Immagini della pagina
PDF
ePub

Quamvis pervulgato more fecisse videar, Viri Illustrissimi, ut splendidissimis nominibus Vestris gratiam huic libro atque commendationem conciliarem, tamen minus ambitiosas caussas neque extrinsecus quaesitas, sed ex animo profectas habui, cur hanc operam meam in Sallustii scriptis explicandis positam Vobis sacram esse vellem. Nam Tu, IOANNES SCHULZI, ex quo adolescens in Tuam notitiam veni, tantam mihi benevolentiam atque favorem praestitisti, tantam in munere obeundo alacritatem assensu, approbatione, auctoritate addidisti, ita in meis temporibus humanitate me et animo vere paterno erexisti atque recreasti, ut beneficiorum Tuorum memoriam non sim nisi cum ipsa vita dimissurus. Tu vero, LUDOVICE WIESI, quem ante hos quinque et triginta annos in ipso studiorum Tuorum ingressu iucundissima necessitudine Tibi coniunctum sincero amore amplexus es, eundem me ad hunc diem amare non desiisti, pristinumque animi affectum non modo conservasti mihi integrum, sed summa humanitate auxisti atque re comprobasti; quae voluntas erga me Tua quanto mihi gaudio sit, animumque non solum suavissima praeteriti temporis recordatione per

fundat, sed etiam praesentis benevolentiae Tuae gratissimam cogitationem excitet, verbis vix dici potest. Profecto nunquam dubitastis, Viri Illustrissimi, quin favorem Vestrum homini non ingrato tribueritis; sed tamen animus subegit, ut non tacita mente Vestram benignitatem colerem, sed, si fieri posset, publica aliqua testificatione gratum in Vos animum declararem. Neque commoda eius rei occasio multum quaerenda fuit. Nam licet ludi magister fere nihil habeat, quod aliquo numero atque honore sit, praeter litteras suas, hoc ipsum tamen tantum est, ut, si quid ex hoc inexhausto summae praestantiae fonte depromatur studiose elaboratum atque expolitum, non verendum sit, ut viris doctrina pariter atque muneris dignitate insignibus recte offerri possit. Quare sic habete, saepe me, quum conficienda hac editione tenerer, de Vobis cogitasse, neque maius atque acrius incitamentum habuisse ad summum studium labori meo impendendum, quam quod mihi semper in animo fuit, ut talem operam egregio scriptori navarem, quae Vobis, intelligentissimis antiquarum litterarum existimatoribus, probaretur,

Quid autem maxime secutus sim, paucis Vobis exponam.

Vitatis tum criticarum disputationum salebris tum quaestionum grammaticarum ambagibus, ac simul ingrato errorum refutandorum negotio inutilique doctrinae ostentatione, quibus rebus plerumque id efficitur, ut invitati ad coenam pulcherrimam hospites non paratis dapibus frui possint, sed quasi in culinam compulsi confectioni epularum ipsi interesse cogantur, iis imprimis consultum volui, quorum interest recta eaque simplicissima via ad iustum scriptoris intellectum pervenire. Quare id operam dedi, ut, quae obscuriora essent, aut aliquam difficultatem haberent, accurata, brevi et quam maxime perspicua explicatione illustrarem, usum dicendi Sallustio proprium ubique monstrarem, sententiarum nexum, sicubi perplexior esset, expedirem, cetera omnia, quae attentum lectorem non morantur, etiamsi vel commodissimam disserendi

occasionem praeberent, plane non attingerem. Ac verba recte intelligere quamquam in lectione veterum scriptorum primum est, quo neglecto parum illa procedit, tamen in verbis non putavi haerendum esse, sed parem atque illis curam etiam rebus adhibendam, in quo id maxime spectavi, ut, qui Sallustium legant, universam operum formam animo complecti possint, neque singulis particulis magis, quod haud raro fit, quam toti operi intenti sint.

Quod consilium, non inutile, ut opinor, et multornm assensu comprobatum, quum per se invitaret ad studia mea denuo Sallustio dicanda, tum alia caussa accessit, quae me, ut impigre id persequerer, permovit. Quae olim enim tum de constituendis Sallustii verbis, tum de explicandis commentatus sum, tantum abest, ut mihi etiamnum probentur omnia, ut alia prorsus falsa, alia minus recta, alia parum commoda esse intellexerim. Quorum partim ipse reperi, dies enim diem docet, multo plura me virorum doctorum, qui post me Sallustium ediderunt, intentior cura et pervestigatio edocuit. Ex iis primo loco mihi nominandus est Rudolphus Dietschius, cuius eximia latinae linguae scientia, diligentissima Sallustiani dicendi usus observatio, subactum in re critica iudicium, incomparabilis in enotandis vocabulorum notionibus sollertia plurimis me locis, ubi a vero aberraveram, in rectam viam reduxit. Alia debui Wilhelmo Fabro, viro accuratae doctrinae optimeque de Sallustio merito. Denique novissimorum editorum Rudolphi Iacobsii et Gustavi Linkeri sagacitas et acumen complures locos expedivit, in quibus frustra laboraveram. Quum igitur, quae in priore editione non amplius satisfacerent, mutata cuperem, non solum ab aliis inventa religiose in meum usum converti, sed reliqua omnia ad accuratam censuram vocavi itaque pertractavi, ut confidam maturiorem quandam et emendatiorem hac recognitione prodiisse operam. Quibus de caussis autem singulis locis a priore editione discesserim, nusquam exposui, sed id egi, ut ubivis ipsa

explicatione prodita planissime pateret, quibus rationibus vel recepta lectio vel inita verborum interpretatio niteretur. Quare, quamquam hic liber minime criticam speciem prae se fert, tamen, quorum interest ad eam rem animum attendere, facili negotio cognoscent has editoris partes me non neglexisse. Quod Catilinae et Iugurthae Historiarum Fragmenta addidi, Vos, Viri Illustrissimi, putavi non improbaturos esse. Nam quae iis continentur orationes et epistolae integrae, vel maxime egregia sunt artis Sallustianae monumenta, quibus non cognitis nemo Sallustium plane cognovit. Reliqua ́autem, quibus multi facilius careant, tum ex parte et ipsa sunt admodum iucunda cognitu et utilia, tum universa multum valent ad auctoris peculiarem dicendi consuetudinem accuratius demonstrandam. Ad hoc quum commoda Fragmentorum dispositio etiam eam vim habeat, ut deperditi operis, plerumque prorsus ignorati, forma quaedam et imago animo concipi eiusque praestantia intelligi possit, id satis caussae visum est, cur has reliquias non omitterem.

Quamquam autem et cupio et spero, multos fore, quibus haec editio commodum neque inutilem usum praebeat, duo tamen prae ceteris sunt studiosorum genera, quibus potissimum prodesse volui. Alterum est eorum, quibus in suprema gymnasiorum classi (nam secundae ascriptos tam gravi scriptori, Thucydidis aemulo et Tacito comparando, impares iudico) Sallustius praelegitur., Scio equidem nihil difficilius et magis arduum esse, quam auctores veteres probabili et fructuoso scholarum usui adornare, ac non solum iustum modum tenere inter nimium et parum, sed etiam interpretationis formam proposito convenientem inire, eamque ob caussam aliis aliter videri. Sed tamen ita mihi persuasum est, si qui discipuli domi accurate cognoverint, quae de verborum usu et potestate, constructionum ratione, sententiarum nexu, rerum condicione a me annotata sunt, eos recte praeparatos ad doctorum institutiones accessuros cum fructuque audituros, quae illi vel

« IndietroContinua »