmis.

« IndietroContinua »