Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

XCIX. Quod fi igitur nulla fit unquam speranda misio, at illi potius imperatori, quod reliquum effet vigoris, servent , qui fummum fuum ornamentum effe exiflimet militum divitias. Hoa genus susurris ita corruptus exercitus est, ut nec in Ti. granem cupientem ducere Lucullum , nec in Mithridatem sequeretur. Hiemem causati, tempus in Gordyena trahebant, fuccefforem Luculli opperientes. Ad famam deinde cladis Triarianæ, cujus ne nuntius quidem penetrare potuerat, pudore moti sunt, ut signa sequerentur. Poftea Triarium , cum a militibus ad necem quæreretur, clam eripuit Lucullus.

C. Hæc res iterum offendit contumaces animos : audia toque, venire successorem Lucullo confulem Acilium , cui lege Gabinia Bithynia & Pontus data erant , mißasque Valerianas legiones effe ; Lucullum pro privato habere cæperunt contemtui. Nam & ipse Acilius vulgari per populos jusserat, populum Romanum Lucullo finisse imperium : discedere jubile milites , pena quoque addita , ut manentium bona publicarena tur. Has inter angustias , & quia , audito, Q. Marcium Regem proconsule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere , cohortium aliquem numerum frustra ab illo petierat, Tigrani, qui cum maximis copiis juncturus fe Mithridati ferebatur , ftatuit occurrere: ca potissimum fpe, ut, si fatigatum itinere necopinantem vicisset, reperturum, se aliquam ad placandos militum animos viam confideret.

CI. Sed milites aliquoufque fecuti, poftquam in Cappadociam iri viderunt, ne voce quidem ulla emissa retro verterunt agmen : & Valerianæ legiones, impleta a se stipena dia dicentes , Lucullum reliquerunt. Hic ille nihil non indignitatis subiit, prehendendo singulos, rogando universos tentoria cum fqualore & lacrimis obeundo, ut contumaciam eorum flecteret. At illi, manus tendentis preces averfati, vacuas oftentabant zonas , folum jubentes dimicare cum hostibus, ex quibus folus sciret ditescere : donec reliquo jam exercitu jungente preces, hactenus expugnati sunt,

[ocr errors]
[ocr errors]

2

S XCIX. Cic. Plut. & C. Diodor. Salluft. Appian. Mithrida

[ocr errors]

456 JO. FREINS. SUPP. IN LOC. L. XCVIII. LIV. ut ea adhuc æftate mansuros promitterent: quod fi nulli interes comparuiffent hostes, discesfuros a signis prædicerent.

CII. His oportebat acquiescere Lucullum , qui alias fa. cile mederi acceptis incommodis potuiffet ; & interea va. ftari a Tigrane Cappadociam , recipi a Mithridate Pontum pati. quod tamen dedecus ita dissimulabat, ut, propinquo jam Glabrione , nullas in eo fuas partes esse diceret : cum vi. cillim Glabrio, cognitis Luculli rebus, ex magna feftina

tione cunctator factus, in Bithynia defideret. Quintus etiam Marcius, nullis ad Lucullum missis militibus, quod eos

ad illum nolle proficisci diceret, cum in Ciliciam venisset, Menemachum quendam a Tigrane deficientem recepit : & Clodium, Lucullo deferto , ad fe venientem præfecit clasli ; nam alteram Clodii sororem in matrimonio Marcius habebat.

CIII. Sed Clodius, captus a piratis, ad Ptolemæum Cypri regem mifit, pretium redemtionis petens. Allatum eft ; fed adeo parcum, & illiberale, ( talenta duo erant) ut piratas accipere puderet. Igitur, remissa ad regem pecunia, Clodium fine pretio, Pompeji, ut creditur, metu, dimiserunt. quæ res poftmodum exitiofa Ptolemæo fuit, Clodio suam, ut putabat, injuriam in tribunatu crudeliter vindicante. Sed is quidem liberatus a prædonibus , cum quiefcere turbulentus & audax animus nequiret , Antiochiam Syriæ pervenit, tanquam adversus Arabum regem Aretam bellum gerentibus auxilio futurus; atque ibi etiam cum feditiofe ageret, propemodum interfectus est.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

SCI. Liv. Epit. Plut. S. CII. Cic. pro leg. Manil. c. 2.& f. Diodor. S CIII. Strab. l. 14. Appian. civil. I. 2. Diodor. l. 35 & 38.

1

[ocr errors]

L

« IndietroContinua »