Immagini della pagina
PDF
ePub

tium caftris, per Campaniæ montes in Hirpinos movit, eumque populum Afculanæ urbis calamitate perdomitum recepit. Afculanenfes, cum in eandem diem, qua Romanus fbi caftra ponebat, Lucanorum auxilia exfpectarent, tempus ad deliberandum popofcerant. Sulla, intellecta fraude, legatis longam orationem orfis, nihil opus effe otiofo fermone apud occupatos præfatus, unius horæ fpatium fe dare dixit.

XXV. Interea fuis dat negotium, ut magnam vim farmentorum colligant, fafcibufque effectis, admoveant ad murum, quod is multa materia exftructus fuerat. Cum inter hæc hora præteriiffet, ignem fuppofuit fafcibus, territofque obfeffos ad deditionem adegit. Nec eo minus diripi oppidum juffit, five quia dilata in extremam neceffitatem deditio fuerat; five captum potius, quam deditum, videri maluit, ut milites præda delinitos, benevolos fibi addictof. que efficeret.

XXVI. Quod fi forte ideo fuit in hos feverior, ut ceteros metu parium malorum ad alia confilia cogeret, non fuit opinione falfus. Nam Afculanenfium calamitas ceteris Hirpini nominis urbibus documento fuit, ut, celeriter miffis legatis, imperata facturas nuntiarent. Sed metus erat ne duriores a victore conditiones dicerentur. Idcirco ad mitigandam ejus iram, qui miffi fuerant, ita fere verba fecerunt: Oratores pro gente noftra venimus, L. Corneli, ut, quando eam ftultitia fuæ pœnitet, quomodo tibi populoque Romano fatisfieri poffet, difceremus.

XXVII. Eft quidem nonnulla nobis follicitudo, ne fortaffe recentium irarum memor, vindictam exercere in obnoxios, quam clementiam malis: fed plus tua nos moderatio confolatur; quam quia femper amavifti, quoniam erat tibi ingenita, nunc profeEto non abjicies, poftquam haud inferiorem inde, quam ex tot victoriis, exftitiffe tibi gloriam comperifti. Nemo eorum, quos mala mens, aut aliorum perfuafio eo adegit temeritatis, ut hoftes

S XXIV. Appian. § XXVI. Auctor de Vir. ill. c. 75. Liv. Epit.

effe veftri, quam focii, præoptarent, vim tuam fenfit, nifi quam diu rectis monitis fe præbuit intractabilem.

XXVIII. Nec adverfus hos tantummodo tua manfuetudo enituit; fed & Romanos milites, cum multorum opinione facinus inexpiabile feciffent, pro fumma tua humanitate & prudentia ita confervafti, ut tibi nunc gratias agat refpublica, feque me lius hoftium fanguine, quam fuppliciis civium, vindicatam effe fateatur. Quidni ad noftram quoque fpem trahamus tam nobile exemplum? Neque plus, quam illi, peccavimus: neque minor poftea ad ea, quæ volueris, noftri ufus erit.

XXIX. Illi nominare neminem poffunt, in quem initium aur partem culpa transferant : Sponte exarferunt. nos contra fententiam feniorum, confenfus tot gentium, & potentiora noftris vicinorum arma, & juventutis atque vulgi nufquam fatis coercita temeritas, bello Romano implicuit. Nec tamen hæc ideo dicimus. quafi caufam noftram defendere conaremur: (fatis indignationem veftram Hirpini meruimus:) fed ut appareret ratio, cur in minore delicto non impudenter a clementiffimo imperatore parem fperemus veniam, quam in graviore conceffam aliis vidimus.

