Titi Livi Ab urbe condita ...

Copertina anteriore
1893

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 24 - Romam advecta foret. Id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini...
Pagina 57 - Scipio e praetoria nave silentio per prae- i conem facto „divi divaeque" inquit „qui maria terrasque 2 colitis, vos precor quaesoque, uti, quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari montions omnibusque sequuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis...
Pagina 59 - Pulchri promontorium id vocari audisset , „placet omen" inquit; „hue dirigite naves". eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. Prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius , praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris...
Pagina 31 - Punico adesse. impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant. eo plura vulgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem stellae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam; Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum; in aede lunonis Sospitae Lanuvii cum horrendo fragore strepitum editum.
Pagina 32 - Id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
Pagina 55 - Coelius, ut abstinet numero, ita ad immensum multitudinis 4 speciem auget: volucres ad terram delapsas clamore militum ait tantamque multitudinem conscendisse naves, ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui videretur.
Pagina 39 - Locros ctasse praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita pecunia in naves imposita ipse terra est profectus.
Pagina 50 - Africanus iterum consul faciebat. conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere , ut frangendi carceris fugiendique haberet occasionem ; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto. de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et...
Pagina 16 - Pœnus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem regione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.
Pagina 78 - Duodecim deinde colonia- 7 rum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta exstarent.

Informazioni bibliografiche