Immagini della pagina
PDF
ePub

Ad ques quum Caesar nuncios misisset, qui postularent, eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dederent, responderunt, populi Romāni imperium Rhenum finire: si, se invito, Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quidquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum po- 5 stularet? Ubii autem, qui uni ex3 Transrhenānis ad Caesarem legātos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suevis premerentur, vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret : id sibi1 10 [ad] auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem ejus exercitus, Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto, etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romāni tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum 15 exercitum pollicebantur.

XVII. Caesar his de caussis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat, sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur, neque 'suae neque populi Romāni dignitatisa esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis 20 'proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. 'Tigna bina sesquipedalia, paullum ab imo praeacuta, "dimensa ad altitudinem fluminis, intervallo pedum duorum inter se 25 jungebat. Haec quum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat non sublícae modo directa ad perpendiculum, sed prona ac fastigata, ut secundum natūram fluminis procumberent, his item contraria duo ad eundem mo

H.-XVI. 453. - 500.493, 2.- — 438, 3. — 401. —1396, 2 & 3), (3). —1398, 4. — 520, II. — 1 390, 2.

b

XVII. 401; 402, I 388, I.378, 2. — 414 & 3.

h

-391.

A. & S.-XVI. 206, (17).—264, 5.—262, R. 4. — 205, R. 8, (a). — 211, R. 8.—1 212, R. 3. —1212, R. 2, N. 4. — 266, 3. —1 227, & R. 4.

XVII. 211, R. 8, (3). — ↳ 225, III. - -236.4 247, 2.

[blocks in formation]

dum juncta intervallo pedum quadragēnum ab inferiore parte "contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat.

Haec utraque, insuper bipedalibus trabibus immissis, "quantum eorum tignorum junctura distabat, "binis utrimque 5 fibulis1 ab extrēma parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitūdo atque "ea rerum natura, ut, quo major vis aquae se incitavisset, hoc artius illigata tenerentur. 18Haec directa materia injecta contexebantur, et longuriis cratibusque consternebantur; 19ac 10 nihiloj secius 20sublícae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae, pro ariete subjectae et cum omni opere conjunctae, vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves dejiciendi operis1 essent a barbăris missae, his defensoribus 15 earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent.

XVIII. Diebus" decem, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto, exercitus traducitur. Caesar, ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines Sigambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus 20 ad eum legāti veniunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit, obsidesque ad se adduci jubet. At Sigambri ex eo tempore, quo pons 3institui coeptus est, fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tenchthēris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suăque omnia 25 exportaverant seque 'in solitudinem ac silvas abdiderant.

XIX. Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque his auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, haec ab iis cognovit: Suevos, postea

H.-XVII. 179.431 & 1. — 378. —1 414 & 4.-418. —* 500. -1563, 5.

XVIII. 378, 1.

n. 1.

427, 4. - -Dist. bet. interea and interim. V. I. 16,

- Why acc.? V. n. 4.

XIX. *Dist. bet.`aedificium, domus, and aedes. V. I. 5, n. 4.

A. & S.-XVII. 119, III. 257.- 236.1247, 3.-1256, R. 16. — 264, 5.-—1275, III. R. 1, (5).

1

XVIII.

19

253. — 253, N. 4. — • V. R. H.-4235, (2). V. n. 4.

XIX. V. R. H.

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed]

a. Bina tigna sesquipedalia prona ac fastigata secundum fluminis naturam.-b. Alia bina ex adverso defixa.-c. Trabes bipedales. -d. Binae fibulae.-e. Materia directa. -f. Sublicae obliquae.-g. Defensores.-h. Longurii.-i. Crates.

quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito, nuncios in omnes partes dimisisse, uti de oppĭdis demigrarent, liberos, uxores suăque omnia in silvis deponerent atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse delectum 'medium fere regionum 5 earum, quas Suevi obtinerent: hic Romanorum adventum 'exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi

Caesar comperit, omnibus rebus his confectis, quarum rerum caussa traducere exercitum constituerat, ut Germanis metum injiceret, ut Sigambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione libe- 10 raret, diebus omnino decem et octo trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, se in Galliam recepit pontemque rescidit.

XX. Exigua parte aestatis reliqua, Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, 'matūrae sunt 15 hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intelligebat; et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, 20 aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita, Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque "his ipsis quidquam praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Gallias, notum est. Itaque, evocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae 25 magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat.

XXI. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum face-30

H.-XIX. 414 & 3.- 530, I. — 453.

[ocr errors]

b

XX. 430. — 426, 1. — 390.—386, 3. — 704, I. 1. — 525.
A. & S.-XIX. 247, 2; or 249, II. 266, 2.- 206, (17).

b

19

d

XX. * 257, R. 7, (a). — » 253, N. 1. — 227. — a 233, (3). — • 278, R. 6, (b).-265.

« IndietroContinua »