Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

occasionem praeberent, plane non attingerem. Ac verba recte intelligere quamquam in lectione veterum scriptorum primum est, quo neglecto parum illa procedit, tamen in verbis non putavi haerendum esse, sed parem atque illis curam etiam rebus adhibendam, in quo id maxime spectavi, ut, qui Sallustium legant, universam operum formam animo complecti possint, neque singulis particulis magis, quod haud raro fit, quam toti operi intenti sint.

Quod consilium, non inutile, ut opinor, et multornm assensu comprobatum, quum per se invitaret ad studia mea denuo Sallustio dicanda, tum alia caussa accessit, quae me, ut impigre id persequerer, permovit. Quae olim enim tum de constituendis Sallustii verbis, tum de explicandis commentatus sum, tantum abest, ut mihi etiamnum probentur omnia , ut alia prorsus falsa, alia minus recta,

alia minus recta, alia parum commoda esse intellexerim. Quorum partim ipse reperi, dies enim diem docet, multo plura me virorum doctorum, qui post me Sallustium ediderunt, intentior cura et pervestigatio edocuit. Ex iis primo loco mihi nominandus est Rudolphus Dietschius, cuius eximia latinae linguae scientia, diligentissima Sallustiani dicendi usus observatio, subactum in re critica iudicium, incomparabilis in enotandis vocabulorum notionibus sollertia plurimis me locis, ubi a vero aberraveram, in rectam viam reduxit. Alia debui Wilhelmo Fabro, viro accuratae doctrinae optimeque de Sallustio merito. Denique novissimorum editorum Rudolphi Iacobsii et Gustavi Linkeri sagacitas et acumen complures locos expedivit, in quibus frustra laborave

Quum igitur, quae in priore editione non amplius satisfacerent, mutata cuperem, non solum ab aliis inventa religiose in meum usum converti, sed reliqua omnia ad accuratam censuram vocavi itaque pertractavi, ut confidam maturiorem quandam et emendatiorem hac recognitione prodiisse operam. Quibus de caussis autem singulis locis a priore editione discesserim, nusquam exposui, sed id egi, 'ut ubivis ipsa

ram.

[ocr errors]

explicatione prodita planissime pateret, quibus rationibus vel recepta lectio vel inita verborum interpretatio niteretur. Quare, quamquam hic liber minime criticam speciem prae se fert, tamen, quorum interest ad eam rem animum attendere, facili negotio cognoscent has editoris partes me non neglexisse.

Quod Catilinae et Iugurthae Historiarum Fragmenta addidi, Vos, Viri Illustrissimi, putavi non improbaturos esse. Nam quae iis continentur orationes et epistolae integrae, vel maxime egregia sunt artis Sallustianae monumenta, quibus non cognitis nemo Sallustium plane cognovit. Reliqua autem, quibus multi facilius careant, tum ex parte et ipsa sunt admodum iucunda cognitu et utilia, tum universa multum valent ad auctoris peculiarem dicendi consuetudinem accuratius demonstrandam. Ad hoc quum commoda Fragmentorum dispositio etiam eam vim habeat, ut deperditi operis, plerumque prorsus ignorati, forma quaedam et imago animo concipi eiusque praestantia intelligi possit, id satis caussae visum est, cur has reliquias non omitterem.

Quamquam autem et cupio et spero, multos fore, quibus haec editio commodum neque inutilem usum praebeat, duo tamen prae ceteris sunt studiosorum genera, quibus potissimum prodesse volui. Alterum est eorum, quibus in suprema gymnasiorum classi (nam secundae ascriptos tam gravi scriptori, Thucydidis aemulo et Tacito comparando, impares iudico) Sallustius praelegitur. Scio equidem nihil difficilius et magis arduum esse, quam auctores veteres probabili et fructuoso scholarum usui adornare, ac non solum iustum modum tenere inter nimium et parum, sed etiam interpretationis formam proposito convenientem inire, eamque ob caussam aliis aliter videri. Sed tamen ita mihi persuasum est, si qui discipuli domi accurate cognoverint, quae de verborum usu et potestate, constructionum ratione, sententiarum nexu, rerum condicione a me annotata sunt, eos recte praeparatos ad doctorum institutiones accessuros cum fructuque audituros, quae illi vel

