Immagini della pagina
PDF
ePub

A

tem tum cetera Italiæ, tum etiam veftram veftrique imperii ur-
bifque falutem refpiciatis, quando res in eum ftatum devenit,
ut una hæc vobis fit in præfentia deliberatio, utrumne cives
fitis nos Italos, an vero hofles habituri. Neque eft, ut ad hæc
verba tumultuemini, Patres, liberam, fed veram vocem audiftis,
neque indignam aut his, quorum nomine emissa est, aut his,
apud quos prolata. Quid enim in nobis eft, cujus communione
quafi pollui credatis veflram civitatem, Romani? Natos in ea-
dem Italia, iifdem inftitutos eductofque moribus & artibus, pari
ufu militiæ, qui & pro vobis tam diu feliciter pugnavimus, &
fi neceffum fit (qued abominamur) contra vos pugnaturi fumus,
non anteponetis mancipiis veftris, e quibus jure manumissionis
cives Romanos, quifquis voluit, fecit?

[ocr errors]

alii

XIV. Fieri non poteft, ut hanc indignitatem qui abjicere pof funt, diutius ferant. ne natura quidem rerum finit, ut in aquali virtutis atque libertatis indole, alii dominentur perpetuo, ferviant: & qui vim facere conati funt, neque tranquillum imperium unquam, neque certum diu habuerunt. A majoribus vefris, & hujus urbis frequenti feditione difcite, quam fit difficile, adverfus viros & armatos, fimul & fecuritatem fuam, & erepta aliis jura tueri. Quam pertinaciter olim patricii veftri, quorum tum in manu erant omnia, repugnarunt, ne tribuni plebis crearentur. creati funt: eorumque poteftas in tantum evaluit, ut nobilissimo cuique potentiffimoque maxime formidabilis effet. Iterum deinde, per fpeciem decemviratus obtinuerunt ryrannidem: illa quoque cum pernicie fua quam cito funt dejeɛfi !

XV. Matrimonia plebejorum, tanquam rem miferam & pudendam, cum effent vehementiffime averfati, poftremo concedere coacti funt. Plebejos ab honoribus, facerdotiis, magiftratibus diu repu lerunt: fed poftquam illi carere ultra jure, quod fe mereri fentiebant, noluerunt, id quoque cum illis communicatum eft. Quod igitur tenuis tum & inops illa plebecula, illa ex variis Italiæ partibus collecta colluvies, obtinere potuit, id huic Italia pernegabisis, Romani? quid enim in petitione noflra vel iniquum jure, vel exemplo fœdum, vel ad famam dedecorum ineft? Quam multæ fuerunt florentiffimæ noftræ civitates, priufquam Roma conderetur?

A 4

1

4

quanta ubique principum nobilitas, qui familiarum fplendor ?. fed neque virium opumve publicarum privatarumque pœnitet.

XVI. Quid deinde poftulamus? ut pares vobis, quemadmodum fumus, ita habeamur. Hæcne tam impudens poflulatio, tamque contumeliofa eft & nefaria, ut potius omnia præfenti exponere periculo, vaftare atque urere Italiam, in eundem cafum colonias veftras urbemque ipfam permittere, denique cœlum (quod ajunt) terramque mifcere, quam hæc concedere oporteat? Per hæc omnia, quæ nominavimus, & per cuncta, quæ his continentur pietatis affectufque vocabula, nolite confanguineos populos, quorum deberetis amare concordiam, parricidiali bello committere! nolite vos nofque in eam adigere neceffitatem, ut pro hoftili fanguine cognatum hauriamus: oppida, fana, domus, quæ majorum utrinque noftrorum manibus condita funt, noftris diruantur: pulcherrimum, quod unquam fuit, imperium fuas intra ruinas fepeliatur !