XXX. Sed fenatus populique Romani non abhorrentem a tua lenitate fententiam nuper perfpeximus, cum nonnullis, qui arma contra tulerant, non veniam modo, fed etiam civitatem dedit. Atque hoc jam antiquitus alterum post viêtricia arma firmamentum urbis Romanæ fuit, quod Italas gentes maxima femper & obvia, non dicam manfuetudine, fed prorfus pietate excepit, communis omnium parens. Ne ad aliena exempla abeamus, dome fticis inftructi, majores noftri non minus clementiam, quam virtutem Romanam experti funt: femel, cum inter Samnites adhuc cenferemur, quo tempore P. Cornelius Rufinus, avi tui proavus, prijiinum illis fœdus reddidit: iterum, Punico bello fecundo, quando focietatem Hannibalis fecutos Q. Fulvius conful recepit, verbis tantummodo caftigans, quamquam fatis diu & præfracte fuiffent in partibus, nec nifi ad Bruttios & extremum Italiæ angulum Hannibale compulso, pœnitentiam approbassent.

§ XXX. Freinsh. Supplem. 1. 12. Liv. 27, 17.

XXXI. Placuit Diis ifta lenitas, dederuntque, ut complures alii populi ad focietatem populi Romani reverterentur, per longa deinceps annorum fpatia durantibus ufque ad infelix hoc bellum obfequiis. Eundem exitum, ut fperamus, nunc quoque dabunt, eoque optabiliorem, quod & redibunt in fidem veftram, qui defecerunt: & perpetuam vobifcum amicitiam colent, fuo malo iterum edocti, non aliter Italia falutem atque dignitatem falvam effe poffe, nifi Romam imperare patiatur, fecundo poft princi pem terrarum urbem loco contenta.

XXXII. Satis conftat, nonnullos populos de pice petendadeliberare, nec alia re magis retineri, quam timore, ne duriora imperentur, quam ferre queant. de his profecto dubium effe non poteft, quin, fimul nobis veniam datam cognoverint, protinus in partes veftras fint tranfituri. Hos, ut fit, alii aliique fequen tur, & ', quam Italiam majores veftri per multas ætates perdor mare vix potuerunt, eam univerfam paucis menfibus recipietis. Ceterum quia neque tibi confilio noftro opus eft, & nos depre catum magis commissa, quam purgatum, venimus ; omiffis, quæ in illam partem dicerentur, fupplices pronique te rogamus, & per communes Deos , perque hanc parentem utrorumque terram obteftamur, ut unius anni crimen tot aliorum perpetuis meritis & paucorum defectionem tot millium conftanti fidei obfequioque dones.

XXXIII. Rari apud nos fponte, reliqua multitudo coacta deceptave ferrum adverfus vos ftrinxerunt: & pro his aufis va ftatus ager, cafe cohortes noftræ, maxima urbium capta direpta que fatiare victoris iram potuerunt, ut, occifis captifve auctoribus, & concitoribus belli, reliquorum neceffitati aut errori placatus ac lubens ignofceres. Hoc & noftris precibus te conceffurum effe fperabant, qui propterea nos legarunt, quia propter conftantiam in Romanis partibus ab adverfa factione multa perpef fos, apud vos gratiofos fore arbitrabantur: & fi noftri non ha beatur ratio, ad alios neque paucos, neque contemnendos depre catores refpice.

XXXIV. Refpice Minatium hunc Magium, qui avitam in populum Romanum fidem, dubiis temporibus, fingulari ftudio

ac virtute retulit. Satis fit illi, cafas civium ftrues, & fumantia patria tecta vidiffe: ne univerfum fuæ gentis excidium ufur pare oculis, feftinare manu cogatur. Idem orare puta tot Hernicorum militum in Romanis caftris millia, quorum fortem fidelemque operam tuo quoque teftimonio haud femel ornavisti.

