Immagini della pagina
PDF
ePub

cem cum certo militum numero; Sertorio talentúm tria millia, & naves quadraginta rex mitteret.

XIV. Nam apud Dianium, quæ Maffilienfium colonia inter Carthaginem & Sucronem a Dianæ templo nomen traxerat, ftationem navium, arcemque maritimarum expeditionum Sertorius habebat, quia locus munitus excelfufque, ad longiffima fpatia patente profpectu, multo commodiffimus ad excurfiones, & latrociniis fimiliores conatus erat. Utrinque fides pactorum intemerata ftetit; & quæ convenerat, in tempore miffa. His ita perfectis, Mithridates, Romanarum virium haud rudis, nec ullam poftea veniam fperans, quamquam, fimulatione Bofporani belli, maximas claffes copiafque dudum confecerat, totus in apparatibus effe: reliquum ejus æftatis & hiemem omnem cædenda materia, fabricandifque navibus, & armis ad Romanum maxime morem impendere: denique nihil ad inftruendum immane bellum confilii, laboris, induftriæ prætermittere.

XV. Hac cura bis millena millia medimnorum frumenti per maritima horrea diftributa funt: auxilia, præter veterem exercitum, ex Chalybum, Armeniorum, Scytharum, Taurorumque gentibus, & fortiffimis omnium Baftarnis, atque Thracibus, centum quadraginta millia peditum, fedecim equitum coacta. Hos magnus præterea calonum lixarumque numerus, & ad vias muniendas agreftium fequebatur. Triremes quadringentæ aderant, præter minora navigia; omnia non ad vanam fpeciem, ut prius, fed ad firmitudinem ufumque fabrefacta. currus falcati centum & viginti, rerumque ceterarum refpondens tantis conatibus apparatio.

XVI. Hæc quia clam effe non poterant, fenatus ambos confules (L. Licinius L. F. L. N. Lucullus, M. Aurelius Cotta jam inierant) ad id bellum mittendos cenfuit: ita, ut alter Mithridatem perfequeretur, alteri claffis daretur

6 XIII. Cic. pro leg. Manil. Strab. 1. 3. Memnon. Appian. Mithrid. Plut. in Lucull. c. 14. § XV. Memnon. Plut.

ad tuendam Bithyniam. Bellum Lucullo evenit; Cotta Bithynia: quamquam a principio anni aliæ confulibus decretæ provinciæ fuerant. Sed Lucullus, haud magnam in Cifalpina Gallia materiam gloriæ fperans, cupiditate Mithridatici belli flagrabat. Igitur audita morte L. Octavii, qui Ciliciæ præfuerat, cum P. Cethego, cujus tum ob maximas in fenatu opes patrocinium a plerifque expetebatur ex acerrimis fimultatibus fubito in gratiam rediit, ut provinciam Ciliciam adipifceretur. quam ubi nactus eft, nemo dubitabat, quin illi committendum bellum Mithrida ticum foret.

XVII. Decretæ funt illi legiones, quæ jam erant in Afia quatuor; quintam ut in Italia confcriberet, permiffum. Contra piratarum audaciam M. Antonio prætori, M. Cotta confule, & patris M. Antonii memoria fuffragante, qui bellum in Cilicia feliciter adminiftraverat, P. Cethegi factio totius oræ maritimæ, qua Romani populi jus effet, curationem cum infinito imperio dedit: quale poftea piratico bello Cn. Pompejus adeptus eft. Jam Mithridates primo vere Jovi Bellipotenti facrificium patrio more fecerat ; deinde, quo tempore primum nova claffis in mare deducta eft, Neptuno quadrigas albas immolaverat, corporibus profundo merfis.

