Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXIII.

Intentio libri, quam oxo☎òv Graeci vocant, imitatione Theocriti poetae constituitur, qui Siculus et Syracusanus fuit. Est intentio etiam in laudem Caesaris, et principum caeterorum, per quos in sedes suas rediit: unde, ut et delectationem et utilitatem finis contineret, secundum praecepta cuncta confecit. Quaeri solet, cur non plures quam decem Eclogas conscripserit: quod nequaquam mirandum videbitur ei, qui consideraverit aetatem scenarum pastoralium, quae ultra hunc numerum non potest proferri; praesertim cum ipse poeta circumspectior Theocrito, ut ipsa res indicat, videatur metuere, ne illa Ecloga, quae Pollio inscribitur, minus rustica videatur, cum ipsam sic praestruat ipse,dicens, Sicelides Musae, paullo maiora canamus: et idem similiter in aliis duabus facit. Illud tenendum esse praedicimus in Bucolicis Virgilii, neque nusquam, neque ubique aliquid figurate di

ci, hoc est, per allegoriam. Vix enim propter laudem Caesaris amissos agros haec Virgilio conceduntur; cum Theocritus, quem hic noster toto studio imitari conatur, simpliciter omnino conscripserit.

XXIV.

Quod autem in ipso carmine tractari solet, est numerus, ordo, explanatio. Numerus Eclogarum manifestus est. Nam decem sunt: ex quibus proprie Bucolicae VII. esse creduntur: nam tres ultimae proprie Bucolicae dici non debent, Pollio scilicet, Silenus, et Gallus. Prima igitur continet conquestionem publicam, et privatam congratulationem de agro, et dicitur Tityrus. Secunda amorem pueri, et dicitur Alexis. Tertia certamen pastorum, et dicitur Palaemon. Quarta genethliacum, et dicitur Pollio. Quinta epitaphium, et dicitur Daphnis. Sexta metamorphosin, et dicitur Varus, et Silenus. Septima amores diversorum sexuum, et dicitur

Corydon. Octava Pharmaceutria, et dicitur Damon. Nona continet poetae conquestionem de amisso agro, et dicitur Moeris. Decima desiderium Galli, et dicitur Gallus. Quod ad ordinem spectat, illud scire debemus, in prima tantum et ultima Ecloga poetam voluisse ordinem servare; quoniam in altera principium constituit: ut in Georgicis ait: Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi in altera ostendit finem: quippe qui dicat, Extremum hunc Arethusa mihi concede laborem. Verum, inter ipsas Eclogas, pastoralem conscriptumque ordinem nullum esse certissimum est. Sed sunt qui dicant, initium Bucolici carminis non Tityre esse; sed Prima Syracosio dignata est ludere versu.

XXV.

Superest explanatio: ad quam antequam veniamus, illud dixerim, tenue esse Bucolicum carmen, et usque adeo ab heroico charactere distare, ut versus quoque huius carminis suas quasdam

caesuras habeant, et suis legibus distinguantur. Nam cum tribus probetur metrum caesura, scansione, modificatione; non erit Bucolicus versus, nisi in quo et pes primus partem orationis absolverit: et tertius trochaeus fuerit et caesura, et quartus pes dactylus magis quam spondeus partem orationis terminaverit, quintus et sextus pes ex integris dictionibus fuerit: quod Virgilius, a Theocrito saepe servatum, victus operis difficultate, neglexit. In solo principio, incertum industria an casu, has caesuras servavit. Nam, Tityre, dactylus partem orationis absolvit, tu patu, lae recu tertium dactylum, quamvis de composita dictione conclusit: bans sub quartum spondeum pro dactylo. Cum subiunxit, tegmine fagi, terminatis partibus orationis integrum comma perfecit; cuius rei diligentiam licet in Theocriti omnibus ferme versibus admirari.

Qui vero supra dicta acri iudicio diligenterque considerarit', facile intelliget, quae in Georgicis intentio quique finis

XXXVIII TIB.CL. DON. VITA P. VIRG.

fuerit, nec minus etiam in Aeneide. Poematis stili genera tria sunt. Aut enim activum, vel imitativum, quod Graeci Spaμatixòv appellant, in quo personae loquentes introducuntur sine poetae interlocutione: ut sunt tragoediae, et comoediae; Spar enim graece agere dicitur: quo genere scripta est prima, Tityre, et, Quo te, Moeri, pedes. Aut enarrativum, quod Graeci SingnuatizÒV appellant: in quo poeta ipse loquitur sine interpositione personae, ut tres primi Georgicon libri, item Lucretii carmina. Aut commune, vel mixtum, quod Graeci uzτòv appellant; ubi et poeta ipse loquitur, et introductae personae: ut est Virgilii Aeneis.

« IndietroContinua »