C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, Historiarum fragmenta

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Sommario


Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 104 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 67 - ... ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum. habere ; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
Pagina 38 - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulcrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est;- vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem,- tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et...
Pagina 40 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 107 - Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet.
Pagina 94 - An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permuti iubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?
Pagina 250 - Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali cives appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur.
Pagina 96 - Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant.
Pagina 64 - Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum : posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci : prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
Pagina 249 - Etruria positum est, aequo et modesto jure agitatum ; dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus, soli in imperio agere.

Informazioni bibliografiche