quaestiones movendo, vel rationes explicando, vel breviter significata uberius persequendo proponant. Certe peritus docendi praeceptor iis insistens, quibus Sallustium illustrare studui, plurimam habebit copiam ingenii discipulorum excitandi et ad accuratam linguae latinae cognitionem informandi; neque hoc verendum erit, ne, quae adiuvando atque promovendo intellectui destinata sunt, torpedinem potius quam alacritatem ingeniis iniiciant; nam qui sperent subitum se in scholis praesidium ignaviae suae aut inscitiae occultationem ex annotationibus quaerere posse, vel plurimis vel omnibus locis oppido fallantur. Alterum genus est non adolescentium litteris operam dantium, sed virorum, qui in gyrum negotiorum compulsi et muneris occupationibus distenti tamen ingenium torpescere nolunt, sed insito veterum auctorum amore ducti ad refovenda antiquitatis studia praeter alios scriptores etiam Sallustium ad manus sumere cupiunt, quo legendo animum recreent. Nihil honestius hoc genere ac laude dignius. Sed si nihilominus pauciores desiderio suo satisfaciunt, caussa eius rei non in ipsis, sed in incommoda editionum, quibus uti coguntur, condicione posita est. Tantum enim abest, ut idoneis ad auctorem sine molestia intelligendum adminiculis excitentur, ut mirum non sit, si vel incidant in spinosas disputationes de variis lectionibus, vel in longis quaestionibus grammaticis haerere cogantur, de locis autem difficilibus frustra explicationem quaerant, valde eos refrigerari, et plerumque taedium magis quam voluptatem ex instituta lectione capere. His igitur si, quantum possem, subvenirem et simpliciore eaque magis astricta interpretandi ratione eorum studiis consulerem, operae pretium me fecisse putavi.

Haec fere sunt, quae Vobis, Viri Illustrissimi, de instituti mei consilio breviter exponenda habui. Opella mea ut certe ab externa specie, chartarum bonitate et typorum nitore effecta, aliquam commendationem haberet, bibliopolae honestissimi liberalitate provisum est. Quam formae elegantiam ut confido Vobis non displicituram esse, ita nihil magis expeto, quam ut non nimis cum ipsa libri dote discrepare videatur. Qualecumque autem est munusculum, quod Vobis offero grati Vestraeque benevolentiae memoris animi testem, ut benigne excipiatis, enixe Vos oro rogoque.

Valete mihi

que favete.

Dabam Erfurti Kal. Mai. MDCCCLVI.

PROLEGOMENA.

CAP. I.

De Sallustii vita, ingenio ac moribus.

[ocr errors]
[ocr errors]

C. Sallustius Crispus Amiterni in Sabinis a. 86. a. Chr. n. (668. u. c.) familia plebeia natus est, quo tempore Marianis partibus summa vi omnia in urbe tractantibus respublica iam admodum concussa erat, quas turbas mox, Sulla ex bello Mithridatico reverso, cruentae clades et gravissimae rerum conversiones consecutae sunt. De eius iuventute, institutione, rebus domesticis ac cetera vita tum privata tum publica haud dubie certiora nobis constarent, si Asconii Pediani liber, quem teste schol. ad Horat. Sat. I, 2, 41. de eius vita conscripsit, aetatem tulisset. Quo deperdito tum ex ipsius scriptis tum ex raris ac dispersis veterum auctorum testimoniis colligenda sunt, quibus tenuis quaedam neque satis illustrata vitae eius imago conficitur. Igitur egregiis naturae dotibus doctrinaeque praesidiis instructus adolescens acre studium ad historiae cognitionem contulit, ut ipse in Cat. 4, 2. profitetur; sed mox studiis litterarum relictis morem aetatis suae secutus ad rempublicam latus est (Cat. 3, 3.), quo honorum viam sibi aperiret. Quae quum in diversas partes pateret, ut aut in optimatium castra se conferret et paucorum potentium consiliis obtemperando illorum gratia et favore extolleretur , aut eorum partibus se adiungeret, qui contra nobilitatis avaritiam, superbiam et dominationis cupiditatem perpetuo pugnabant, aequi bonique sensu, quem natura ei ingenuerat, ductus et summo libertatis amore flagrans eos in republica gerenda secutus est, qui populi iura contra optimalium arrogantiam defenderent. Ita quum iam ab initio gravibus contentionibus, quibus tum respublica exagitabatur, implicaretur, neque

1

[ocr errors]

SALLUST.

« IndietroContinua »