Immagini della pagina
PDF
ePub

93. Illo profectus vicos castellaque incendere et fuga cultorum deserta igni vastare, neque late aut securus ire, metu gentis ad furta belli peridoneae.

94. Gens raro egressa finis suos.

95. Sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere.

96. Idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam exspectatione, neque sane ambiti publice.

97. Obviam ire et commori hostibus.

98. Ut in ore gentibus agens, populo, civitati.

99. Prudens omnium, quae senatus censuerat.

100. Sanctus aliter et ingenio validus.

101. Nisi quum ira belli desenuisset.

102. Liberis eius avunculus erat.

103. Neque se recipere aut instruere proelio quivere.
104. Equi sine rectore exterriti aut saucii consternantur.

Fr. 93.] Non. IV, 203. p. 310, 13. Merc. Late ire est diducto et extenuato agmine ire, cui opponitur artis stipatisque ordinibus incedere; cf. Iug. 68, 4.

furta belli] i. e. insidiae, fraudes, iustae pugnae apertisque armis oppositae.

interrege rogatus, ut in gratiam Mamerci a petendo consulatu reipublicae caussa desisteret, obsecutus est, ita Octavius et Q. Caepio, qui et ipsi candidati fuisse videntur, idem fecere, quamquam nemo magnopere exspectabat petitionem eorum eventum habituram, neque ab interrege

Fr. 94.] Arusian. p. 227. Lind. (=publice) ut desisterent rogati fuSchol. ad Lucan. V, 510.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

erant.

Fr. 97.] Arus. p. 220. Lind.

Fr. 98.] Arus. p. 243. Lind. Donat. ad Ter. Ad. I, 2, 13. De senatu Romano haec dicta videntur, cuius consulta omnia omnes spectarent; cf. Cat. 51, 12.

Fr. 99.] Arus. p. 256. Lind. De Lepido intellexerunt interpretes, non ignaro, quum ex Etruria revocaretur, quae senatus contra ipsum decreverat; cf. Appian. B. C. I, 107. Fr. 100.] Charis. II. p. 114. Lind. (p. 175. P.). Aliter i. e. alias, alioquin; cf. Cat. 29, 3. Hist. Fr.

I, 43.

Fr. 101.] Priscian. X, 3, 20. p. 487. Kr.

105. At inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum.

tibus.

106. Locum editiorem, quam victoribus decebat, capit.

107. Neque detrusus aliquotiens deterretur.

108. Ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuen

109. Numeroque praestans, privus ipse militiae.

110. Vacuam istam urbem hominibus militari aetate.

111. Quum murum hostium successisset, poenas dederat.
112. Quietam a bellis civitatem.

113. Dubitavit acie pars.

114. Quos inter maxume.

115. Rumore primo.
116. Militiae periti.
117. Doctus militiam.
118. Egregius militiae.

Fr. 102.] Donat. ad Ter. Phorm. V, 6, 32. cf. Fr. V, 9.

Fr. 103.] Priscian. X, 9, 50. cf. Fr. II, 33.

Fr. 104.] Priscian. VIII, 15, 83. p. 419. Kr. Consternantur, ut Prisc. monet, deponens est; quare sensus est: consternationem faciunt.

Fr. 105.] Priscian. VIII, 19, 94. p. 355. Kr. Verba intelligenda sunt de itinere alicuius ducis tanta celeritate facto, ut neque castra sub vesperam munirentur, neque requies militibus concederetur. De genitivo requie cf. Iug. 21, 2.

Fr. 106.] Serv. ad Virg. Aen. VIII, 127. Arus. p. 223. Lind.

Fr. 107.] Priscian. XV, 4, 24. p. 627. Kr.

Fr. 108.] Serv. ad Virg. Aen. XII, 694. Agi videtur de aliqua sententia, vel condicione, vel consilio proposito, quod plerique propter imprudentiam aut ingenii pravitatem amplecterentur, pauci tantum prudentiores improbarent et abnuerent.

SALLUST.

Fr. 109.] Arus. p. 256. Lind. De duce aliquo haec dicta. Privus militiae est militiae expers, i. e. militiae usum non habens, rei militaris ignarus. cf. Apul. de D. Socr. c. 43. Turba imperitorum, priva verae sapientiae.

Fr. 110.] Arus. p. 265. Lind. Verba videntur fuisse in oratione vel sententia ducis alicuius, urbem aliquam capi posse ostendentis.

Fr. 111.] Serv. ad Virg. Ecl. V, 5. Arus. p. 260. Lind.

Fr. 112.] Arus. p. 257.

Fr. 113.] Priscian. VII, 19, 93. p. 354. Kr. Serv. ad Virg. G. I, 208. Probus II, 1, 1. p. 101. Lind.

Fr. 114.] Charis. II. p. 141. Lind. (Pp. 211. P.).

Fr. 115.] Charis. II. p. 129. Lind. (p. 192. P.).

Fr. 116.] Arus. p. 252.
Fr. 117.] Arus. p. 223.
Fr. 118.] Arus. p. 227.
18

274 C. SALLUSTI CRISPI HISTOR. FRAGM. LIB. I. FR. 119–126.

119. Animi immodicus.

120. Libertatis insueti.

121. Fugam maturabat.

122. Paucos saltum insidentis.

123. Profectionem festinantes.

124. Solis viis.

125. Agreste.

126. Quaesere.

Fr. 119.] Arus. p. 239.