XVIII. His religionibus cœpto bello, Diophantus purpuratus cum exercitu in Cappadociam erat præmiffus, præfidiis firmaturus urbes, & obviam iturus Lucullo, fi ad Pontum accederet. Ceteras copias, centum & quinquaginta millia peditum, equitum duodecim, rex ipfe per Timonitidem (Paphlagoniæ ea regio eft) Galatiamque nono die in Bithyniam duxit. Sub id tempus Heraclea his de caufis Mithridatici juris facta eft. Claffis regia præternavigans cum urbe non reciperetur, forum rerum venalium præberi poftulavit.

XIX. Ea re impetrata, cum, ut fit, ubi nullus hoftilis

§ XVI. Cic. pro Muræn. c. 15. Plut. in Lucull. c. 9. Sallufta Appian. Afcon. in Verr. 4. § XVIII. Ptolem. Plut. Memnon. T. Liv. Vol. IX.

Z

animi metus eft, Heracleotæ multi ad naves veniffent, præ. fectus claffis Archelaus, Silenum atque Satyrum e primo ribus civitatis comprehendit: neque antea dimifit, quam ad redimendos eos naves quinque traderentur. Is eventus cum talis effet, ut potius ex compacto, quam cafu res gesta videretur; Romani, publicanis Heracleam miffis, vectigal, ut ex aliis circa urbibus, exigere cœperunt. Id vul gus, & fi qui alii propenfioribus in regem animis erant, principium fervitutis interpretati, cum legatos iis de re bus ad fenatum mitti præftitiffet, audaciffimi cujufdam hominis oratione accenfi, publicanos ita privarunt luce, ut ne genus quidem mortis, quo perierunt, fit cognitum.

XX. Sed illud odium Romani nominis, præter licentiam præsidiarii militis, & fœneratorum improbitas, & eorum, qui publicum exercebant, injuriæ ita vulgaverant, ut paf fim venienti Mithridati portæ panderentur. Præfertim quia M. Varius fenator ex profcriptis, miffus a Q. Sertorio, cum L. Magio & L. Fannio, confilii caufa additis, ex Hifpania ad regem venerat. Vario, quod proconfulari poteftate ab Sertoriano fenatu erat ornatus, fafces fecurefque præfere bantur; eique primas concedente Mithridate, a quibus recipiebantur urbibus, aliis libertatem, aliis immunitatem: Sertorii nomine concedebat.

XXI. Quo tempore C. Cæfar, tanti mox futuri viri fpecimen memoria dignum edidit: cujus de adolefcentia, quando pleramque hujus hiftoriæ partem paulo poft factu. rus eft, quædam cognofci pretium operæ fuerit. Igitur C. Julius C. F. C. N. Cæfar, annos fere duodeviginti natus, cum in matrimonio haberet Cinnæ quater confulis filiam nullo modo compelli a dictatore Sulla potuit, ut eam dimitteret: cum M. Pifo confularis Anniam, quod Cinna uxor fuerat, in gratiam victoris repudiaret. Igitur & facerdotio, & uxoris dote, & gentilitiis hereditatibus mulcta

ad necem quærebatur: ut diffimulato habitu, nocte

[ocr errors]

§ XX. Plut. in Lucull. & Sertor. Appian. Cic. Verr. I, 344 Vellej. 2, 42.

elapfus urbe, profectufque in Sabinos, fingulas prope no ctes, quamquam morbo quartanæ aggravante, latebras mus tare cogeretur.

XXII. Sic quoque deprehenfus a Cornelio Phagita, Sullæ liberto, vix præmio dato evafit. Poftremo per virgines Veftales, & Mamercum Æmilium, & Aurelium Cottam, propinquos & affines fuos, veniam impetravit: diu qui dem repugnante Sulla, & ut erat fagaciffimus ingeniorum conjector, multos ei puero ineffe Marios teftante. Poft merita deinde fub Thermo & Ifaurico ftipendia, cum Romam effet reverfus, Cornelium Dolabellam confularem, qui ex Macedonia paulo ante triumphaverat, fummo favore populi, tertio & vicefimo ætatis anno postulavit, magnamque ingenii & facundiæ laudem adeptus eft: quamquam Dolabella reus, Q. Hortenfio, C. Cotta defendentibus abfol veretur; querente Cæfare, extorqueri fibi caufam optimam C. Cotta patrocinio.