XXXV. Hos profecto, cum alieniffimi femper ab omni crimine fuerint, aliena culpa perire durum effet. Periffe autem putas bunt, ubi civitatem fuam omnibus belli cladibus pervastari, &, quod neceffum eft tali tempore, eodem exitio nocentes innocentes ut quifque occurrerit, involvi videbunt. Neque enim quifquam est vere Italus, tam ab omni pietate remotus, ut inter hanc patriæ calamitatem, falutem fuam magni aflimet. Sed & liberos parvos, matronafque & virgines occurrere fac animo tuo: quorum omnium haudquaquam ambigua eft innocentia: cum vero cogitabis viduarum atque pupillorum lacrimas, qui viros fuos, qui parentes fanguinem vitamque pro imperio populi Romani allega bunt profudiffe; jam ipfe profecto pro humanitate tua judicabis, potius in gratiam tot infontium noxios dimitti, quam horum crimine affligi meliori fato dignos, oportere.

XXXVI. Erat tum adhuc alienus ab omni crudelitate Sulla, aut faltem, ut effe videretur, ftudebat. Idcirco non modo benigne refpondit legatis, fed etiam paulo poft exceffit Hirpinorum finibus, in Samnium tendens, ut ipfam belli focialis arcem exfcinderet. Sed Papius Mutilus Samnitium ductor, in ipfis finibus cum valida manu excubans, aditus obfidebat. Igitur Sulla, cum fe in eas anguftias demififfet, ut circumveniri facile poffet, colloquio petito, de conditionibus pacis agitare cum hofte cœpit, varie rem trahens, donec occafionem evadendi nancifceretur.

XXXVII. Ubi fatis remiffam Samnitium attentionem vidit, & propter inducias omnia negligentius administrari; filentio noctis profectus eft, relicto in caftris buccinatore, ut tanquam mutandis vigiliis clafficum per folita intervalla caneret. ea res fidem manentis eodem loco exercitus in

§ XXXVI. Front. I, 5.

cauto hofti fecit. Quarta vigilia commiffa, buccinator agminis fuorum fecutus veftigia, vacua hoftibus caftra reliquit: militefque ad unum omnes incolumes, cum impedimentis tormentifque in tuta pervenerunt.

XXXVIII. Inde L. Sulla, longo circumitu ufus, qua minime venturus putabatur, irrupit: Samnitefque improvifo difcrimine ita terruit, ut, occifis plurimis, ceteros in fugam conjiceret. Dux hoftium Papius, profequentibus fuorum paucis Æserniam faucius pervenit. Sulla, captis Samnitium caftris, ad Bovianum perrexit. Præcipuæ claritudinis illa tempeftate Bovianum erat, tribufque arcibus & communi gentis concilio fuperbiebat. Sulla, divifis copiis, cum ipfe ad urbem figna admovens Bovianenfes in fe convertiffet; alios longo flexu circummiffos, quam primum poffent arcium expugnare jubet: futurum ratus, quod accidit, ut eam in partem, unde initio fe oftendiffet, concurrentibus oppidanis, fegnior de remotioribus cura effet.

XXXIX. Ubi captam arcem ex fumo (fic enim convenerat) cognovit; ipfe quoque tota mole oppugnare urbem cœpit. Tribus omnino horis fortiter ab obfeffis repugnatum eft: inde cum & a capta parte urbis decurrente Romano, anceps metus circumfifteret; profligatis defenforibus, Sulla Boviano per vim potitus eft. Deinde late circumlato belli terrore, cum aliquot populos recepiffet, appetente hieme ad petitionem confulatus Romam profectus elt: certa quidem fpe confequendi honoris, cum tot tantafque res, quantas raro quifquam alius, ante confulatum confeciffet; eamque fibi fortitudinis prudentiæque conciliaffet existimationem, ut apud cives magnus dux, maximus apud focios, apud hoftes etiam fortunatiffimus haberetur. XL. Igitur cum togam candidam fumfiffet, comitiis. confularibus, pæne omnium civium fuffragiis, anno ætatis fuæ undequinquagefimo defignatus eft. Ea comitia certamen haud tralatitium habuerunt, C. Julio Cæfare confu latum contra leges petente. Sed quoniam ad ea tempora § XXXVIII. Appian. civil. 1. 1. Liv. Epit.

« IndietroContinua »