Immagini della pagina
PDF
ePub

Italicæ appellatione communis omnium civitas. itemque Nafonis origine clarus Sulmo. In latere Pelignorum Veftinorumque Marfi Fucinum lacum accolunt, celebratæ fortitudinis viri, adeo quidem, ut eoufque neque de Marfis Romæ, neque fine Marfis triumphatum effe opinio tenuerit. Præcipua urbium Marruvium fuit: deinde Alba ad Fucinum, colonia. Hinc quorum veteres fines, fed tum Latio contributi, Carfeolis maxime gloriabantur. Sed a Pelignis, & Sagro flumine Samnium longo tractu porrigi. tur, antiqua fama & maximis urbibus clarum, Æfernia, Boviano, &, quod nunc quoque veteri vocabulo noscitur, Benevento.

XXXVIII. Campaniæ etiam pars montofa Samnitibus connectitur: in qua poft Capuam, Cumæ, Puteoli, Neapolis, Nuceria, tum quoque adhuc Pompeji erant, nobiliffima oppida. Teanum præterea & Larinum Frentani populi fuerunt. at poft Beneventum coluerunt Hirpini: quorum urbes Aquilonia, Abellinum, Æfculanum memorantur. Lucania deinde fequitur magna regio: urbes, Velia, Copiæ, Thuriorum prius, & ante Thurios, Sybaris nomine nobiliores; Grumentum, Potentia.

XXXIX. Hinc deinde per Bruttios & extremum Italiæ angulum Apenninus Siciliam verfus finuatur. Tempfa horum erat, Vibo Valentia, & celeberrimæ omnium Rhegium & Locri. Tertia pars Italiæ, quæ monte Apennino & mari infero clauditur, primo quidem Ligurum, deinde Etrufcorum populos continet, utraque gente a montibus ad litus porrecta, fuumque nomen dante, quam accolit, parti maris. Poft Etruriam Latium eft Tiberi flumine disjunctum, ubi caput non Italiæ modo, fed prope orbis univerfi Roma eft.

XL. Ampla regio, validi populi, nobiliffimæ urbes hac parte Italiæ fuerunt. præter antiquum Latium, Rutuli, & Aurunci ad maris oram: interius Volfci, Hernici, qui.

§ XXXVII. Strab. Flor. 1, 11. § XXXVIII. Ptolemæus.
T. Liv. Vol. IX,
· B

Lanuvium, Aricia, Tufculum & Prænefte Latinos veteres illuftrabat: Arpinum Marii tum natalibus gloriabatur; nondum agnito, quanto majus Volfco Romanoque nomini decus Ciceronem peperiffet. Et Anagnia caput Hernicorum, Tarracinaque, & Minturnæ, & Formiæ, & Sinueffa, in Auruncis, opulentæ illa tempeftate urbes erant.

XLI. Per Minturnas fluvius Liris tranfiit: ejus in læva ripa Sidicini colebant, quorum Teanum oppidum fuit. Ex his Campania rerum omnium affluentia luxuque præ ceteris Italicis celebrata regio. de qua jam occupavimus dicere, quod pars ejus Apennini juga fequentibus occurrebat. Poft Campanos Picentini funt, ad Pæftanum finum ex veteri Piceno a Romanis victoribus trajecti. Hic Picentia clarum oppidum erat, & Romanorum colonia Salernum.

XLII. Ab eodem finu deinceps Lucani Bruttiique Italiam, uti dictum eft, finiunt. Supereft quarta, quas fecimus, partium, inter Apenninum & mare fuperum, quod & Adriaticum vocatur, intercepta regio. Hæc a Venetis, per Umbriam, Picenumque, memoratos antea populos ad Prætutinum Hadrianumque agrum pertinet: poft quos Marrucini Frentanique, ipfi quoque inter Apenninicolas jam recenfiti; a Frentanis Apuli habitabant, longo ad Adriati cum mare tractu.

XLIII. Hic Venufia eft, Horatii Flacci patria, itemque Luceria, tum Romanorum coloniæ. Deinceps extremum Italiæ cornu, Bruttiis oppofitum (nam iis locis lato hiatu difcedentes terras maria intrarunt) peninfulam efficit, Meffapiam antiquitus appellatam, cujus interior pars, Tarentum nobiliffimum oppidum habet, cum finu cognomine: deinde per Salentinos ad Japygium promontorium excurrit. At pars Adriatico obverfa mari Calabria vocatur. in qua Brundufium eft cum inclito portu; & cum alio, fed minoris famæ ufufque, Hydruntum.