XXIII. Nam hærebat criminibus repetundarum Dola bella, frequentefque civitates Græciæ teftimonium in eum dixerant. Ergo declinandæ invidiæ caufa, fimul ut clarif fimo dicendi magiftro daret operam, Rhodum ad Apollonium Molonis profecturus, apud Pharmacufam infulam (hodie Parmofam vocant) a piratis captus eft. Inter hos cum uno medico & cubiculariis duobus, per dies ferme quadraginta (reliquos enim comites fervofque ad pecunias, quibus redimeretur, expediendas dimiferat) heri ma gis, quam captivi, animo ac dignatione verfatur, ne fufpi cionem ullam prædonibus daret, fi quid ex folito mutaf fet, calceatus cinctufque noctes ac dies permanfit.

XXIV. Viginti talenta piratæ poftulaverant. ille deri dens, ut ignaros, quem tenerent, quinquaginta fpopondit daturum. Quæ fumma poftquam ex publica civitatum pe

§ XXI. Fragm. Capitol. Vellej. Sueton. in Cæf. c. í. Pluts XXII. Plut. Sueton. Cic. in Pifon. Vellej. Pigh. Annal. Val Max. 8, 9. § XXIII, Cie, in Brut. Plut. Sueton. Vellej. Val. Max

6,9°

[ocr errors]
[ocr errors]

ounia confecta eft, expofitus in litore, obfidibus, quos ci vitatibus piratæ dederant, redditis, Miletum, quæ proxime aberat, properavit; ibique contracta claffe tumultuaria, privatus, poft paucas horas, quam erat liberatus, ftantes adhuc ad eandem infulam prædones noctu adortus, aliquot naves, merfis aliis, & fugata reliqua claffe, cepit. Deinde feftinans ad proconfulem Afæ Junium, qui tum erat in Bithynia, rem geftam expofuit, utque ille auctor fupplicii de captivis fumendi fieret, poftulavit. Atque illo venditurum captivos refpendente; Pergamum, ubi piratas in cuftodiam dederat, incredibili celeritate revectus, priuf quam ullæ fupervenire proconfulis epiftolæ poffent, affecit eo fupplicio, quod fæpe minatus per jocum fuerat.

XXV. Sed ne a lenitate naturæ fuæ defcifceret, & tamen impleret dictorum fidem, jugulari prius, deinde cru cibus fuffigi, juffit. Hic igitur Cæfar, cum, Mithridate provincias Romanas vaftante, res ad defectionem fpectaret, ab Rhodo, quo pertenderat, in Afiam profectus eft: contractifque fociorum auxiliis, & præfecto regis provincia expulfo, dubios ac deliberantes civitatum animos in fide continuit. Idem pari ftudio, auctoritate majore Lucullus conful faciebat; qui, rebus urbanis utcunque compofitis, interea in provinciam venerat. Nam ob delectum erat moratus & tribunitia jurgia, cum L. Quinctio, quotidie feditiofas conciones habenti, fumma vi refifteret, donec infolentia hominis mitibus remediis, docendo mulcendoque cohibita, cum una legione pervenit in Afiam: adjunctif que legionibus quatuor, peditum Romanorum triginta mil lia, equites bis mille quingentos ducens, jam in Phrygiam ufque procefferat: cum, adventu ejus cognito, M. Cotta, ne cum collega debellati regis laudem communicaret, ad Chalcedonem cum Mithridate confligere maturavit.

XXVI. Neque tamen ipfe, ut erat bellicorum certaminum rudis, prodire aufus, Nudum præfectum claffis

§ XXIV. Vellej. Polyæn. Strat. 8, 3. Plut. § XXV. Plut, in Lucull. c. 13. Cic. pro Cluent, Salluf. Appian. Mithrid.

« IndietroContinua »