XVII. Nec enim nefcire vos, aut negligere arbitramur, quanta cupiditate externi reges nationefque, quibus jam olim prægrave videtur hoc imperium, hanc velut a Diis oblatam occafionem fint arrepturi. Antiquiffimis populi Romani monumentis traditum accepimus, paucas a Romulo raptas Sabinorum mulieres, cum in media urbe inde patres fuos fratrefque, hinc maritos exitiabili prælio dimicare cernerent, interventu fuo precibufque infeftas diremiffe acies, recipiendifque in civitatem Sabinis, perpetuæ concordiæ ftabiliviffe pignus. Idem nunc neque paucas matronas orare, fed infinita millia filiarum fororumque noftrarum, quas in matrimonio habetis, veftrarum itidem, quas nobis elocaftis, credite. neque majori, quam tum, pretio redemeritis pacem. accipite in civitatem veteres focios, veteres cognatos veftros, cum optimo quoque pietate in hanc patriam certaturos.

XVIII. Hoc non modo noftri principes populique contendunt ; fed omnes ferme, quæ funt per Italiam, colonia civium Romanorum, plebis etiam urbana pars melior, ac quod inter vos fapientia & amore patriæ primum eft: adeoque, fi verum amamus, jam præjudicatum eft a majori parte Romani nominis ; nec ferme, nifi pauci maligni & invidi, & ab his deinde aliorum

decepta multitudo repugnat. Horum pravitate effectum eft, ut res olim agitata perfici nequiverit, eoque jam deducta fit loci, ut nifi veftra prudentia obftiterit, Patres confcripti, propediem longe atrocius fenfura bellum fit Italia, quam aut Pyrrhus olim, aut poftea Carthaginienfes intulerunt,

&

XIX. Horum infelicibus nefandifque artibus & Gracchi duo, nuper clariffimus juvenis, & cui pares Romana civitas perpaucos tulit, in facrofanéto magiftratu occifus eft. Ab iifdem, quo fpes omnis impetrandi jufta fociis vefiris femel eriperetur, nefaria lex excogitata eft, per quam, ne cui dubium foret, quales illi cives pati nefcirent, fanctissimi ampliffimique viri, afssertores amplificatorefque hujus imperii, ornamenta urbis ac fenatus, exfilio muletati funt: ceteris, ut quis virtute atque di gnitate præcellit, idem periculum, nobis apertum bellum denuntiatur. Sed ne Juppiter Diique ceteri firint, ut precibus nofris, benignitate veftra, falute omnium hæc fuperior fit faɛlio: & plus paucorum importunitas ad profligandam Italia pacem, quam ad confervandam confirmandamque ceterorum virtus & benevolentia poffit.

,

XX. Scilicet horum imperium perpetuo feremus focii, qui tam infolenter poteftatem fuam exercent in cives fuos, & quos aquo fecum jure effe, licet factis negent, orc coguntur confiteri. Et quoniam ita fe res habet, ut non eadem omnium Romanorum fit fententia, fed diverfis factionibus dividatur civitas ̧nos etiam orationem noftram dividemus. Et vos quidem, Patres confcripti, & quidquid in civitate fanum eft, his manibus ad genua veftra protenfis oramus & obteftamur, ut aliquando conJanguineorum veftrorum, ut veftri etiam, uxorum liberorumque veftrorum, quibus, quod exspectamus refponfum, aut fidam fecuritatem, aut perpetuam follicitudinem, & quæ dicere nolumus, allaturum eft, mifereamini: fociofque veftros, quorum fidem virtutemque femper probaviftis, bene de hac civitate meritos, bene merituros, arctiore vobifcum jure copuletis. ita rem non indignam fapientia veftra, urbi autem totique Italiæ falutarem feceritis: & a pofteris etiam optima fententiæ auctores celebrabimini.

XXI. Si quis autem eft adeo juris omnis & æquitatis ho

flis, ut fervire fibi poftulet viros ad imperium natos, is fibi, & fi qui præterea eadem fuperbia & pervicacia aget, hoc ab univerfa Italia dictum putet: Viri fumus, arma habemus: virtute, difciplina, fcientia rei militaris pares; caufa & numero fuperiores fumus. jus ejus civitatis petimus, cujus imperium roftro auxilio partum, auctum, fervatum eft. quæ invidia eft, cum Laborum atque periculorum partem majorem tulerimus, fi juris & præmiorum faltem æquam efflagitamus? Cives, fi vultis, habebitis optimos, veftrique & urbis amantiffimos: hoftile non modo factum omne, fed etiam nomen deteftamur: fervos tamen fub nomine fociorum ultra non habebitis. fine quibus nec parare tantas potuiflis opes, nec tueri quæfitas poteflis, iis imperare velle definite.