XLIV. Hæc illa Italia fuit, hæ gentes ac urbes, quæ

§ XLI. Strabo.

tum paribus inter fe animis viribufque concurrebant. Nam fi populos, qui defecerunt, cum Romanis eorumque fidelibus fociis compares; vix reperias, utram partium aut hominum numero, aut militum genere, aut munimentis locorum, anteponas. opes quoque, pecuniarum, commeatuum, armorum copias æquales; ducum etiam haud impares fpiritus artefque deprehendas. Senatus haud dubie Romanus auctoritate rerumque ufu longe præftabat; fed horum vim atque velut aciem internæ feditiones & inolita vitia hebetabant: Italicum induftria firmabat, & concor dia, favenfque novis coeptis humanus animus, & omnia in principiis meliora.

XLV. Fortuna quoque adeffe partibus vifa: plerumque fuperioribus inter initia fociorum rebus; dum in urbe Romana quæftione majeftatis, in caftris fufpicionibus infen.. fa omnia & impedita funt. Nullum jam Romæ, nifi lege Varia, judicium exercebatur, quo præter alios Q. Pompejus Rufus, & M. Antonius orator caufam dixerunt. Cum fatis irarum cæcique metus domi effet, acrius exulceravit animos P. Rutilii confulis imprudentia, qui, confilia fua hoftibus prodi videns, cum viros patricios, quos fecum habebat, criminis ejus reos defignaffet, rem non perquifitam fenatui perfcripfit.

XLVI. Neque dubium eft, quin magnus inde motus oriturus fuerit, ni mature emerfiffet error, verique proditionis auctores, temere fufpectos periculo liberaffent. Marfi quidam, immixti Romanorum pabulatoribus, & pro fociis fe gerentes, caftra fimul ingredi confueverant: inde quæ vifu audituque comperiebantur, fuis occulte nuntiabant. His fupplicio affectis, reftincta magis præfens invidia, quam ex fufpicaci confulis ingenio evulfa follicitudo eft,

XLVII. Nam & C. Marium, licet propinquum fuum, id agere putabat, ut, præfenti anno fegniter extracto, ille

§ XLV. Diodor. 1. 35. Idem ap. Vales, Cic. in Brut. c. 89. & Tufc. quaft. 2, 24,

20 JO. FREINS. SUPP. IN LOC. L. LXXII LIV.

feptimum conful factus bellum integrum acciperet. Quamquam Mario confilii fui idonea caufa erat: quod enim in hoftico bellum effet, trahi oportere identidem fubmonebat: fibi enim aliunde non defuturos commeatus, at hoftibus fuum agrum inter utriufque partis crebras populationes minime diu fuffecturum : interea tironem militem in caftris exerceri posse. Fruftra hæc dicebantur, nec ab animo pravo atque contumaci conful impetrare potuit, ne potius damnofam reipublicæ temeritatem fuo cum exitio, quam falubria aliorum monita cum incolumitatis famæque magna mercede, fequeretur.

§ XLVII. Orof. 5, 18. Diodor.

1

21

JOANNIS FREINSHEMII

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

LIBER XXXVIII.

IN LOCUM LIB. LXXIII LIVIANI

EPITO ME

LIBRI SEPTUAGESIMI TERTII.

L. Julius Cæfar conful male adverfus Samnites pugnavit. Nola colonia in poteftatem Samnitium venit cum L. Poftumio prætore, qui ab iis interfectus eft. Complures populi ad hoftes defecerunt. Cum P. Rutilius conful male adverfus hoftes Marfos pugnaffet, & in prælio cecidiffet, C. Marius, legatus ejus, meliore eventu cum hoflibus conflixit. Ser. Sulpicius Pelignos prælio fudit. Q. Cæpio, legatus Rutilii, cum obfeffus profpere in hoftes erupiffet, & ob eum fucceffum æquatum ei cum C. Mario effet imperium, temerarius factus, & circumventus infidiis, fufo exercitu cecidit. L. Julius Cæfar conful feliciter adverfus Samnites pugnavit. Ob eam vićtoriam Roma faga pofita funt. &, ut varia belli fortuna effet, Efernia colonia cum M. Marcello in poteftatem Samnitium venit. Sed C. Marius prælio Marfos fudit, Herio Afinio, prætore Marrucinorum, occifo. C. Cæcilius in Gallia Tranf alpina Salvios rebellantes vicit.

« IndietroContinua »