Fr. 120.] Arus. p. 241.

Fr. 121.] Arus. p. 247.

Fr. 122.] Arus. p. 236.

Fr. 123.] Arus. p. 231.

V, 7, 86.

Fr. 125.] Charis. I. p. 69. Lind. (p. 97. P.).

Fr. 126.] Eutych. II, 14. p. 192. Lind. Phocas p. 349. Lind. cf. Fr.

Fr. 124.] Donat. ad Ter. Phorm. I, 56, 9. I, 60. III, 1, 8.

C. SALLUSTI CRISPI

HISTORIARUM FRAGMENTA.

LIBER II.

ARGUMENTUM.

CAP. I.

Lepidi res extremae ac mors in Sardinia narrantur. Insulae descriptio et antiquitates. Corsicae descriptio. — Perpernae cum Lepido coniuncti fuga ex Sicilia et Corsica in Galliam indeque in Hispaniam. Fr. 1-15. [Anni 77. 76. a. Chr. n.]

ingenium illustratur.

ingenii Hispanorum.

CAP. II.

Bellum Sertorianum. Pompeii in Hispaniam iter et adventus. Eius Rerum gestarum narrationi praemittitur descriptio Pugnae apud Lauronem, Italicam, ad Turiam sive Saguntum, aliae. Metelli in ulteriorem provinciam recessus. Incertioris sententiae Fragmenta quaedam ad Sertorium spectantia. Fr. 16—37. [Anni 77-75. a. Chr. n.]

[ocr errors]

CAP. III.

Bellum contra piratas in Pisidia et Pamphylia a P. Servilio gestum Fr. 38-40. [Anni 76-75. a. Chr. n.]

CAP. IV.

Bellum contra Macedonas et Dardanos a. C. Scrib. Curione gestum. Fr. 41-43. [Anni 75-74. a. Chr. n.]

CAP. V.

Res urbanae. Contentiones de restituenda potestate tribunicia. Annonae caritas, eaque ortus plebis tumultus. C. Cottae consulis ora

tio. Terrae motus. Fr. 44-52. [Anni 76. 75. a. Chr. n.]

CAP. VI.

[ocr errors]

Bellum Mithridaticum tertium. De Mithridatis genere et maioribus, tum quo ingenio ac moribus fuerit, exponitur. Belli initia et adiutores. - M. Cottae clades ad Chalcedonem. Fr. 53-60. [Annus 74. a. Chr. n.]

CAP. VII.

[ocr errors]

Fragmenta incertioris explicationis spectantia ad Pompeium, ad Sertorium, ad pugnas et res bellicas, ad terrarum urbiumque situm, denique ad facta singularia. Fr. 61-90.

CAP. VIII.

Fragmenta paucissimis verbis composita. Fr. 91–103.

HISTORIARUM FRAGMENTA.

LIBER II.

CAP. I.

Lepidi res extremae ac mors in Sardinia narrantur. Insulae descriptio et antiquitates. Corsicae descriptio. Perpernae cum Lepido coniuncti fuga ex Sicilia et Corsica in Galliam indeque in Hispaniam. Fr. 1-15.

1. Quum praedixero positum insulae.

2. Sardinia in Africo mari facie vestigi humani in orientem quam occidentem latior prominet.

3. Ichnusa.

4. Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. 5. Daedalum ex Sicilia profectum, quo Minonis fugerat iram atque opes.

6. Daedalus primum Sardiniam, post delatus est Cumas.

7. Aristaeus post laniatum a canibus Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit, et Cretam insulam tenuit primo, adhuc hominibus vacuam; postea, ea relicta, cum Daedalo ad Sardiniam transitum fecit.

Fr. 1.] Donat. ad Ter. Phorm. I, 2, 47. Lepidi rebus extremis in Sardinia praemittitur descriptio insulae,

Fr. 2.] Gell. XIII, 29, 5. Non. I, 262. p. 58, 1. Merc. Isidor. XIV, 6, 39. p. 453. Lind. Sardiniae forma et situs.

facie vestigi humani] Inde Graecis dicta fuit Σανδαλώτη, Σανδαλιώτις, 'Ixvovoά; cf. Hesych. II. p. 1149. Alb. Pausan, X, 17, 1. p. 664. Bekk. Plin. H. N. III, 13.

Fr. 3.] Solin. Polyhist. c. 10.
Fr. 4.] Isidor. XIV, 6, 39. p. 453.
Lind. coll. Solin. Polyhist. c. 10. Sil.
It. XII, 358 sqq. Pausan. X, 17, 2.

vocabulo] i. e. nomine; cf. Tac. Ann. XII, 27, 1. 66, 3. XIII, 12, 1.

[blocks in formation]

14.

Fr. 6.] Serv. ad Virg. Aen. VI, 14. Fr. 7.] Serv. ad Virg. Georg. I, Aristaeus, numen agri proventibus prospiciens, a Graecis colonis in Sardinia propter soli fertilitatem cultus est; inde fabula de eius in insulam adventu nata.

Fr. 8.] Probus II, 1, 16. p. 107. Lind. Intelligitur Aristaeus; cf. Serv. ad Virg. G. I, 14. IV, 317.

Fr. 9.] Serv. ad Virg. Aen. VII, 662. Geryonis mentio facta in Sardiniae antiquitatibus illustrandis.

« IndietroContinua »