Immagini della pagina
PDF
ePub

obitum, prout petiverat, iussu Caesaris emendaverunt; nam nullius omnino sententia crematu Aeneis digna visa fuit: qua de re Sulpicii Carthaginensis exstant huiusmodi versus:

lusserat haec rapidis aboleri carmina flammis Virgilius, Phrygium quae cecinere ducem. Tucca vetat, Variusque simul;tu, maxime Caesar, Non sinis, et Latiae consulis historiae. Infelix gemino cecidit prope Pergamos igni, Et pene est alio Troia cremata rogo. Exstant et Augusti de ipsa eadem re versus plures, et clarissimi, quorum initium est: Ergone supremis potuit vox improba verbis Tam dirum mandare nefas? ergo ibit in ignes, Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis? Et paullo post:

Sed legum servanda fides; suprema voluntas Quod mandat, fierique iubet ,parere necesse est. Frangatur potius legum veneranda potestas, Quam tot congestos noctesque diesque labores, Hauserit una dies, et ea quae sequuntur.

Nihil igitur auctore Augusto Varius addidit, quod et Maro praeceperat, sed summatim emendavit, ut qui versus

etiam imperfectos, si qui erant, reliquerit. Hos multi mox supplere conati, non perinde valuerunt ob difficultatem ; quod omnia fere apud eum hemistichia, praeter illud: Quem tibi iam Troia peperit, sensum videntur habere perfectum. Nisus, grammaticus, audisse se a senioribus dicebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et, qui tum secundus erat, in tertium locum transtulisse: etiam primi libri correxisse principium, his demtis versibus:

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et egressus silvis, vicina coegi

Vt quamvis avido parerent arva colono ;

Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis Arma virumque cano.

XVI.

Obtrectatores Virgilio numquam defuerunt. Nec mirum. Nam ne Homero quidem. Prolatis Bucolicis innominatus quidam rescripsit Antibucolica, duas modo Eclogas, sed insulsissime παρῳδήσας, quarum prioris initium est:

Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi? sequentis:

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? anne Latinum? Non; verum Aegonis: nostri sic rure loquuntur. Alius, recitante ea ex Georgicis: Nudus ara, sere nudus; subiecit: habebis frigora, febrem. Est et adversus Aeneida liber Carvilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat novae κακοζηAias repertorem; non tumidae, neque exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo labentis. Herennius tantum vitia eius contraxit; Perilius Faustinus furta. Sunt et Q. Octavii Aviti Ouμoloteλεvtov octo volumina, quibus annotatur, quos et unde versus transtulerit. Asconius Pedianus, libro quem contra obtrectatores Virgilii scripsit, pauca admodum ei obiecta ponit; et potissimum, quod non recte historiam contexuit, et quod pleraque ab Homero sumsit. Sed hoc crimen sic defendere assuetum ait. Cur non illi quoque eadem furta tentarent? verum intellecturos, facilius esse

Herculi clavam, quam Homero versum surripere; et tamen destinasse secedere, ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.

XVII.

Refert etiam Pedianus, benignum, cultoremque omnium bonorum atque eruditorum fuisse, et usque adeo invidiae expertem, ut, si quid erudite dictum inspiceret alterius, non minus gauderet, ac si suum fuisset; neminem vituperare, laudare bonos; ea humanitate esse, ut, nisi perversus maxime, quisque illum non diligeret modo, sed amaret. Nihil proprii habere videbatur. Eius bibliotheca non minus aliis doctis patebat, ac sibi; illudque Euripidis antiquum saepe usurpabat, τὰ τῶν φίλων xoiva, hoc est, communia amicorum esse omnia. Quare coaevos omnes poetas ita adiunctos habuit, ut, cum inter se plurimum invidia arderent, illum una omnes colerent; Varius, Tucca, Horatius, Gallus, Propertius. Anser vero,

quoniam Antonii partes sequutus est, illum non observasse dicitur. Cornificius ob perversam naturam illum non tulit. Gloriae vero adeo contemtor fuit: cum quidam versus quosdam sibi adscriberent, eaque re docti haberentur, non modo aegre non ferebat, immo voluptuosum id illi erat. Cum enim distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, fecisset, valvisque non nominato auctore affixisset (id erat huiusmodi. Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane:

Divisum imperium cum Iove Caesar habet), diu quaeritans Augustus, cuiusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus vero poeta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque a Caesare fuit. Quod aequo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis affixit quater hoc principium: Sic vos non vobis. Postulabat Augustus, ut hi versus complerentur: quod cum frustra aliqui conati essent, Virgilius, praeposito disticho. sic subiunxit:

« IndietroContinua »