XXII. Vix perorare legati potuerunt: tantus audiendi talia dolor fuit, tantaque impatientia. multorum deinde fimul voces auditæ increpantium, ominantiumque, ita demum feliciter eventúra fociis, quæ agerent, fi Latinis olim, fi Campanis eadem fuperbia bene ceffiffet. Idcirco & fenatus nomine refponfum animofe eft: Ubi pœnitentiam fuam focii approbaffent, poffe iterum de iifdem rebus legatos mittere: de cetero, priufquam fatisfactum fenatui populoque Romano effet, mittendi veniam non fore. Hæc ubi renuntiata legatio eft, paffim totis viribus bellum inftrui, delectus agi, & præter eas copias, quas fuis quifque tuendis finibus populus paraverat, in commune exercitus, peditum equitumque ad millia centum, confcribi cœpit.

XXIII. Neque minores Romanis apparatus erant. E quibus, quod urbi cuftodiendæ fatis vifum erat, retento, ceteræ copiæ confulibus legatifque funt traditæ: nam ut in magno & inteftino tumultu ambo fimul confules votis nuncupatis paludati profecti funt. Interea diverfis Italiæ locis cives Romani, præfertim qui in dignitate aliqua erant, trucidabantur: vulgo mancipiifque vita ea lege dabatur, ut fub fignis fociorum militarent. Præ ceteris notata Picen tum immanitas fuit, qui barbaro more multos excrucia

§ XXII. Appian. civil. 1. 1.

runt: ne in populares quidem mitiori rabie, fi qui contra Romanos arma capere detrectarent. nec enim viros tantum, in confpectum fuorum productos, omni genere contumeliarum affligebant; fed matronis etiam capilli cum ipfa fimul cute avellebantur.

XXIV. Pinnenfium (in Veftinis id oppidum hodieque eft) nefcio quo cafu excepti a fociis liberi fuerant. Eos rebellium agmen, ad moenia Pinnæ deductos, quo parentes confanguineofque mifericordia cariffimorum pignorum ad defectionem impellerent, poftquam id inceptum fruftra effe apparebat, ante ora fuorum crudeliter interfecit. His & talibus in facinoribus multa Cilicis cujufdam archipiratæ opera erat, quem, ob frequentia maleficia & homicidia a Romanis Afculi in cuftodia habitum, Picentes initio defectionis vinculis exemerant. Is ergo, quafi pro meritis cujufque gratiam relaturus, collecta perditorum hominum manu, pro liberatoribus acriter, in Romanos infenfo animo militabat, & agros, vicos, oppida rebellibus accedere renuentium, latrociniis a puero exercitus, fupra ceterorum furorem incendiis cædibufque pervaftabat.

XXV. Lucani Ser. Sulpicium Galbam comprehenderant: fed ille unius mulieris opera, ad quam divertebatur, captivitatem evafit. Multa tum florentiffima longæ pacis bonis oppida fœde vastata. Ocriculum in Umbris, Fæfolas in Tufcis, Carfeolos Æquicolanorum, & in Campania Nuceriam, caputque gentis fuæ Picentiam, cum multis æque nobilibus eo bello plurimum vexatas effe reperio. Sed omnium pertinaciffime obfeffæ defenfæque funt Æfernia & Alba coloniæ. quarum illa duobus Maniis Valerio Mesfalla, & Octavio Craffo confulibus deducta eft anno urbis conditæ quadringentefimo nonagefimo; Albenfes ad lacum Fucinum totis annis quadraginta ante ferninos deducti funt, cum Ser. Cornelius Lentulus, L. Genucius Aventinenfis confules effent.

§ XXIII. Sueton. Aug. c. 27. Jul. Obfeq. Diodor. ap. Vales. Plin. 12. § XXV. Flor. 3, 10. Liv. Epit. Supplem. Liv. 1. 6. Orof. 5, 18. Appian.

2

[ocr errors]
« IndietroContinua »